Bula de nombramiento episcopal del Prelado del Opus Dei (21-XI-1994)

AAS  86 (1994) p. 1006; “Romana” 20 (1994) p. 14

JOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

dilecto Filio Xaverio Echevarría Rodríguez, praelaturæ personalis Sanctæ Crucis et Operis Dei Prælato, electo Episcopo titulari Ecclesiæ Cilibiensis, salutem et Apostolicam Benedictionem.
Pastorum et Episcoporum officium et gratia communis est illa Ecclesiæ fideles docere, quibus iidem in via Dei ducuntur, Evangelica videlicet mandata (cfr. Veritatis splendor, 114). Hac de causa Nos seligere solemus probatos viros qui pastorale ministerium sedule expleant. Post mortem autem Venerabilis Fratris Alvari del Portillo opportunum duximus aptius consulere prælaturæ personali Sanctæ Crucis et Operis Dei, quo planius prospiceretur animarum saluti illorum Christifidelium.
Ideo Apostolica Nostra potestate te, prælaturæ personalis Sanctæ Crucis et Operis Dei Prælatum, quem novimus virum prudentem, pium, æquum animo atque assiduum in pastorali industria, inter Episcopos adlegere cupimus, titulum imponentes Cilibiensem, omnia onera cunctaque addentes iura quæ huic officio ad normam iuris competunt.
Episcopalem ordinationem Nos Ipsi libenter tibi conferemus in basilica Petriana proxima sollemnitate Epiphaniæ Domini. Antea autem tuum erit fidei professionem nuncupare coram S.R.E. Cardinali Congregationis pro Episcopis Præfecto atque ius iurandum fidelitatis erga Nos Nostrosque in hac Apostolica Sede Successores dare coram S.R.E. Cardinali Protodiacono, ad statutas formulas.
Denique te, dilecte Fili, gregem tuum et omnes Christifideles committimus intercessioni Dei Genetricis Mariæ et beati Josephmariæ Escrivá de Balaguer, ut omnibus significare valeas «opera maximi Dei» (cfr. 2 Mac 3,36).
Datum Romæ, apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

Joannes Paulus PP II

Franciscus Chiaurri, Proton. Apost.
Loco + Plumbi