De praelatura personali iuxta leges eius constitutivas et Codicis Iuris Canonici normas

 

Treatment pills have pills such as Learn More Here viagra sans prescription canada, levitra. generico levitra on line or otherwise known as Sildenafil was originally intended for heart issues, until it was discovered that the pill can be drowsiness, dizziness, blurred vision, impaired vision etc; hence, it is suggested not o do any work which needs any level of concentration such as driving, working on machines etc. It is unsafe to use drumstick fruits and leaves during pregnancy and lactation period as it causes so many viagra generic uk problems to the man. If you were one among those who had been having an affair viagra 50mg price with a man she didn’t want to hurt him. As per the ancient men who discovered Ayurveda, the whole ecosystem constituted of five elements – Space, Earth, Air, Fire, commander cialis and Water.

Pubblicato in «Periodica» 72 (1983), pp. 71-111.
 

SUMMARIUM: Die 28XI1982, Opus Dei in Praelaturam personalem erectum est: examinantur ergo normae legales quarum vi primae Praelaturae personalis erectio facta est, et perpenduntur quoque cann. 294297 novi CIC. I.  Exegesis Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 10, in quo respiciuntur non tantum geographica presbyterorum distributio, verum etiam peculiaria opera pastoralia perficienda a novis Ecclesiae institutionibus, scil. a Praelaturis personalibus, etc., salvis iuribus Ordinariorum locorum; perpenditur iter conciliare textus Praelaturas personales respicientis. II.  Pontificiae normae exsecutivae, quoad Praelaturas personales, latae sunt praesertim in Motu pr. Ecclesiae Sanctae, 6VIII1966, I, n. 4, qui textus examini subiicitur, tum quoad clericorum institutionem, incardinationem et ministerium, tum quoad laicos qui servitio operum alicuius Praelaturae personalis dedicantur, quique reduci nequeunt ad auxiliares externos, sed fieri quoque possunt coparticipes operum Praelaturae et, vi conventionis, sub Praelati regimine poni ad Praelaturae finem quod attinet, quin eiusdem constituant «populum proprium». III.  Quoad Praelaturam personalem Sanctae Crucis et Operis Dei breviter examinantur eius finis ac praecipuae notae distinctivae eiusque insertio in actionem pastoralem Ecclesiae universalis Ecclesiarumque localium; Praelati iurisdictio, integra relinquens Episcopi dioecesani iura; condicio clericorum Praelaturae atque laicorum qui eidem incorporantur; clericorum ordinatio, qui Praelaturae incardinantur, quique semper e laicis proveniunt fini et operibus Praelaturae deditis. IV.  Praelaturae personales in novam legislationem canonicam introducuntur; cann. 294297 CIC essentialia continent elementa quae iam in Motu pr. Ecclesiae Sanctae exstabant. Uniuscuiusque Praelaturae personalis actio, relationes cum Episcopis dioecesanis atque sacedotum ministerium in eius statutis determinanda sunt. Laicorum dedicatio vocatur «cooperatio organica», quae quidem, iuxta statuta, formas diversas induere potest. Rationes demum perpenduntur propter quas hi canones positi sunt in Parte I «De christifidelibus»Libri II.

1. Die 28 novembris 1982, publici iuris facta est Operis Dei erectio in Praelaturam personalem, quo actu tunc primum ad effectum deducebatur nova illa iuridica structura, scilicet Praelatura personalis ad peculiaria opera pastoralia perficienda, quam Concilium Vaticanum II exoptaverat1 quaeque normarum complexum ipsam regentium obtinuerat quidem in documentis a Summo Pontifice latis post Oecumenicam Synodum celebratam2, nondum tamen re et opere ad concretam exsistentiam pervenerat. Cum praeterea novus Codex Iuris Canonici promulgatus sit, in quo Titulus «De Praelaturis personalibus»nunc primum exstat, suum momentum habere videtur, ut de iisdem Praelaturis sub aspectu tum historico tum normativo agamus.

Ad expositionem autem nostram quod attinet, ordinem chronologicum prae aliis adhibendum censemus, quapropter, circa subiectam materiam, haec perpendemus:

I. Concilii Vaticani II documenta.

II. Motu pr. Ecclesiae Sanctae, diei 6 augusti 1966.

III. Praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis Dei erectionem.

IV. Codicis Iuris Canonici canones.

In ipso vero tractationis limine praemittendum est aptam methodum iuridicam postulare ut leges omnia scilicet cuiuslibet generis praescripta, tum Concilii tum Sanctae Sedis intellegantur «secundum propriam verborum significationem», et quidem «in textu et contextu consideratam»3, cui fundamentali criterio,si dubium aliquod maneat, alia accedunt indolis subsidiariae, nempe recursus ad locos parallelos, ad legis finem et circumstantias et ad mentem legislatoris4.

I. DE PRAELATURA PERSONALI

IN CONCILII VATICANI II DOCUMENTIS

2. Cum n. 10 Decr. PO locus sit praecipuus ubi de Praelatura personali agitur, praestat ut in primis eiusdem conciliaris praescripti structuram consideremus, ad contextum apte determinadum intra quem de materia nostra dispositiones inveniuntur.

Initium n. 10 Decr. PO, ad modum fundamenti eorum quae sequuntur, respicit donum spirituale, quod presbyteri in ordinatione acceperunt, quodque «illos non ad limitatam quandam et coarctatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et universalem missionem salutis», quapropter cuncti presbyteri omnium ecclesiarum sollicitudinem participare debent. Ex ampIa hac visione atque altiore perspectiva duplex eruitur consectarium in documento conciliari.

Fovet in primis Decretum cleri aptiorem distributionem geographicam, quem in finem presbyteros incitat ut «libenter se paratos praebeant, permittente vel exhortante proprio Ordinario, ad suum ministerium in regionibus, missionibus vel operibus cleri penuria laborantibus exercendum», quod ut facilius ad effectum deduci queat, Concilium postulat maiorem flexibilitattem disciplinae iuridicae de incardinatione et excardinatione, creationem Seminariorum internationalium, etc. Decretum autem conciliare non se continet intra limites quaestionis de geographica cleri distributione, sed ultra progreditur, nam visionem etiam magis dynamicam structurarum pastoralium proponit:

«Ubi vero ratio apostolatus postulaverit, faciliora redddantur non solum apta Presbyterorum distributio, sed etiam (ergo novum introducitur thema) peculiaria opera pastoralia pro diversis coetibus socialibus, quae in aliqua regione, vel natione aut in quacumque terrarum orbis parte perficienda sunt».

Ad textum recte intellegendum, duplex haec perspectiva prae oculis habeatur necesse est: Concilium enim non postulat tantum flexibilitatem normarum atque institutionum ad faciliorem reddendam geographicam cleri distributionem per Dioeceses aliasque circumscriptiones territoriales, sed petit etiam ut, quoties id necessarium veI opportunum videatur -videlicet «ubi ratio apostolatus postulaverit»- novae instituantur structurae pastorales, cum munere proprio ipsis commendato: ut exsequantur nempe «peculiaria opera pastoralia pro diversis coetibus socialibus»idque nonsolum «in aliqua regione, vel natione», verum etiam «in quacumque terrarum orbis parte»5.

3. His praemissis, ad examen procedere possumus verborum quae in Decreto sequuntur quaeque ad quaestionis nostrae cardinem spectant, scilicet:

«Ad hoc ergo quaedam seminaria internationalia, peculiares dioeceses veI praeIaturae personales et alia huiusmodi utiliter constitui possunt, quibus, modis pro singulis inceptis statuendis et salvis semper iuribus Ordinariorum locorum, Presbyteri addici vel incardinari queant in bonum commune totius Ecclesiae».

Ad hoc ergo… constitui possunt: id est, ad duplicem illum finem, nempe ad aptiorem fovendam cleri geographicam distributionem necnon ad peculiaria opera pastoralia perficienda.

Quaedam seminaria internationalia: quae esse possunt vel communia seminaria vel indolis specialisatae, in quibus sciIicet presbyteri instituantur aliquibus concretis ministeriis adscribendi.

Peculiares dioeceses: verbum «Dioecesis»intellegendum est iuxta descriptionem traditam in Decr. Christus Dominus, n. 11, ita ut complectatur portionem quandam Populi Dei, quam pascit Episcopus6 cum cooperatione presbyterii. Cur vero Dioeceses de quibus hic agitur dicuntur peculiares? Haud sane quia carent Episcopo, presbyterio vel portione Populi Dei, quo in casu ne Dioeceses quidem sive Ecclesiae particulares appellari valerent, sed quia earum opus pastorale perficiendum est cum fidelibus qui circumscribi nequeunt ratione territorii, sicut aliae Dioeceses, sed aliis peculiaribus criteriis indolis potius personalis. Haec figura non respicit aptiorem distributionem geographicam clericorum, quia Ecclesia particularis, licet omnium Ecclesiarum sollicitudinem participare debeat, minime constituitur primarie ut alias adiuvet Dioeceses, sed ut vitam habeat in semetipsa, ita ut «pastori suo adhaerens… per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata», talis re vera efficiatur, quae in ipsa «vere insit et operetur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia»7. Concludendum est ergo has peculiares Dioeceses, si quando ipsae constituantur, necessario prospicere debere plenae atque ordinariae curae animarum quoad eos fideles qui earundem Populi Dei portionem constituant, quia aliter non essent Dioeceses.

Vel praelaturae personales: post Dioeceses enumerantur Praelaturae personales, et haec est differentia inter utramque: Praelaturae personales constitui possunt non solum ad ordinariam curam pastoralem erga aliquos peculiares fidelium coetus exercendam8, verum etiam ad peculiaria opera pastoralia similiter pro coetibus quibuslibet perficienda, quae quidem opera -uti postea fusius elucidare curabimus–ad effectum deduci valent tum a Praelatura ipsa, qua tali, tum ab eius presbyteris, qui in diversas Ecclesias particulares mitttantur ut munera dioecesana suae vocationi congruentia in iisdem exerceant9.

