Benedictus XVI, Epistola, 9-VII-2005

Venerabili Fratri
XAVERIO ECHEVARRÍA RODRíGUEZ

Episcopo titulo Cilibiensi
Praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis Dei Praelato

Sacerdotalis tuae vitae et industriae faustissimam appropinquantem celebritatem, quinquagesimam videlicet anniversariam memoriam, novimus te, Venerabilis Frater, una cum universa Praelatura personali Sanctae Crucis et Operis Dei sollemniter esse celebraturum, et ideo Trinitati Sanctissimae toto corde maximas acturum gratias pro hoc ineffabili Sacerdotii dono omnibusque eius beneficiis. Quapropter libentes arripimus singularem hanc occasionem ut felix hoc aureum iubilaeum tibi gratulemur Nostramque ostendamus aestimationem et caritatem.

Adolescens ad Opus Dei aggrediendum praesentiens te vocari suavem Domini vocem prompte secutus es. Aequa expleta institutione, sacerdotali insignitus es ordinatione die VII mensis Augusti anno MCMLV. Lauream etiam consecutus es in Iure Civili atque in Iure Canonico. Varia explevisti officia pastoralia et academica, ac duodeviginti per annos munere functus es a secretis eiusdem Operis Conditoris sancti Iosemariae Escrivá de Balaguer, cuius providum Opus nunc eodem spiritu fideliter moderari pergis.

Intuens sacerdotale longum emensum iter sine dubio recordaberis tot labores et difficultates divina gratia superatas, sed ante omnia tot laetos eventus a Domino tibi tuaeque Praelaturae personali liberaliter concessos. Anno enim MCMLXXXII Operis Dei veluti Secretarius Generalis illud vidisti in Praelaturam erectum personalem, cuius tu statim constitutus es Vicarius Generalis. Duodecim autem elapsis annis, piam post mortem Venerabilis Fratris Alvari del Portillo, tu huius Praelaturae personalis electus es Praelatus eodemque anno nominatus Episcopus titularis Sedis Cilibiensis. Consecrationem proinde episcopalem hic Romae anno MCMXCV amatus Decessor Noster Ioannes Paulus II in sollemnitate Epiphaniae Domini tibi impertivit uti manifestum signum suae benevolentiae et fiduciae.

Praelaturam tuam moderans et considerans in ea gratiam Dei, exemplo, scriptis, verbis atque pastoralibus itineribus hortari non desinis sodales omnes proposito cordis permanere in Domino (Act 11, 23). Personalis sanctitatis desiderium fovens zelumque apostolicum tuorum sacerdotum et laicorum, non solum contemplari potes augescentem gregis tibi concrediti numerum, sed validum Ecclesiae praebere auxilium in urgenti hodiernae societatis evangelizatione. In provincia culturae et scientiarum intendis nuntium christianum ubique ferendum, cuius clarum signum est Pontificia Studiorum Universitas Sanctae Crucis recens constituta. Cordi sunt tibi defensio vitae, familiae et matrimonii, sicut et iuvenum institutio et cura pastoralis.

Accipe ergo, Venerabilis Frater, hoc Nostrae caritatis et liberalis benevolentiae documentum una cum Benedictione Apostolica, quam, caelestis gratiae auspicem, intercedentibus Dei Genetrice Beatissima Virgine Maria et sancto Iosemaria Escrivá de Balaguer, tibi in primis peramanter impertimus, deinde Episcopis, sacerdotibus, viris et mulieribus ad hanc carissimam Praelaturam personalem Sanctae Crucis et Operis Dei pertinentibus cunctisque aliis tam singulare iubilaeum tuum summo cum gaudio celebrantibus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iulii, anno MMV, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTO P.P. XVI