Const. Ap. “Romani Pontifices” de erección de la Eparquía de Kottayam

AAS 16 (1924), pp. 257-262

 ACTA PII PP. XI

 

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

ERNACULAMEN.

DE ECCLESIASTICA HIERACHIA RITUS SYRO-MALABARICI CONSTITUENDA

PIUS  EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Romani Pontifices, qui si rigide sane ac severe fidei et morum integritatem omni tempore defenderunt, libenter contra permiserunt, ut singulae Ecclesiae suos ritus suamque servarent liturgiam, Orientales Ecclesias praecipuo amore semper dilexerunt.

Huiusmodi Praedecessorum Nostrorum dilectionem, non minus quam aliae, etiam Ecclesia Syro-Malabarica experta est, quippe quae plurima ab Apostolica Sede acceperit beneficia.

Iure equidem. Nam Ecclesia illa nobilem inter Orientales obtinet locum, quum originem ducat ex antiquissimis christianis communitatibus, quae a Thoma Apostolo lucem Evangelii receperunt. Apostolus enim ille, ut vetera literarum monumenta testantur, Christo in caelos recepto, in regionibus Indiae finitimis Evangelium praedicavit, ac demum in paeninsulam ultra Indum migravit, ibique – ut fel. rec. Leo Papa decimus tertius, sapientissimus Praedecessor Noster, in suis Apostolicis sub plumbo litteris Humanae salutis auctor, kalendis septembris anni Domini millesimi octingentesimi octogesimi sexti Romae datis, refert – « difficillima peregrinatione suscepta, gravissimis exantlatis laboribus, primus ” eas gentes christianae veritatis luce collustravit, redditoque summo animarum Pastori sanguinis sui testimonio, ad sempiterna in caelis praemia evocatus est »

Apostoli vero memoria, etiam post eius gloriosam mortem, in India permansit. Qua de re idem Praedecessor Noster in praefatis litteris haec scribit: « Exinde Apostolum praeclare de ea regione meritum colere India non omnino intermisit; in vetustissimis libris liturgicarum precum aliisque illarum Ecclesiarum monumentis Thomae nomen et laudes celebrari consueverunt, atque, insequentibus saeculis, post ipsam errorum luctuosam propagationem, nequaquam est eius deleta memoria; itemque fides, quam ille disseminaverat, tametsi intermortua iacuit, non tamen exstincta funditus esse visa est ».

Thomae praedicationis et martyrii fama regioni Syro-Malabaricae praecipue inhaesit. Christifideles enim illam regionem incolentes « Christiani divi Thomae » semper appellati sunt, qua denominatione ipsi tantum in India – quod notatu dignum est – insigniti fuerunt, atque penes illos multa exstant pervetusta templa eidem Apostolo dicata, et plurimi inveniuntur qui Thomae nomen filiis suis in baptismate imponunt.

Malabarenses itaque, quamquam, et propter temporum adiuncta et propter ingens locorum intervallum, quod difficillima cum orbe occidentali commercia reddebat per tot saecula, ab Apostolica Sede seiuncti, num – quam tamen christianam fidem omnino amiserunt.

Ex quo evenit ut primi Missionarii, qui saeculo decimo sexto in Indiam appulerunt, in incolis regionis Malabaricae, qui fidem christianam, licet languescentem, servabant, « bonam terram » invenerint, ad recipiendum verbum Dei, quod ipsi serebant, valde aptam.

Deo autem propitio, et primi illi Missionarii, et alii qui, eorum vestigia insequentes, in eamdem regionem postea migravere, exoptatum fructum ex suis laboribus consecuti sunt.

In dies enim crevit numerus christianorum Syro-Malabarensium, qui doctrinam catholicam et cum Sede Romana communionem amplexari sunt. Temporum autem progressu talia suae fidei et erga Petri Cathedram devotionis christiani illi exhibuerunt testimonia, ut fel. rec. Leo Papa decimus tertius, Praedecessor Noster, anno millesimo octingentesimo octogesimo septimo, catholicorum ritus Syro-Malabarici peculiari curae prospiciet, ac « ut eorum fidem, obedientiam et devotionem erga Apostolice eam Sedem aliquo modo remuneraret, utque penes ipsos vera Christi  Ecclesia maiora in dies incrementa susciperet », per Breve Quod iam pridem, die vigesima mensis maii datum, rituali separatione catholicorum Syro-Malabarensium a Latinis peracta, ipsos ab Ecclesia Verapolitana, cui addicti erant, seiunxit, et duos pro illis vicariatus apostolicos constituit, committendos Episcopis Latini ritus, qui vero sibi Vicarium generalem Syro-Malabarensem assumerent, ac alios quatuor ecclesiasticos viros eiusdem gentis et ritus, quorum consilio in omnibus ecclesiasticis negotiis uterentur.