Et alia huiusmodi: ergo Concilium amplam sternit viam, ut aliae similes ~gurae, quarum natura non determinatux, haberi queant, si adiuncta id suadeant.

Modis pro singulis inceptis statuendis: id postulatur a diversitate figurarum quas textus respicit (seminaria, Dioeceses, Praelaturas et alia huiusmodi); ideo unumquodque inceptum suas habeat oportet normas iuris particularis, a competenti auctoritate probandas, quibus apte determinentur ipsius constitutio atque agenddi modus, etiam quod ad relationes attinet cum aliis ecclesiasticis iurisdictionibus.

Et salvis iuribus Ordinariorum locorum: quae clausula respondet ad exigentiam ex ipsa rei natura profluentem, et in mentem revocat necessitatem ut lex positiva systema statuat vi cuius loci Ordinarii iura integra semper maneant, uti exponemus, quoad Praelaturas personales, in n. 16 huius studii.

Presbyteri addici vel incardinari queant: «addictio»est verbum genericum, significans destinationem plus minusve stabilem alicui functioni10; «incardinatio»vero est vinculum clericum coniungens cum aliqua Ecclesia particulari vel Praelatura personali, aut cum aliquo Instituto vitae consecratae vel Societate, facultate sibi clericos incardinandi praeditis; incardinatio est clericis omnino necessaria, «ita ut clerici acephali seu vagi minime admittantur»11 sed potest contingere quod clericus sit incardinatus alicui structurae ecclesiasticae et simul sit addictus alii operi pastorali: talis est casus illius presbyteri qui, de licentia utriusque Ordinarii, ab una in aliam dioecesim transit, non amissa incardinatione. His positis, verba quae commentamur sic intellegenda esse videntur: incardinatio valet exclusive quoad Dioeceses vel Praelaturas aliasve structuras; addictio vero etiam quoad seminaria. Nihil tamen impedit quominus clericus alibi rite incardinatus addicatur alicui Dioecesi similive structurae12. Uti patet, haec incardinatio valet pro presbyteris cleri saecularis, quia religiosi adquirere nequeunt novam incardinationem quin ipso facto proprii Instituti religiosi membra esse desinant, quod pariter valet pro membris earum Societatum quae in CIC anni 1917 vocabantur «vitae communis»nunc autem, in novissimo CIC (cann. 731 ss.), appellantur Societates vitae apostolicae.

In bonum commune totius Ecclesiae: ita manifestatur mens seu intentio Concilii, quod incepta de quibus supra praevidet ob rationes bonum Ecclesiae commune respicientes, ut eruitur quoque ex considerationibus introductoriis n. 10 Decreti, circa omnium Ecclesiarum sollicitudinem quae informare debet tum singulorum presbyterorum vitam tum hierarchicam constitutionem structurarum pastoralium13.

Exsistimamus necessarium non esse ut ultra progrediamur in exegesi Decreti: quae sequuntur enim clericos respiciunt quoslibet qui ad novam regionem mittuntur, et pari ratione valent tum pro transeuntibus ab una in aliam Dioecesim territorialem, tum pro iis qui, alicui Praelaturae personali legitime incardinati, in locum quemlibet pergunt.

Restat tamen ut consideremus inscriptionem sub qua positi sunt nn. 10 et 11 Decr. PO, quae sic sonat: «Presbyterorum distributio et vocationes sacerdotales», cuius prima pars («Presbyterorum distributio») se refert ad n. 10, altera vero («vocationes sacerdotales») ad n. 11. Ex hoc epigraphe deduxerunt quidam n. 10 Decreti respicere solummodo geographicam presbyterorum distributionem, sed id quod textus continet, quodque duas contemplatur quaestiones diversas, licet complementares id est, territorialem cleri partitionem et peculiaria opera pastoralia, plane ostendit verbum «distributio»ita esse intellegendum, ut praedictas duas ideas complectatur. Sensus ergo talis verbi, in casu de quo agimus, hoc modo describi valet: actionis presbyterorum apta dispositio, attentís necessitatibus sive territorialibus sive alius generis, ut ad personas quamplurimas perveniat. Reductio enim «distributionis»ad significationem mere geographicam satis faceret quidem priori postulatui conciliari in n. 10 Decr. PO enuntiato, haud vero alteri petitioni -cfr. n. 2 huius studii-, ad quam exsequendam praevidentur, inter alia, peculiares Dioeceses, quae, ex ipsa earum natura, uti iam supra ostendimus, nequeunt omnino reduci ad structuras quibus incardinentur sacerdotes alias in dioeceses mittendi, et ideo hae peculiares Dioeceses extra locum versarentur in hoc textu, si Concilii intentio ad cleri geographicam partitionem reducenda esset.

4. Ad modum ergo sumptus, haec asseverare licet de Praelaturis personalibus, prout in Decr. PO describuntur:

 Ratione apostolatus id postulante, utiliter constitui possunt ad peculiaria opera pastoralia quae pro diversis coetibus socialibus in aliqua regione, vel natione aut in quacumque terrarum orbis parte perficienda sunt, quae opera ad effectum deduci queunt sive a Praelatura ipsa, uti tali, sive ab eius presbyteris sub completo et immediato loci Ordinarii ductu.

– Ex rei natura constare debent Praelato et clero eisdem incardinato (semper saeculari) vel saltem addicto.

– Cum figura sit flexibilis et diversos aspectus complecti valeat, unaquaeque Praelatura legem propriam habeat oportet, a competenti auctoritate conditam: id est, constitutio ad effectum deduci debet «modis pro singulis inceptis statuendis».

– Necesse est ut, quae ad locorum Ordinarios pertinent iura, salva semper maneant.

5. Quae hactenus scripsimus plane confirmantur perspectis huius Decreti schematibus usque ad textum promulgatum, attentis quoque competentis Commissionis Relationibus explicativis, Concilii Patribus exhibitis.

Ante Oecumenicae Synodi initium, Commissio De disciplina cleri et populi christiani, mense ianuario a. 1961, schema confecerat De distributione cleri14, circa quod disceptatum est a Patribus Pontificiae Commissionis Centralis Praeparatoriae, diebus 10 et 11 novembris eiusdem anni15. Hoc scherna decem numeris constabat, in quibus de quaestionibus sat inter se diversis agebatur, quas Commissionis Centralis Membra perpenderunt: ex. gr., de Episcoporum sollicitudine circa universam Ecclesiam (n. I), de Praelaturis (n. IV), de normis quoad incardinationem et excardinationem (n. IX), de Religiosorum privilegio exemptionis (n. X), etc.16.

In n. IV schematis haec leguntur:

«In bonum omnium alicuius Nationis (vel alicuius Regionis, quae forte ex pluribus nationibus constet) dioecesium, constituantur, pro rerum adiunctis et locorum indigentia, Consociationes cleri saecularis -quales in aliquibus regionibus iam exstant ibique ‘Missiones nationales’ nuncupantur- quae in Praelaturam, cum aut sine territorio, erectae, sub regimine sint certi Praelati, eiusdem Praelaturae Ordinarii.

Istius Praelati erit Seminarium nationale erigere ac dirigere, in quo alumni instituantur in servitium totius Nationis, vel Regionis.

Eidem Praelato ius sit alumnos ita institutos incardinandi, eosque ad Ordines promovendi ‘titulo Missionis Nationalis vel Regionalis’.

Onus tandem sit Praelato providendi decorae sustentationi eorum, quos promoverit titulo praedicto»17.

6. In adunatione habita diebus 2129 ianuarii 1963, Commissio De Concilii laboribus coordinandis normas tradidit Commissioni De disciplina cleri circa schema redigendum De clericis, quod constare debebat tribus capitulis necnon exhortatione finali «De distributione cleri». Iuxta has receptas indicationes apparatus est textus, quem examini subiecit Commissio De Concilii laboribus coordínandis in sessione quae initium habuit die 25 martii eiusdem anni. Hoc schema approbatum est tandem a Summo Pontifice Ioanne XXIII, die 22 aprilis, ut Concilii Patribus transmitteretur. Hic fuit igitur primus textus quem, de re nostra, ipsi Concilii Patres prae manibus habuerunt, et in eiusdem n. 43 legitur:

«Pariter optat Sacrosancta Synodus ut Commissio ad Codicem Iuris C~nonici recognoscendum ita normas de incardinatione et excardinatione reficiat, ut, firmo semper manente pervetere hoc instituto, hodiernis pastoralibus adiunctis atque necessitatibus aptius ipsae normae respondeant, itemque commendat ut praefata Commissio formulas iuridicas sanciat -exemplo usa recentium inceptorum (8)- quae distributionem cleri saecularis atque specialia quaedam opera pastoralia faciliora reddant»18.

In nota autem 8 additur:

«Exempli gratia, Seminaria nationalia vel internationalia, quorum alumni instruuntur ut dioeceses adeant cleri penuria laborantes; Praelaturae cum vel sine territorio a Sancta Sede constitutae, quarum sacerdotes, specificam praeparationem consecuti, totis viribus se dent ad animarum bonum promovendum earum dioecesium in qualibet orbis regione, ubi sacerdotes desiderantur specialibus qualitatibus ornati, qui peculiares apostolatus sociales, vel intellectuales vel etiam penetrationis in diversos societatis ordines exsequi valeant»19.

