Bula de nombramiento episcopal del Prelado del Opus Dei (7-XII-1990)

AAS 83 (1991) p. 108; “Romana” 12 (1991) p. 12

 

JOANNES PAULUS Episcopus
Servus Servorum Dei

dilecto Filio Alvaro Del Portillo, Sanctae Crucis et Operis Dei Praelato, electo Episcopo titulo Vitensi, salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum constet Ecclesiam titulo Vitensem ob obitum Venerabilis Fratris Francisci Orozco Lomelín, bo.me., vacare, novus sacrorum Antistes iam est eligendus, qui sedis illius episcopalis titulo decoretur. Vi igitur et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute Nos Te, dilecte Fili, cuius Praelaticiae quidem enitescunt dotes, et ad ordinem episcopalem evehimus et Ecclesiae Vitensis titulo exornamus, officiis iuribusque factis cum aucta dignitate cohaerentibus. Inde fit, ut curae Tibi habeas professionem fidei coram S.R.E. Cardinali Congregationis pro Episcopis Praefecto nuncupare, iustamque erga Nos Nostrosque Successores fidelitatem coram S.R.E. Cardinali Protodiacono rite iurare. Quibus antepositis ad ordinationem episcopalem accedere liberum Tibi erit, quam ad mensem in sacra Basilica Petriana a Nobis ipsis accipies ipsa in Sollemnitate Epiphaniae Domini. De cetero nihil aliud hic restat, nisi ut, publice hac tui in Apostolorum successores cooptatione iis nuntiata quorum interest, posthac vel maiore provectus animo omnes partes officii tui implere usque contendas, —in omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum— Tit 2, 7. Quod cum sit in votis, Deum deprecamur, ut assit Tibi semper suaque Te gratia benignissimus confirmet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

Joannes Paulus PP.II

Franciscus Chiaurri Proton. Apost.
Loco + Plumbi