Tunc itaque, per territorialem divisionem a flumine Aluvay ductam, duo vicariatus apostolici constituti sunt pro Syro-Malabarensibus, septentrionalis unus, cum ordinaria residentia in urbe Trichur, a qua vicariatus ipse Trichuriensis appellatus est, meridionalis alter, cum ordinaria residentia in urbe Kottayam, a qua vicariatus propriam denominationem, Kottayamensem nempe, tulit.

Anno vero millesimo octingentesimo nonagésimo sexto idem Praedecessor Noster Leo Papa decimus tertius, attentis locorum temporumque adiunctis, « ad novum benevolentiae argumentum erga Syro-Malabarensem Ecclesiam exhibendum, et ad spirituali emolumento fidelium illarum regionum consulendum », per Breve Quae rei sacrae, die decima octava mensis iulii datum, nova inita totius regionis circumscriptione, tres pro Syro-Malabarensibus vicariatus apostolicos, Sanctae Sedi immediate subiectos, constituit, videlicet Trichuriensem, Ernaculamensem et Changanacherensem, quorum territorium eatenus patere voluit, quatenus patebat duplex prior vicariatus, Trichurensis nempe et Kottayamensis. Singulorum autem novorum vicariatuum limites per idem Breve accurate definivit. Quod autem notatu dignum est, quia ecclesiasticae hierarchiae Praesulibus eiusdem gentis et ritus concreditae signat initium, idem Summus Pontifex tribus, quos supra diximus, novis apostolicis vicariatibus tres Antistites, ex ipso Syro-Malabarico populo rituque delectos, praeficiendos censuit et curavit.

Anno autem millesimo nongentesimo decimo primo, fel. rec. Pius Papa decimus, Praedecessor Noster, preces a tribus Vicariis Apostolicis Syro- Malabarensibus Apostolicae Sedi oblatas benigne excipiens, re mature perpensa, per Breve In universi christiani, die vigesima nona mensis augusti eiusdem anni datum, a duplici vicariatu apostolico Ernaculamensi et Changanacherensi omnes paroecias et ecclesias, Suddisticae, quam vocant, genti pertinentes, dismembravit, easque in novum apostolicum vicariatum, cum residentia in urbe Kottayam, ac propterea Kottayamensem nuncupandum, constituit. Exinde Ecclesiae Malabaricae, qui adhuc permanet, status, initium habuit, divisio nempe illius christianitatis in quatuor vicariatus apostolicos, Triehurensem videlicet, Ernaculamensem, Changanaeherensem et Kottayamensem.

A die autem, qua fideles ritus Syro-Malabarici proprii ritus et nationis obtinuerunt Antistites, omnimode salutares fecerunt progressus. Non solum, enim, penes ipsos crevit numerus religiosarum vocationum, valdeque est auctus numerus conversionum, sed et magnum habuere incrementum religiosa instituta, utpote catechumenatus, scholae, religiosae domus, ecclesiae et oratoria, unde luculenter patet quam sedulo ac prudenter gregem sibi commissum Praesules nationis Syro-Malabarensis regant. Concors itaque fuit hoc tempore Apostolicorum in India Orientali Delegatorum sententia, christianas communitates Syro-Malabaricas longe inter meliores Indiae universae censendas esse.

Aequum igitur ac rectum existimandum est quod fideles, sacerdotes et maxime Antistites ritus Syro-Malabarici saepe ab Apostolica Sede flagitarunt, ut, nempe, Ecclesiae illi concederetur perfecta et stabilis constitutio ecclesiastica, cuius tanta vis est ad tutandam vitae christianae disciplinam salutemque populis pariendam.