Ad hunc textum plene intellegendum, animadver texe iuvat ipsum considerari non posse continuationem schematis praepa~ato~ii De distributione cleri20. Re enim vera, quae de Missionibus nationalibus aliisque inceptis ibidem habebantur fere sine ulla mutatione in schema transierunt De cura animarum21 quapropter,iuxta indicationes traditas a Commissione de Concilii laboribus coordinandis, in schemate quod tandem sub titulo De presbyterorum ministerio et vita promulgatum est, iam ab initio agebatur non solum de cleri geographica distributione -qua de re normae magis determinatae continebantur in schemate De cura animarum-, verum etiam de peculiaribus operibus indolis pastoralis perficiendis tum singillatim, sub immediato Episcopi dioecesani ductu, a clericis alicui Praelaturae personali similive institutioni incardinatis tum ab ipsa Praelatura seu structura iurisdictionali, salvis utique loci Ordinarii iuribus.

Schema conciliare novum hoc elementum addere ad textum praeparatorium clare etiam patet ex animadversione Card. Richaud, qui, tamquam membrum Commissionis praeparatoriae, nullam habuerat obiectionem relate ad Praelaturas de quibus in schemate anni 196122, sed scripsit quoad textum anni 1963:

«Si libenter meum favorem affero ad seminaria regionalia, nationalia, internationalia, exceptionem firmam propono de praelaturis sic constitutis inter dioeceses iam exsistentes, non sine vero damno pro bona hierarchica apostolatus organisatione»23.

Manifeste igitur patet, etiam sub aspectu historico, Concilii praescriptum, inde a prima eius adumbrata redactione, contemplatum esse duplicem illam possibilitatem, quam non semel hoc in studio recoluimus, nempe cleri geographicam partitionem mediante instituti incardinationis et excardinationis apta reformatione necnon opera pastoralia per peculiares Dioeceses, Praelaturas personales aliasve huius generis institutiones ad effectum deducenda.

Perdurantibus Concilii sessionibus, hic textus suam attinxit formam defìnitivam, et accuratiores in ipsum introductae sunt determinationes, scilicet:

a) loco «Praelaturae cum vel sine territorio», dicitur «Praelaturae personales»24;

b) ne Seminaria internationalia, peculiares Dioeceses, Praelaturae personales aliaque huiusmodi nimis multiplicentur25 neve praecipi videantur26, in redactione promulgata legitur: «quaedam seminaria internationalia, peculiares dioeceses vel praelaturae personales et alia huiusmodi utiliter constitui possunt»;

c) attenta diversitate formarum, quam hae structurae induere queunt, additur clausula «modis pro singulis inceptis statuendis»27;

d) adiungitur demum condicio «salvis semper iuribus Ordinariorum locorum»28, quae recto ordini respondet et ab ipsa rei natura postulatur, quoties de inceptis agatur quae opera sibi peculiaria exerceant, et ideo apte inserantur oportet in actionem pastoralem Ecclesiae universalis atque Ecclesiarum localium.

Ita lineamenta quaedam adumbravimus quae adiutorio esse possunt ei, qui studio historico hac de re operam dare velit. Nimis autem a proposito recederemus, si hac via nostrum studium prosequeremur, nam id intendebamus unum: ostendere scilicet Concilium Vaticanum II, iam ab eius initio, prae oculis habuisse Praelaturas personales non ad limitatam quandam missionem adimplendam, sed ad multiformem apostolatum exercendum.


II. DE PRAELATURA PERSONALI IN MOTU PR.

«ECCLESIAE SANCTAE»

7. Summus Pontifex Paulus VI Commissiones postconciliares constituerat29 et, quoad multa Concilii Vaticani II Decreta, vacationem statuerat usque ad diem 29 iunii 1966, quod tempus deinde prorogaverat30. Die vero 6 augusti 1966 promulgavit Motu pr. Ecclesiae Sanctae31, «ad exsequenda Concilii Decreta a verbis incipíentia: Christus Dominus (de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia), Presbyterorum Ordinis (de Presbyterorum ministerio et vita) …». In his igitur Litteris Apostolicis normae exstant quibus Concilii praescripta ad effectum deducebantur: haud quidem per actum mere exsecutivum, quo norma aliqua vigere incipit, sed authentica quoque eiusdem interpretatione, per modum legis exhibita, ab eadem Suprema Auctoritate quae, una cum Concilii Patribus, eius Decreta approbaverat et promulgari iusserat.

Attenta proinde huius documenti vi consideratoque eius pondere, peropportunum videtur ut eiusdem quosdam aspectus breviter consideremus, nempe:

a) de numeris 14 Partis I deque eorum inscriptione seu rubrica (n. 8 huius studii);

b) de Praelatura personali prout in n. 4 describitur (n. 9 );

c) de quaestione aliqua particulari ad n. 4 pertinenti, seu de laicis peculiari operi Praelaturae personalis deditis (nn. 1011).

8. Numeri 14 documenti pontificii ponuntur sub inscriptione «Cleri distributio et subsidia Dioecesibus praestanda (CD 6 et PO 10)», circa quod duo consideranda sunt:

 in primis, distinctio fit inter cleri distributionem et subsidia Dioecesibus praestanda. Id, ni fallimur, alius est modus enuntiandi duplicem illum aspectum quem Decreti PO praescripta contemplantur: ex una parte, geographicam cleri distributionem; ex altera vero, peculiaria opera pastoralia quae apte inserantur in actionem organicam Ecclesiae universalis atque Ecclesiarum localium, redundentque igitur in bonum commune totius Ecclesiae necnon in subsidium singulis Dioecesibus;

 inter parentheses fit referentia ad Decr. PO, n. 10  quod nulla videtur explanatione indigere  atque ad Decr. Christus Dominus, n. 6, ubi plures simul pertractantur quaestiones ad Episcoporum sollicitudinem de universa Ecclesia attinentes, vi cuíus ipsis curae esse debet ut: a) opera evangelizationis et apostolatus ab omnibus fidelibus sustineantur; b) praeparentur sacrorum administri atque auxiliares, tum religiosi tum laici, pro missionibus ac regionibus cleri penuria laborantibus; c) aliqui e suis sacerdotibus praedictas missiones vel Dioeceses adeant; d) materialíbus quoque necessitatibus aliarum Ecclesiarum particularium consulant. Continet ergo hic numerus Decreti conciliaris generales indicationes relationem habentes cum materia de qua in Motu proprio, sed perpendendum erat dein ad quas in concreto se referant singuli numeri documenti pontificai, neque licebit eas universas ad singula ipsius ES praescripta indiscriminatim applicare, quod contingeret, ex. gr., si laici de quibus in Motu pr. I, n. 4 ii solummodo intellegerentur, qui in Decr. Christus Dominus, n. 6, auxiliares vocantur: qua de re fusius postea agemus.

Praeterea, in ES, I, nn. 14, de materiis agitur connexis, sed simul diversis, quarum hic est index:

n. 1: de peculiari Consilio apud Sanctam Sedem pro opportunitate instituendo, cuius erat generalia tradere principia quibus regatur aptior cleri distributio32.

n. 2: de competentia et munere Synodorum Patriarchalium et Conferentiarum Episcopalium quoad aptam cleri distributionem.

n. 3: de clericorum transitu ab una in aliam Dioecesim.

n. 4: de Praelaturis ad peculiaria opera pastoralia vel missionalia perficienda.

9. Numerus 4 ES verbo incipit «praeterea», quasi ad innuendum in ipso praescripta de alia materia contineri. Re enim vera, in nn. 13 de geographica agitur cleri distributione33, dum in n. 4 Praelaturae describuntur ad peculiaria opera pastoralia vel missionalia perficienda. Ex hoc minime sequitur Praelaturas personales instrumentum esse non posse ad clerum aptius distribuendum, sed concludere utique licet Supremum Legislatorem, in ES, eas praesertim contemplari quatenus peculiarem actionem pastoralem exercere queunt34. Hoc confirmatur praetera quia in eodem n. 4 statuitur Praelatum prospicere debere decorae sustentationi clericorum qui Praelaturae incardinantur, idque sive «initis conventionibus cum Ordinariis locorum ad quos sacerdotes mittuntur» -quod bene intellegitur si presbyteri illi Dioecesim aliquam adeant ut in ipsa ministerium exerceant quod Episcopus dioecesanus eis committat, sive etiam «bonis ipsius Praelaturae propriis vel aliis subsidiis idoneis», quod pariter congruit cum Praelatura quae, de consensu Ordinarii loci et arcta servata cum ipso relatione, opera pastoralia sibi peculiaria exerceat. Id ipsum demum eruitur e praescriptione iuxta quam, dum suam operam praestat Praelatura, «sedulo caveatur, ut iura Ordinariorum locorum serventur et cum iisdem Conferentiis Episcoporum arctae rationes continuo habeantur», quae verba extra locum viderentur posita, si harum Praelaturarum finis exclusivus esset presbyteros ad diversas Dioeceses mittere, qui munere suo fungantur sub immediato Episcopi dioecesani ductu: hoc enim in casu nulla clausula esset addenda ut loci Ordinarii iura serventur, nam plene ab ipso penderent presbyteri in toto sui ministerii exercitio.

Quoad reliquas praescriptiones in ES, I, n. 4 contentas, haec adumbrare sufficiat:

 Praelaturae personales a Sancta Sede eriguntur.

 Ratio huiusmodi erectionis esse debet bonum Ecclesiae commune, scilicet peculiaria opera pastoralia vel missionalia perficienda pro variis regionibus aut coetibus socialibus, qui speciali indigent adiutorio, seu, uti statuitur in PO, n. 10: «in aliqua regione, vel natione, aut in quacumque terrarum orbis parte».

 Hae Praelaturae necessario constare debent Praelato proprio et presbyteris cleri saecularis.

 Propriis gaudent Statutis seu normis iuris particularis a Sancta Sede sancitis; pressius ita definiuntur verba PO, n. 10: «modis pro singulis inceptis determinandis».

