REU, 49 (Lt)

Paulus PP. VI, Constitutio Apostolica de Romana Curia, Regimini Ecclesiae Universae, 15-VIII-1967, AAS 59 (1967), pp. 885-928 [901]

(…)

49. § 1. Ad Congregationem pro Episcopis spectat, in locis et pro personis non obnoxiis Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus vel pro Gentium Evangelizatione, novas dioeceses, provincias, regiones constituere, easdem constitutas dividere, unire, recognoscere, tum Conferentiis Episcopalibus – quarum intersit – proponentibus (14), tum iisdem, si casus ferat, auditis; Vicariatus Castrenses erigere necnon, auditis Conferentiis Episcoporum territorii, Praelaturas ad peculiaria opera pastoralia perficienda pro variis regionibus aut coetibus socialibus speciali adiutorio indigentibus (15); agit praeterea quae attingunt Episcopos, Administratores Apostolicos, Coadiutores et Auxiliares Episcoporum, Vicarios Castrenses ceterosque Vicarios seu Praelatos iurisdictione personal fruentes, nominandos.
§ 2. Quoties vero de erectione, divisione, provisione dioecesium agendum est cum Civilibus Guberniis, acta tractantur a S. Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis (16), salva peculiari condicione pro aliqua Civitate (17); sed in utroque casu Dicasteria pro Episcopis et pro Publicis Ecclesiae negotiis collatis consiliis procedent, regulariter negotium deferendo Coetui mixto Cardinalium, praevia mutua actorum communicatione; firma semper manente norma definiendi concorditer rationes quibus agenda sint consimilia, quae intra limites suae competentiae cognoscuntur a pluribus Romanae Curiae Dicasteriis.
§ 3. Congregationis autem pro Episcopis est, in omnibus casibus, edere decretum erectionis, divisionis, provisionis dioecesium.
§ 4. Eiusdem Congregationis est omnia cognoscece quae respiciunt Episcopos, sive quoad personas, sive quoad munera, sive quoad actionem pastoralem; itemque iisdem a munere cessantibus consulere (18). Quare ipsa videt ea quae attinent ad statum dioecesium necnon ad mensas episcopales, recipit et perpendit quae ab Episcopis de statu et progressu dioecesium scripto relata sint; communi sententia cum Dicasteriis, quorum interest, indicit visitationes apostolicas easque examinat quae fuerint absolutae, transmissis in utroque casu singulis Dicasteriis iis quae ad ea peculiariter pertinent.
§ 5. Videt praeterea quae respiciunt Primates et Metropolitas; curat quae concessionem sacrorum palliorum respiciunt; parat agenda in Consistoriis.

(…)

___________________________

(…)

(14) CONC. VATIC. II, Decr. Christus Dominus, nn. 22-24; 39-40 (AAS LVΠI [1966], pp. 683 sq.; 694)

(15) Ibid., n. 42; Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 10 (AAS LVIII [1966], p. 1607); Motu Proprio Ecclesiae Sanctae, diei 6 aug. 1966, 1, 4 (AAS LVIII [1966], p. 760)

(16) Can. 255 C.I.C.

(17) Cf Litt. Pii PP. XI, diei 5 iulii 1925; cf etiam Rescriptum ex Audientia SS.mi, diei 7 martii 1920, pro Italia

(18) CONC. VATIC. II, Decr. Christus Dominus, n. 21 (AAS LVIII [1966], p. 683)

(…)

Full Text:
http://www.vatican.va/holy_father/paul_vi/apost_constitutions/documents/hf_p-vi_apc_19670815_regimini-ecclesiae-universae_lt.html#fn14