Quapropter istos, prae oculis habentes egregiam apud Syro-Malabarenses rei catholicae temperationem, eorumque vere consentaneos christianae professioni mores, singularem erga Beatissimam Virginem Mariam, pietatem, atque in clerum, in Episcopos, praecipueque in hanc Apostolicam Sedem summam observantiam; praehabita sententia dilectorum filiorum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Ecclesia Orientali praepositorum, qui unanimiter censuerunt ad ecclesiasticae hierarchiae ritus Syro-Malabaiici constitutionem tandem deveniendum esse, oblatis precibus annuendum statuimus.

Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant, consensu, Apostolicae potestatis plenitudine, quatuor vicariatus apostolicos Syro-Malabarenses, in totidem sedes residentiales constituimus, quarum unam, Ernaculamensem videlicet, ad Ecclesiae Metropolitanae gradum et dignitatem evehimus et extollimus, ipsi propterea concedentes, eiusque pro tempore Archiepiscopis, omnia et singula iura, privilegia, honores et praerogativas, quae ipsis pertinent ex iure communi, et iuxta legitimas praescriptiones et legitimas consuetudines Ecclesiae Syro- Malabaricae, imprimis vero facultatem pro Archiepiscopis Pallio iuxta liturgicas leges utendi, in sacro Consistorio tamen antea postulando.

Tres alias sedes, Ghanganacherensem videlicet, Trichuriensem et Kottayamensem ad Ecclesiarum Cathedralium gradum et dignitatem pariter evehimus, ipsisque propterea, earumque pro tempore Episcopis, tribuentes iura, privilegia, honores et praerogativas, quae eisdem competunt ex iure communi et iuxta praescriptiones et legitimas consuetudines Ecclesiae Syro-Malabaricae. Quas cathedrales Ecclesias, earumque pro tempore Episcopos, suffraganeas constituimus metropolitanae Ecclesiae Ernaculamensi.

Limites tum archidioecesis Ernaculamensis, tum dioecesium Changanacherensis, Trichuriensis et Kottayamensis, iidem erunt ac limites qui hucusque singulis vicariatibus apostolicis, in sedes residentiales modo evectis, proprii erant.

Ad clericorum et fidelium iura et onera quod attinet, ac tum archidioecesis, tum dioecesium, sede vacante, regimen, aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones et legitimae consuetudines Ecclesiae Syro-Malabaricae statuunt ac praescribunt.

Tum Archiepiscopi Ernaculamensis, tum Episcoporum Changanacherensis, Trichuriensis et Kottayamensis cura erit aptiorem ecclesiam in urbibus Ernakulam, Ghanganacherry, Trichur et Kottayam eligere, in qua sedes et cathedra, sive archiepiscopalis, sive episcopabis, sit constituenda. Quas proinde ecclesias Nos, ex nunc, ad gradum et dignitatem sive Metropolitanae sive Cathedralium extollimus; simulque iubemus eas ecclesias, si parochiales fuerint, eamdem etiam in posterum parochialitatem servare.

Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum interest, vel sua interesse praesumant, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque, quacumque auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus.

Hisce itaque, ut supra, constitutis, ad eadem omnia exsequenda deputamus Nostrum in India Orientali Apostolicum Delegatum, ei propterea tribuentes necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, alium virum, in officio vel ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive sententiam dicendi de quavis difficultate vel oppositione in exsecutionis actu oritura, facto insuper eidem onere ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali, infra sex menses a praesentibus Litteris datis, authenticum exemplar mittendi peractae exsecutionis huius Nostri mandati.

Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent.

Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Nemini ergo quae hisce Litteris Nostris erectionis, evectionis, statuti, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae decreta sunt, infringere, vel iis contraire liceat.

Si quis autem, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, in indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius sciat se incursurum.

Datum. Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo tertio, die vigesima prima mensis decembris, Pontificatus Nostri anno secundo.

 

O. CARD. CAGIANO,                                                                      I. CARD. TACCI,

S. R. E. Cancellarius.                                      S. Congreg, pro Ecclesia Orientali a Secretis.

 

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.

Humbertus Benigni, Protonotarius Apostolicus.

 

Loco + S Plumbi

 

Reg. in Canc. Ap., vol. XXIX, n. 49.