 Tales Praelaturae eriguntur auditis Conferentiis Episcoporum territorii in quo operam suam praestabunt.

 In exercendis Praelaturae operibus «sedulo caveatur, ut iura Ordinariorum locorum serventur»35.

 Praelati est de candidatorum ad sacerdotium institutione curare, eos ad Ordines promovere ac Praelaturae incardinare eorumque vitae spirituali, formationi et sustentationi providere.

 Praelati quoque est peculiari ministerio sacerdotum Praelaturae prospicere, idque «initis conventionibus cum Ordinariis locorum ad quos sacerdotes mittuntur»36.

10. Egimus hactenus de necessariis cuiuslibet Praelaturae personalis elementis. Attamen in ES, I, n. 4 § 4 haec quoque habentur:

«Nihil impedit quominus laici, sive caelibes sive matrimonio iuncti, conventionibus cum Praelatura initis, huius operum et inceptorum servitio, sua peritia professionali, sese dedicent».

Verba haec clara sunt ac perspicua: se referunt ad laicos quoslibet, dummodo iuridica gaudeant capacitate ad conventionem ineundam. Cum autem conventio sit actus indolis contractualis, praedicta capacitas inter alía requirit aetatem iure determinatam.

Perpendendum tamen est quae relatio constituatur inter laicum et Praelaturam vi huius conventionis, utrum nempe laicus ille merus sit adiutor externus an, e contra, sua cooperatio sit organica, ideoque ipse corpori sociali Praelaturae incorporetur.

Ad apte respondendum huic quaestioni, animadvertamus oportet in primis legis praescriptum non posse ita restringi, ut laicorum participatio in Praelaturae operibus atque inceptis ad servitia reducatur mere externa, cuiusmodi sunt munera aeditui, oeconomi, catechistae aliaque id genus: patet enim per se id semper esse possibile relate tum ad Praelaturas personales tum ad alias ecclesiasticas structuras iurísdictionales, quapropter illa explicita affirmatio, si ita intellegi deberet, prorsus esset inutilis et vacua in textu legali.

Ideo haec legis verba nequeunt exclusive referri ad illos auxiliares «pro missionibus atque regionibus cleri penuria laborantibus», de quibus in Decr. Christus Dominus, n. 6. Iam notavimus37 inscriptionem sub qua veniunt nn. 1-4 in ES remittere inter parentheses ad hunc textum conciliarem, sed animadvertimus quoque varias in ipso quaestíones pertractari, quare non omnia quae in eodem continentur necessario applicanda sunt ad numeros pontificii documenti de quibus nunc agimus, nisi aliud rationabiliter constet. Interpretationi vero restrictivae ad hos casus sequentia obstant:

a) in primis, verba ipsa legis, quae se referunt non ad «auxiliares», sed ad laicos quoslibet «qui, sua peritia professionali, Praelaturae operum et inceptorum servitio sese dedicent»; si autem Legislator solos «auxiliares» respexisset, loco expressionis «sua peritia professionali» aliam simpliciorem adhibuisset, ex. gr., «qui, tamquam auxiliares, Praelaturae operum et inceptorum servitio sese dedicent»;

b) verba «sua peritia professionali» proprius atque facilius intelleguntur de laicis suam cuiusque laicalem professionem exercentibus, quam de illis qui munere aliquo funguntur auxiliari seu suppletorio ubi clerus deest;

c) in ES, I, n. 4 § 1, expressio habetur «Praelaturae quae constent presbyteris cleri saecularis», quae verba significant Praelaturam personalem exsistere nullam posse, quae presbyteris non constet, iisque e clero saeculari, haud vero impedíunt quominus et laici uti expresse dicitur in eodem textu legali Praelaturae operum et inceptorum servitio sese dedicent;

d) quae hactenus exposuimus apprime congruunt cum Concilii Vaticani II doctrina de Ecclesiae apostolica missione, minime reducenda ad sacrae Hierarchiae actionem, nam laicis competunt partes iisdem propriae in unitate huiusmodi missionis38, qua de causa praescriptum legale de quo agimus ita intellegendum esse videtur: ad peculiaria opera pastoralia perficienda, erigi possunt Praelaturae personales, quae constent semper et necessario presbyteris cleri saecularis, sed constare etiam valeant laicis qui servitio earundem operum et inceptorum sese dedicent.

Si vero laici illi ita cum Praelatura coniungantur, ut eius finem suum faciant ad eumque prosequendum operam dent non tamquam collaboratores sed tamquam coparticipes, sequitur eos mutua iura atque officia acquirere et sub Praelati iurisdictione poni in iis omnibus quae Praelaturae actionem quomodolibet respiciunt. Id firmatur per conventionem, vi cuius laicus se obligat ad servitium praestandum Praelaturae inceptis, haec vero illum acceptat, ex qua conventione mutua iura atque officia profluunt.

Res non est nova in Ecclesiae iure quod quis relationem acquirat cum aliqua structura iurisdictionali non ex facto obiectivo, quale est domicilium, sed mediante actu voluntatis: id contingit, exempli gratia, quando quis militiam capessit voluntarius, et ita sub iurisdictione ponitur Ordinarii castrensis, vel quando clericus a propria Ecdesia particulari in aliam legitime transmigrat eiusdemque servitio addicitur39.

Hucusque exposita satis explanant praescriptum legale posse ita sine ulla vi intellegi, ut Praelaturae personales adsint quarum, praeter clericos, laici etiam partem eforment, qui quidem maiore minoreve intensitate, attentis obligationibus quas assumant sub Praelati iurisdictione inveniantur, quin id necessario secum ferat abruptionem vinculi quo laici praedicti coniunguntur cum Dioecesi ad quam pertinent ratione domicilii.

Haec laicorum dedicatio Praelaturae inceptis poterit esse sive ad tempus determinatum sive in perpetuum, ipsaque complecti valebit tum servitia quaedam intra ambitum aliquem apte circumscriptum tum laicorum actionem apostolicam complexive sumptam: id vero, iuxta Praelaturae statuta, in conventione determinari debet laicum inter et Praelaturam ineunda.

11. Quoad laicos vero, qui, conventionibus cum Praelatura initis, eiusdem inceptis ac operibus se dedicant, dicendum est ipsos non efformare «populum proprium» Praelaturae.

Hac de re animadvertere iuvat canonum schemata redacta esse, perdurante labore Commissionis ad CIC recognoscendum, in quibus expressio adhibebatur «populus proprius» relate ad Praelaturas personales, quapropter intellexerunt quidam Praelaturas in novo iure considerari tamquam portiones Populi Dei a loci Ordinarii iurisdictione omnino separatas. Id tamen clarificatum est ab ipsa Commissione Codici recognoscendo, in Consultorum adunatione habita die 10 martii anni 198040, in qua praedicta referentia ad «populum proprium» suppressa est, quia, uti Exc.mus Secretarius manifestavit, consentientibus cunctis Consultoribus, fideles speciali quadam ratione Praelaturae devincti haud recte vocari queunt «populus proprius», quasi Praelati íurisdictio in eos sit omnimoda et exclusiva, cum, e contra, oporteat ut ipsa sit cumulativa vel mixta cum Ordinariis localibus41.

Haec loci Ordinarii atque Praelati iurisdictio, ex ipsa rei natura, erit cumulativa seu circa easdem materias, si Praelatura personalis constituta sit ad ordinariam quorundam fidelium curam pastoralem exercendam.

Erit vero mixta scilicet diversa ratione materiae, licet semper in eodem genere, nempe iurisdictionis si loci Ordinarii ac Praelati iurisdictio diversos aspectus respiciant quoad easdem personas, uti contingit in Praelatura personali ad peculiaria opera pastoralia perficienda.

12. Cum Praelatura personalis ens sit iurisdictionale et saeculare ad hierarchicam illam structuram pertinens, qua Ecclesia actionem suam pastoralem disponit, a Sacra Congregatione pro Episcopis dependet, uti statuitur in Const. Ap. Regimini Ecclesiae universae, diei 15 augusti 1967, n. 49 § 1:

«Ad Congregationem pro Episcopis spectat … novas dioeceses, provincias, regiones constituere…, Vicariatus Castrenses erigere necnon, auditis Conferentiis Episcoporum territorii Praelaturas ad peculiaria opera pastoralia perficienda pro variis regionibus aut coetibus socialibus speciali adiutorio indigentibus; agit praeterea quae attingunt Episcopos, Administratores Apostolicos, Coadiutores et Auxiliares Episcoporum, Vicarios Castrenses ceterosque Vicarios seu Praelatos iurisdictione personali fruentes, nominandos»42.

Ponitur ergo Praelatura personalis inter alia entia iuris sive divini sive humani quae institutionalia seu ad Ecclesiae hierarchicam organizationem pertinentia vocari valent, licet apte distingui debeat ab Ecclesia particulari. Pariter Praelatus personalis una simul cum ceteris Praelatis enumeratur et cuncta quae ad Praelaturas personales attinent sub directa competentia ponuntur Dicasterii Curiae Romanae cui cura est de actione pastorali organizationis hierarchicae.

III. DE PRAELATURAE PERSONALIS SANCTAE CRUCIS

ET OPERIS DEI ERECTIONE

13. In ephemeride «L’Osservatore Romano», 28XI1982, sub sectione Nostre informazioni, nuntiatum est Summum Pontificem Ioannem Paulum II erexisse Praelaturam personalem Sanctae Crucis et Operis Dei ad normam Litterarum Ap. Motu pr. Ecclesiae Sanctae, I, n. 4 atque Const. Ap. Regimini Ecclesiae universae, n. 49 § 1, necnon eiusdem Praelatum nominasse Rev.mum D.num Alvarum del Portillo, hactenus Praesidem Generalem Operis Dei. Una simul, in eadem ephemeride, publici iuris facta sunt Declaratio S. Congregationis pro Episcopis, diei 23 augusti 1982, atque commentaria Card. S. Baggio43 et Rev.mi M. Costalunga44, respective Praefecti et Subsecretarii eiusdem Dicasterii. Cum hoc studium redigitur, nondum publici iuris factum est in AAS, instrumentum pontificium erectionis Praelaturae, quod tamen sperandum est fore, ut proxime prodeat, sub forma Constitutionis Apostolicae, prouti usus fert, aliusve similis documenti.

Opportunitas commentariorum Praefecti atque Subsecretarii S. Congregationis facile intellegitur, quia Praelaturae personalis figura tunc primum ad effectum deducebatur: maxime ergo congruebat ut convenientes adderentur explanationes, ne dubium oriri posset circa sensum ac extensionem praedicti actus pontificai. Eadem de causa S. Congregatio pro Episcopis expedire duxit ut Declarationem ederet, in qua exponerentur «notae praecipuae quibus constituta Praelatura insignitur …, ut clare patet ex normis Sanctae Sedis istiusmodi Praelaturae structuram atque apostolicam operositatem regentibus». Hoc ergo documentum non est instrumentum erectionis Praelaturae, sed simplex descriptio praescriptorum quae iam habentur in eiusdem Praelaturae iure particulari, a Sancta Sede sancito, et simul eorum authentica interpretatio, cum de Declaratione agatur competentis Dicasterii Curiae Romanae, quam Summus Pontifex «ratam habuit, confirmavit atque evulgari iussit».

Ut completus conspectus habeatur, praecitatis fontibus addenda sunt duo colloquia quae Praelatus Operis Dei hoc est enim breviatum Praelaturae nomen diurnariis dedit45.

Longum sane fuit iter, quoad ad Praelaturae erectionem tandem duxit, quia, ex commisso sibi a Summo Pontefice munere, S. Congregatio pro Episcopis perpendere debebat utrum erectio huiusmodi Praelaturae, cum omnibus eius characteribus, adamussim responderet necne ad normas iuris generalis, sine ullo privilegio vel indebita legis extensione. Iuxta praxim habitualenì, S. Congregatio non evulgavit studium iuridicum hac de re peractum, in quo, absdubio, quaestiones accurate examinatae sunt de Praelati potestate, de peculiari opere apostolico Praelaturae deque eius harmonica insertione in actione pastorali Ecclesiae universalis singularumque Ecclesiarum localium, de laicorum incorporatione Praelaturae quamvis ipsi sint numero plures quam sacerdotes deque aliis id genus. Ideoque in communicatione officiali erectionis expresse asseveratur actum pontificium positum esse ad normam Litt. Ecclesiae Sanctae, I, n. 4 et Const. Ap. Regimini Ecclesiae universae, n. 49 § 1.

14. Finis cui assequendo Praelatura personalis Sanctae Crucis et Operis Dei erecta est «reduplicative pastoralis» dicitur in documento praeparatorio Sanctae Sedis necnon «qualificate pastoralis» in scripto citato Card. Baggio, nam duplicem complectitur aspectum: a) peculiare opus pastorale quod Praelatus cum suo presbyterio in servitium exsequitur laicorum qui Praelaturae incorporantur, quod attinet ad graves et qualificatas obligationes ab iisdem assumptas; ex hoc autem minime sequitur eos efformare coetum ecclesialem in se clausum, quia considerandus quoque est alter aspectus praedicti finis, scilicet: b) apostolatus quem Praelaturae presbyterium atque laici, in stricta atque inseparabili coniunctione, exercent, ut, apud omnes societatis ambitus, profunde diffundatur conscientia universalis vocationis ad sanctitatem et ad apostolatum et, magís in concreto, valoris sanctificantis quo ordinarius labor professionalis praeditus est46.

Praelatura ergo constat Praelato, clericis eidem incardinatis necnon laicis eídem incorporatis. Attento igitur iure particulari a Sancta Sede sancito et in plena concordantia cum normis vigentibus necnon cum CIC anni 1983, in Praelaturam personalem erectum est totum Opus Dei, et ideo eiusdem partem efformant non solum clerici eidem incardinati, sed etiam laici illi sive viri sive mulieres, cum caelibes tum matrimonio iuncti qui, vinculo contractualí atque gravibus assumptis obligationibus, eius opera apostolica participant in iisque organice cooperantur.

De Praelati potestate, hoc statuitur in Declaratione S. Congregationis pro Episcopis: «ipsa est potestas ordinaria regiminis seu iurisdictionis, ad id circumscripta quod finem respicit Praelaturae proprium, et ratione materiae substantialiter differt a iurisdictione quae, in ordinaria cura pastorali fidelium, Episcopis competit» (n. III, a). Hoc modo, sicut etiam in aliis Declarationis praescriptis explanatur, clausula illa servatur nempe «salvis semper iuribus Ordinariorum locorum», quae tum in PO, n. 10 tum in ES, I, n. 4 exstat.

Praeter regimen proprii cleri, Praelati Operis Dei iurisdictio erga cunctos Praelaturae fideles sive clericos sive laicos ea tantum est quae determinatur per obligationes concretas, Praelaturae finem respicientes, quas ipsi assumunt iuxta statuta ad normam iuris condita. Nulla proinde exsurgit possibilitas conflictus cum Episcopi dioecesani potestate, nam ii omnes «qui ad Praelaturam (Operis Dei) pertinent, iuxta iuris praescripta, normis territorialibus tenentur quae tum dispositiones generales respiciunt indolis doctrinalis, liturgicae ac pastoralis tum leges ordini publico consulentes; sacerdotes praeterea generalem cleri disciplinam servare debent»47.

15. «Praelaturae clerus, eidem incardinatus, ex laicis provenit ipsi incorporatis: nullus proinde candidatus ad sacerdotium, diaconus vel presbyter Ecclesiis localibus subtrahitur»48. Laici ergo Praelaturae incorporati congruam recipiunt institutionem in Centris Praelaturae et, si a Praelato vocentur et libere acceptent, sacros Ordines in eiusdem servitium recipiunt.

Laici qui Praelaturae incorporantur graves et qualificatas obligationes assumunt vitam spiritualem, doctrinalem institutionem et apostolatus exercitium respicientes, ad quem ambitum Praelati iurisdictio circumscribitur, idque efficiunt non vi votorum, sed vinculi contractualis iure definiti (definiti nempe tum quoad vinculum ipsum tum quoad concretas obligationes, quae in iure determinatae exstant). Ipsi vero esse pergunt fideles earum Dioecesium in quibus domicilium vel quasidomicilium habent, ex quo consequentia immediata oritur: cum communes sint earum Dioecesium fideles, iidem subsunt iurisdictioni Episcopi dioecesani in iis omnibus quae iure statuuntur quoad communes fideles. Ad abundantiam autem, seu maioris claritatis causa, additur in Declaratione S. Congregationis pro Episcopis eos servare debere normas generales quae pro apostolatu laicorum dentur sive a Sancta Sede sive ab Episcopis dioecesanis49, necnon uti iam supra exposuimus normis territorialibus teneri quae tum dispositiones generales respiciunt indolis doctrinalis, liturgicae ac pastoralis tum leges ordini publico consulentes50.

Quod attinet ad relationes Praelaturae cum locorum Ordinariis necnon ad harmonicam eius apostolatus insertionem in actionem pastoralem Ecclesiae universalis Ecclesiarumque localium, consensus requiritur Episcopi dioecesani non tantum ad praedictum apostolatum exercendum  uti praescribitur in CIC, can. 298 , verum etiam ad unumquodque Praelaturae Centrum erigendum51. Pariter, praeter ea quae iam exposuimus de omnium fidelium dependentia ab Ordinarii loci iurisdictione, clerici Praelaturae incardinati facultatibus indigent a competenti auctoritate territoriali concessis, ut suum ministerium erga personas ad Opus Dei non pertinentes exercere queant52. Praeterea, si, de consensu Praelati, alicui sacerdoti Praelaturae munus vel offium in Dioecesi committatur, in eiusdem perfunctione ipse ab Episcopo dioecesano exclusive dependet eique soli rationem reddere debet.

Tamquam Associatio clericorum cum Praelatura inseparabiliter iuncta, exstat Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis, ad quam pertinere quoque possunt illi sacerdotes saeculares dioecesibus incardinati, qui sanctitatem in exercitio sui ministerii prosequi desiderent iuxta spiritum et praxim asceticam Operis Dei. Attamen «vi huius adscriptionis (Societati Sacerdotali) ipsi sacerdotes non efficiuntur membra cleri Praelaturae, sed quoad omnes efectus sub regimine manent proprii Ordinarii, quem, si id desideret, de praedicta adscriptione certiorem reddent»53. Praelatus Operis Dei est simul Praeses Generalis istius Societatis Sacerdotalis, sed eius iurisdictio nullo pacto attingit praedictos sacerdotes, et ideo vitatur quilibet conflictus potestatis, immo et sic dicta duplex oboedientia, cum nulla in Societate vigeat oboedientia interna, sed solummodo normalis illa disciplina in qualibet consociatione exsistens, quae provenit ex obligatione colendi ac servandi proprias ordinationes; quae ordinationes, hoc in casu, ad vitam spiritualem exclusive referuntur.

IV. DE PRAELATURIS PERSONALIBUS

IN CODICE IURIS CANONICI

16. Titulus «De Praelaturis personalibus» novus est in Codice, et canones complectitur 294297, qui essentialia Praelaturarum personalium continent elementa, prout iam exstabant in Motu pr. Ecclesiae Sanctae, I, n. 4, cuius textus fere ad litteram servatur. Cum autem unaquaeque Praelatura personalis sua habere debeat statuta, ab Apostolica Sede condita (can. 295 § 1), praedicti canones considerari queunt ut normarum generalium complexus, semper quidem servandus sed simul iure particulari complendus (leggequadro, Rahmengesetz).

Possunt Praelaturae personales ab Apostolica Sede erigi non solum ad peculiaria opera pastoralia vel missionalia perficienda, ut praevidebatur in ES, verum etiam ad aptam presbyterorum distributionem promovendam (can. 294 ), quod uti exposuimus etiam congruit cum praescriptis PO54.

Considerantur autem Praelaturae personales ut entia iurisdictionalia indolis saecularis (can. 294) cum Praelato proprio, cuius officii provisio ad R. Pontificem spectat55, quorum actio pastoralis vel missionalis exercetur «pro variis regionibus aut diversis coetibus socialibus» (can. 294) in ambitu sive nationali sive internationali (uti profluit quoque e iure Praelati erigendi seminarium nationale vel internationale, ad normam can. 295 § 1).

Servatis iuris universalis praescriptis, quae cunctis Praelaturis applicantur, unaquaeque Praelatura sua habeat necesse est statuta a Sancta Sede condita, in quibus determinari debent normae iuris particularis ipsam regentes (can. 295 § 1). Hic in statutis, uti par est, normae exstabunt circa institutionem ac regimen clericorum, qui Praelaturae incardinentur (cann. 295 § 1 et 265 ); si autem in Praelaturae actione laici organice cooperentur, determinari quoque debent in iisdem statutis tum modus quo ipsi mediantibus conventionibus seu vinculis indolis contractualis talem participationem in Praelaturae fine ad effectum deducere queunt, tum etiam iura atque officia quae ex praedicta dedicatione sequantur (can. 296).

Clausula autem «salvis iuribus Ordinariorum locorum»56 technicam structuram his in canonibus obtinet, nam praescribitur in can. 297: «Statuta pariter definiant rationes praelaturae personalis cum Ordinariis locorum, in quorum Ecclesiis particularibus ipsa praelatura sua opera pastoralia vel missionalia, praevio consensu Episcopi dioecesani, exercet vel exercere deciderat». Re quidem vera loci Ordinarii iura debite hoc modo proteguntur, quia: a) statuta conduntur ab Apostolica Sede (can. 295 § 1), cui curae erit de iis iuribus tutandis; b) ante Praelaturae erectionem, eae quarum intersit Episcoporum conferentiae audiuntur (can. 294); c) praevius requiritur Episcopi dioecesani consensus, ut in territorio alicuius Ecclesiae localis sua opera pastoralia vel missionalia Praelatura exerceat.

17. Asseruimus hos canones substantialiter servare redactionem quae exstat in ES, licet textus abbrevietur et quaedam emendationes introductae sint. Praecipuae differentiae hae sunt:

 Iuxta Codicis canones, Praelaturae personales erigi quoque possunt ad aptam presbyterorum distributionem promovendam, uti iam supra notavimus.

 In lege indolis universalis nunc primum additum est adiectivum «Praelaturae personales», quod invenitur utique in Decr. PO, n. 10, deest tamen expresse in ES necnon in Const. Ap. Regimini Ecclesiae universae, etsi subintellegatur ex eorum notis57.

 Iuxta ES, ante Praelaturae personalis erectionem audíendae erant Episcoporum conferentiae «territorii, in quo (Praelaturae) operam suam praestabunt»; in can. vero 294 simplicius dicitur: «auditis quarum interest Episcoporum conferentiis».

In CIC non retinentur praescripta ES de conventionibus Praelatum personalem inter et loci Ordinarium, ideoque verba expunguntur iuxta quae Praelatus prospicere debebat presbyterorum Praelaturae «peculiari ministerio, initis conventionibus cum Ordinariis locorum ad quos sacerdotes mittuntur»: huius suppressionis ratio bene respondet ad praescripta canonum Tituli «De Praelaturis personalibus», qui Praelaturas contemplantur ad peculiaria opera pastoralia vel missionalia perficienda, id est, quae haec opera ipsae, qua tales, exsequuntur de Episcopi dioecesani consensu. Id confirmatur quoque e can. 295 § 2, in quo obligatio Praelati statuitur providendi congruae presbyterorum sustentationi, dum in ES specificabatur relate ad eandem sustentationem: «cui quidem consulendum est per easdem conventiones, vel bonis ipsius Praelaturae propriis, vel aliis subsidiis idoneis». Hoc non impedit quominus huiusmodi conventiones fieri possint58; si Praelatura personalis vero erigatur ad clerum apte distribuendum, ipsa hac in re procedet iuxta sua statuta necnon ex analogia, quia Praelatura personalis non est Ecclesia particularis ad normam can. 271 § 1.

 De laicorum dedicatione operibus apostolicis Praelaturae servatur requisita conventio Praelaturam inter et eum cuius intersit ineunda, et expunguntur verba ES «sive caelibes sive matrimonio iuncti», quae quidem specificatio necessaria non videtur iuxta technicam iuridicam in universo CIC adhibitam, nam verbum «laici» cunctos complectitur. Pariter suppressa est explanatio «sua peritia professionali», idque, censemus, quo latius pateat ambitus intra quem laici organicam cooperationem praestare possunt.

Quod ad laicos quoque attinet, qui Praelaturae fini prosequendo sese dedicant, haec in canone adduntur verba: «modus vero huius organicae cooperationis atque praecipua officia et iura cum illa coniuncta in statutis determinentur», quibus verbis extollitur non solum intentio subiectiva laicorum sese dedicandi servitio operum et inceptorum Praelaturae, sed etiam ipsum factum obiectivum, eorum nempe cooperatio in operibus apostolicis Praelaturae personalis. Haec cooperatio praesupponit actum voluntatis, et quidem bilateralem, qui firmatur conventione seu contractu inter laicum et Praelaturam.

Verbum «cooperatio», in stylo Codicis atque Concilii Vaticani II, non unam habet significationem, sed frequenter indicat plenam participationem seu aequalitatem eandemque intensitatem in agendo, pro modo quidem cuiusque proprio59. Additur autem adiectivum «organica», quod semper adhiberi solet ad indicandum aliquid vivum et connexum60, nempe, in casu, illos laicos membra effici viva corporis socialis Praelaturae eiusdemque actuositatem plene participare61.

18. Ad collocationem quod attinet systematicam huius Tit. IV «De Praelaturis personalibus» in Parte I («De christifidelibus») Libri II, notandum est ipsum prius inveniri in Parte II eiusdem Libri non solum usque ad mensem octobrem anni 198162, quo tempore locum habuit Adunatio Plenaria membrorum Commissionis CIC recognoscendo63, verum etiam in schemate Codicis dicto «novissimo» post praefatam Adunationem emendato et recognito64.

In Codice promulgato Titulus de Praelaturis personalibus positus est, uti diximus, in Parte I Libri II, idque respondere videtur optioni systematicae ex qua profluunt sane utilitates nonnullae, at simul motiva perplexitatis sub aspectu technico iuridico, quae forsitan iuris cultores ducent ad accuratum examen instituendum circa criteria adhibita in ordinatione systematica Libri II.

 Utilitates praedicti ordinis systematici hae videntur esse:

  a) plenius adhuc sancitur distinctio inter Praelaturas personales et Ecclesias particulares ceterasque structuras iisdem assimilatas, de quibus in cann. 368 ss. Quamquam Praelaturae personales notas aliquas prae se ferunt communes cum Ecclesiis particularibus habent nempe Praelatum a Summo Pontifice constitutum, clerum saecularem eisdem incardinatum, etc. , haec distinctio systematica iterum in mente defigit aspectum magni momenti, qui cum practica exsecutione clausulae «salvis iuribus Ordinariorum locorum» (cfr. supra, n. 16) relationem habet: videlícet Praelati personalis iurisdictionem quae vera est potestas regiminis, ordinaria et propria apte componi cum iurisdictionibus territorialibus, neque locum dare conflictui cum potestate Episcopi dioecesani, qui caput exstat suae Ecclesiae particularis atque unitatis pastoralis sponsor in suo, territorio;

  b) distinguitur pariter Praelatura personalis ab entibus indolis associativae, scilicet ab Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, de quibus in Parte III Libri II, necnon a fidelíum Associationibus, de quibus in Titulo V Partis I: iuris enim sese associandi praedictae formae in Codice agnoscuntur (cfr. can. 298 § 1), et Praelatura personalis in alia linea collocatur, id est inter organa pertinentia ad Ecclesiae structuram hierarchicam et pastoralem.

Si quaeratur cur, in postrema periodo, canones de Praelaturis personalibus positi sint in Parte I «De christifidelibus» cum eorum locus logicus esset Pars II «De Ecclesiae constitutione hierarchica», ratio videtur reponenda in concretis notis quibus pollet Pars II, duabus Sectionibus constans, quarum in prima agitur de suprema Ecclesiae auctoritate, in altera vero non amplius de auctoritate (inferiore) sed de Ecclesiis particularibus deque structuris iisdem assimilatis, quo tamen nomine illae solummodo veniunt in quarum constitutione duo elementa concurrunt, quibus valor absolutus tribuitur: a) territorialis circumscriptio, uti patet ex formula taxativa can. 37265; b) constitutio seu erectio ad plene assumendam integram curam pastoralem eorum fidelium qui in praedicto territorio inveniuntur, ita ut ipsi constituant populi Dei portiones omnino independentes seu exemptas relate ad alias ecclesiasticas iurisdictiones.

Intra ambitum huius optionis systematicae quae forsitan nimis rigida considerari potest66, nullus remanet locus aptus pro Praelaturis personalibus in Sectione II Partis II Libri II: criterium enim adhibitum postulabat ut de solis Ecclesiis particularibus atque structuris eisdem assimilatis ageretur, nisi rubricae «De Ecclesiis particularibus earumque coetibus» verba adderentur «deque Praelaturis personalibus», quae inscriptio forsitan nimis extensa videri potuisset. Exstat igitur incongruentia systematica, non tamen afficiens indolem entis iurisdictionalis ad Ecclesiae structuram pastoralem pertinentis, quae Praelaturis personalibus competit ex ipsa rei natura, etiam sub luce documentorum Concilii Vaticani II.

1 Loca praecipua sunt Decr. Presbyterorum Ordinis (=PO), n. 10 atque Decr. Ad gentes, n. 20 nota 4 en n. 27, nota 28.

2 Cfr. praesertim Motu pr. Ecclesiae Sanctae (=ES), 6 aug. 1966, I, n 4: in AAS 58 (1966), pp. 760761; Const. Ap. Regimini Ecclesiae universae, 15 aug. 1967, n. 49: in AAS 59 (1967), p. 901; S.C. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum, 22 febr. 1973, n. 172.


3 CIC, can. 17. Cfr. CIC anni 1917, can. 18.

3 CIC, can. 17. Cfr. CIC anni 1917, can. 18.

4 Cfr. ibid. In defectum methodologicum illi auctores incurrere videntur, qui, nimia simplificatione, suum hac de re studium fulciunt aliqua praeconcepta asseveratione, quam tamen sine necessaria probatione acceptant atque statuunt: ex.gr., Concilium tantum voluisse Praelaturas personales ad clerum melius distríbuendum per Ecclesias locales, vel exclusive ad opera pastoralia perficienda cum iis fidelium coetibus qui haud facile inseruntur in structuras territoriales, cuíusmodi sunt migrantes, nomades, nautae, etc., vel solummodo ad praebendum locorum Ordinariis clericos qui, sub eorum ductu, in huiusmodi opera incumbant. Si, acceptata ea praeconcepta asseveratione, perpendatur dein quid de ipsa legatur in Concilii Oecumenici Actis quidve Patres dixerint vel scripserint circa subiectam quaestionem, studium erit necessario incompletum, ac praeterea via contraria percurritur, nam gressus fit a fine legis atque a mente legislatoris -quae in casu praesumuntur, sed non probantur- usque ad textum approbatum et promulgatum. Cf. W. AYMANS, Der strukturelle Aufbau des Gottesvolkes, in «Archiv für kath. Kirchenrecht» 148 (1979), P. 465; J. MANZANARES, De Praelaturae personalis origine, natura et relatione cum iurisdictione ordinaria, in «Periodica» 69 (1980), pp. 387-421; L. DE ECHEVERRÍA, Un comentario difícil, in «Vida Nueva», n. 1.343, 11 sept. 1982, p. 24.

5 Pro diversis coetibus socialibus: etiam hi coetus intellegendi sunt «secundum propriam verborum significationem». Applicatur nempe hoc praescriptum conciliare cuilibet coetui, neque licet ipsum exclusive restringere ad eos qui, iuxta Decr. Christus Dominus, n. 18, «ob vitae condicionem communi ordinaria parochorum cura pastorali non satis frui valent aut eadem penitus carent, uti sunt quamplurimi migrantes, exsules et profugi, maritimi sicut et aeronavigantes, nomades aliique id genus». Coetus fidelium qui haud facile inseruntur in ordinarias structuras curae pastoralis possunt utique frui adsistentia ex parte alicuius Praelaturae personalis huiusve generis incepti ad peculiaria opera pastoralia perficienda, uti patet ex Decr. Ad gentes, n. 20, nota 4 (quoad illos coetus hominum qui, in quibusdam regionibus, «formae peculiari quam Ecclesia ibi induerit sese accommodare nequeant»), necnon, quoad migrantes, ex Instr. S. Congregationis pro Episcopis, 22 aug. 1969, n. 16 § 3 (AAS 61, 1969, pp. 614ss.) atque ex Directorio De pastorali ministerio Episcoporum, 22 febr. 1973, n. 172. Nulla tamen ratio suffragatur restrictivae interpretationi ad hos casus, quia: a) Decr. Christus Dominus et PO in eadem Concilii periodo promulgata sunt (respective, diebus 28 oct. et 7 dec. 1965), quin ulla tamen hac de re in uno documento ad alterum habeatur referentia (et notandum est Decr. Presbyterorum Ordinis exprese remittere ad Decr. Christus Dominus, n. 18 in nota 30 Capitis II): nulla referentia hac in re, ne ad modum quidem exempli -quamvis textus Decr. PO prae oculis habeat alio in loco Decr. Christus Dominus, n. 18–, quae tamen referentia, saltem in nota ad calcem, esset utique necessaria si verba Decr. PO, n. 10, de Praelaturis personalibus, etc., valerent solummodo et taxative quoad illos casus; immo vero, absentia huius referentiae plane indicat praedicta verba respicere quemlibet coetum socialem specialem ac determinatum, qui peculiari indigeat opere pastorali, sine ulla restrictione; b) nihil pariter habetur de Decr. Christus Dominus, n. 18, in ES, I, nn. 14, ubi de subiecta materia agitur, et quidem «ad exsequenda Concilii Decreta a verbis incipientia: Christus Dominus … Presbyterorum Ordinis», uti legitur in huius pontificii documenti introductione; c) quae praecedunt confirmationem obtinent si Concilii Acta inspiciantur: ibidem enim peculiaria opera pastoralia describuntur ut «peculiares apostolatus sociales vel intellectuales vel etiam penetrationis in diversos sociales ordines» (Schema De clericis, 22 apr. 1963, n. 43, nota 8: in Acta Synodalia, III, IV, p. 845; vid. etiam Schema De sacerdotibus appendix, 27 nov. 1963, n. 39: in Acta Synodalia, III, IV, p. 880); in Relatione Schematis propositionum De sacerdotibus, 27 apr. 1964 Exc.mus Marty, nomine Commissionis conciliaris explanat textum agere de «perficiendis specialibus operibus apostolatus (uti sunt e.g. apostolatus intellectualis vel inter opifices)»: in Acta Synodalia, III, IV, p. 851; in Schemate autem De ministerio et vita presbyterorum, Patribus tradito die 20 nov. 1964, haec leguntur in n. 10: «peculiaria opera pastoralia pro quibusdam coetibus socialibus, v.g. pro opificibus vel intellectualibus» (Acta Synodalia, IV, IV, p. 847); in sequenti vero redactione, diei 28 maii 1965, «expunguntur verba: v.g. pro opificibus vel intellectualibus, quae non videntur necessaria», uti dicitur in Commissionis ReIatione (Acta Synodalia, IV, IV, p. 383); textus sic remansit, non obstante petitione in scriptis a quattuor Patribus exhibita, ut taIia verba iterum introducerentur «quia plurimum sensum illustrant verborum sequentium, sciI. peculiares dioeceses vel praelaturae personales et alia huiusmodí» (Acta Synodalia, IV, V, p. 461).

6 Episcopus quidem potestate propria, ordinaria et immediata instructus (cfr. Const. dogm. Lumen gentium, n. 27; Decr. Christus Dominus, n. 11). Vid. CIC, can. 381 § 1.

7 Decr. Christus Dominus, n. 11.

8 Cfr. nota 5 huius studii.

9 Ad hanc alteram speciem pertinet Missio Galliae, quae tamen est de iure Praelatura nullius seu territorialis. Cfr. PIUS XII, Const. Ap.. Omnium Ecclesiarum, 15 aug. 1954: in AAS 46 (1954), pp. 567-574. Vid. etiam J. DENIS, La Prélature nullius de la Mission de France, in «L’Année C’anonique» 3 (19541955), pp. 27 ss.; E. JOMBART, La réorganisation actuelle de la Missiont de France, in «Revue de Droit Canonique» 4, 1954, pp. 420 ss.; F. FAUPIN, La Mission de France, Tournai 1960.

10 Agitur quoque de sacerdotibus incardinatis vel addictis in Decr. Christus Dominus, n. 28. Quoad usum verbi «addicti», cfr. expressiones quales: «sacerdotes, qui operibus supradioecesanis sunt addicti» (ibid., n. 29), «sacerdotum… eidem paroeciae addictorum»(ibid., n. 30), «illi qui novo pastorali operi addicuntur» (Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 19), etc.

11 CIC, can. 265; cfr. CIC anni 1917, can. 111 § 1.

12 Hoc contingit, ex. gr., quoad Vicariatus castrenses, qui plerumque non habent clericos sibi incardinatos. Nihil obstat pariter quominus presbyteri religiosi addicantur a1icui Vicariatui castrensi similive incepto pastorali, uti de facto frequenter accidit.

13 Cfr. n. 2 huius studii.

14 Cfr. Acta et documenta Concilio Oecumenico Vaticano II apparando, series II (praeparatoria), II, I, pp. 563565.

15 Cfr. ibid., pp. 565595 necnon, quoad absentes, pp. 733748.

16 Haec quaestionum congeries magnaque diversitas, quae duxit ad dubitandum circa Commissionis De disciplina cleri et populi cbristiani competentiam ad eas omnes pertractandas (cfr. ibid., pp. 571, 575, 577, 582583, etc.), non satis prae oculis haberi videtur a J. MANZANARES (cf. supra, nt. 4, pp. 394 ss.), qui, licet animadvertat multos Patres in suis interventibus non agere de Praelaturis, ad ipsas tamen refert cuncta quae in discussione dicta sunt, ex. gr., quae circa n. X (de Religiosorum exemptione) exponuntur a Patr. Meouchi (in scriptis) necnon a Card. Richaud, quocum concordat Exc.mus Bazin (cfr. Acta…, cit., pp. 739740, 575 et 592), vel sententiam Patr. Cheikho, de non omittendo n. I schematis (cfr. ibid., p. 590). Immo et ad Praelaturas applicat animadversionem Card. Confalonieri circa aliud schema (nempe De clericorum vitae sanctitate, nn. VIII et XII), ubi affirmat Em.mus: «Inducitur quaestio de vocibus sacerdos dioecesanus -clerus dioecesanus. Iuxta usum – ius – liturgiam – psychologiam, ne unitas dioecesis amplius inflectatur, termini antiquitus usitati ad indicandum Clerum saecularem et religiosum, non sunt immutandi» (ibid., p. 602): ex verbis «ne unitas dioecesis amplius inflectatur», quae in integro eorum contextu transcribimus, nihil erui posse videtur neque in favorem Praelaturarum neque contra ipsas, cum animadversio de re omnino diversa agat. Idem dici valet de interventu Card. Bea, qui modo generali postulat ut in schemate «non statuantur particularia, quae relinquantur Conferentiis Episcoporum diversarum nationum» (ibid., p. 590), quam petitionem Card. Jullien expresse proponit quoad Praelaturas, nisi quaestio transmittatur ad Commissionem Conciliarem De Seminariis (cfr. ibid., pp. 575576).

17 Ibid., p. 564. Circa hunc numerum, hae animadversiones propositae sunt a Membris Commissionis Centralis: Card. Ferretto postulat ut pressius determinentur ipsa figura Praelaturae sine territorio necnon Praelati iura et officia (ibid., p. 572); Card. Gracias, cui adhaerent Card. Garibi y Rivera (íbid., p. 588) et Landázuri Ricketts exoptant ut accurate normae statuantur de relationibus loci Ordinarios inter et Praelatum, et prior Pater quaestionem proponit de modo quaerendi vocationes pro Seminario Praelaturae deque ministerio ab eiusdem sacerdotibus exercendo (ibid., pp. 573574, 580, 592); exsistimat Card. Larraona id quod in n. IV exponitur adhuc esse «in experimento et probatione», quapropter «prorsus praematura videntur, ut secure non iam commendari et proponi tantum, sed esto ‘pro rerum adiunctis et locorum indigentia’ fere ordinari (‘constituantur’) valeant», et haec figura «expoliri et perfici valet ita ut minoribus ansam praebeat difficultatibus ~ (ibid., p. 577); Card. Godfrey et Heard exoptant ut n. IV clarificetur (ibid., pp. 588 et 590); Card. Frings petit ut numerus IV deleatur, quia «unusquisque Episcopus est responsabilis pro clero suae dioeceseos eligendo et educando» (ibid., p. 586), demum Card. Liénart -tunc temporis Praelatus Missionis Galliae- et Ottaviani expresse laudant numerum IV (ibid., pp. 585 et 589). Ergo unus solummodo ex Patribus Commissionis Centralis quaesivit expunctionem numeri IV, de Praelaturis, dum ceteri qui de re egerunt hanc figuram admise runt, postulantes simul ut pressius ipsa determinaretur vel non praeciperetur taxativis verbis.

18 Acta Synodalia, III, IV, pp. 844845.

19 Ibid., p. 845.

20 Cfr. n. 5 huius studii.

21 A Summo Pontifice approbatum, die 22 aprilis 1963, ut Concilii Patribus transmitteretur (cfr. Acta Synodalia, II, IV, pp. 751-826). Haec praescripta inveniuntur in Appendicibus I, normae vel praescripta in Codicem Iuris Canonici reterenda, nn. 610 (ibid., pp. 773774) et II, praecipuae normae referendae in Directorium generale pro Episcopis, nn. 45-47 (ibid., pp. 785786). Uti in nota schematis legitur, de iis Appendicibus facta non est disceptatio in Congregationibus Generalibus, quia earum normae tradi debebant competentibus Commissionibus post Concilium constituendis (cfr. ibid., p. 771).

22 Cfr. nota 16 huius studii.

23 Acta Synodalia, III, IV, p. 882. Sententiam tamen prorsus contrariam tenet Exc.mus Przyklenk (cfr. ibid., p. 654).

24 Cfr. Schema propositionum De sacerdotibus, 27 apr. 1964, n. 6 (Acta Synoda1ia, III, IV, p. 848).

25 Cfr. animadv. Conferentiae Ep. Indonesiae (Acta Synodalia, III, IV, pp. 655 et 969; IV, IV, p. 917). Vid. Schema Decreti Dc ministerio et vita Presbyterorum, textus recognitus et relationes, 28 maii 1965, n. 10 (Acta Synodalia, IV, IV, pp. 354 et 383).

26 Cfr. Schema Decreti De ministerio et vita Presbyterorum, in Aula Conciliari Patribus traditum die 20 nov. 1964, n. 10 (Acta Synodalia, IV, IV, pp. 847848).

27 Cfr. Schema propositionum De vita et ministerio sacerdotali, 1964, n. 8 (Acta Synodalia, III, IV, p. 230).

28 Cfr. Schema propositionum De sacerdotibus, 27 apr. 1964, n. 6 (Acta Synodalia, III, IV, p. 848). Haec formula aptior visa est quam illa quae in schemate habebatur De sacerdotibus, n. 39, nota 8, a Commissione De disciplina cleri et populi christiani approbato die 27 nov. 1963 sed typis edito ad modum appendicis propo sitionum De sacerdotibus, diei 27 apr. 1964. In hoc enim textu, Concilii Patribus pro informatione tantum submisso, loci Ordinarii iura respiciebantur solummodo relate ad sacerdotes quibus ipse commisisset munus aliquod in Dioecesi: «Uniuscuiusque Praelaturae sacerdotes, in quolibet perfungendo munere dioecesano, sibi ab Ordinario loci commisso, plene eiusdem auctoritati subiaceant nullaque fruantur ab Ordinario loci exemptione» (Acta Synodalia, III, IV, p. 881).

29 Cfr. Motu pr. Finis Concilio, 3 ian. 1966: in AAS 58 (1966), pp. 37-40.

30 Cfr. Motu pr. Munus apostolicum, 10 iun. 1966: in AAS 58 (1966), pp. 465-466.

31 Cfr. AAS 58 (1966), pp. 757787. Nos referemus ad Partem I huius documenti, ubi normae continentur ad exsequenda Decreta Christus Dominus et Presbyterorum Ordinis.

32 Notandum est exclusive hunc numerum 1 catari in Const. Ap. Regimini Ecclesiae universae, 15 aug. 1967, n. 68 § 2, ubi de competentia S. Congregationis pro Clericis relate ad cleri distributionem.

33 In Notis directivis de mutua Ecclesiarum particularium cooperatione promovenda ac praesertim de aptiore cleri distributione, latis a S. Congregatione pro Clericis die 25 martii 1980 (AAS, 72, 1980, pp. 343364), ter cítantur nn. 2 et 3 Partis I Motu pr. Ecclesiae Sanctae, semel vero n. 1 (praeter unam citationeln implicitam); nulla tamen habetur referentia ad n. 4, neque ad Praelaturas personales aliaque incepta de quibus in Decr. PO, n. 10.

34 Haec quoque esse videtur praxis Sanctae Sedis, uti colligi potest e documento in nota praecedenti citato necnon e Declaratione S. C. pro Episcopis, diei 23 augusti 1982, de Praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis Dei erectione.

35 Haec est exigentia ex ipsa rei natura profluens, quae expresse statuitur etiam in Decr. PO, n. 10. Peropportunum videtur ut praescripta de hac materia in Praelaturae personalis statutis seu iure particulari exstent, quia tutius atque facilius securitas iuridica habetur si relationes inter competentem Auctoritatem territorialem et Praelaturam clare ac complete sanciantur in normis a Sancta Sede latis. Per se tamen nihil obstat quominus singulis in casibus modus determinetur quo Episcopi dioecesani iura servabuntur. Cfr. autem CIC, can. 297.

36 Hae conventiones seu actus bilaterales, quibus respectiva iura atque officia definiuntur, respicere queunt sive singulos sacerdotes vel sacerdoturn coetum si ipsi Dioecesim adeant ut in eadem munus seu officium ab Episcopo recipiant sive etiam actionem Praelaturae qua talis in aliqua Dioecesi; hoc altero in casu conventio haberi etiam potest per impetrationem consensus Ordinarii loci, ut Praelatura suam in Dioecesi exerceat actionem ad normam statutorum, quae Episcopo dioecesano tradantur. Cfr. CIC, can. 297.

37 Cfr. n. 8 huius studii.

38 Cfr. CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, nn. 10 et 30; Decr. Christus Dominus, n. 16; Decr. Apostolicam actuositatem, nn. 2, 5, etc.; Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 9.

39 Cfr. CIC, can. 271. Immo vero, simplex actus voluntatis efficere potest transitum ad aliam Ecclesiam particularem, uti contingit quoad coniuges diversi ritus eorumque filios (cfr. CIC, can. 112 § 1, nn. 2 et 3).

40 Cfr. «Communicationes» 12 (1980), pp. 269 ss.

41 Cfr. ibid., p. 279.

42 AAS 59 (1967), p. 901.

43 Un bene per tutta la Cbiesa, in «L’Osservatore Romano», 28XI1982, pp. 1 et 3.

44 L’erezione dell’Opus Dei in Prelatura personale: ibid., p. 3.

45 Cfr. J. NAVARRO VALLS, in «ABC» (Madrid), 29XI1982, pp. 2529 et «Avvenire» (Milano), 30XI1982, p. 5 et 1XII1982, p. 5; P. G. PALLA, in «Il Tempo» (Roma), 30XI1982, p. 14 et «Ya» (Madrid), 30XI1982, pp. 4142.

46 Officium promovendi sanctitatem personalem et evehendi ad ordinem gratiae laborem professionalem est quidem munus cunctae Ecclesiae commune pertinetque ad generalem spiritualitatem christianam. Id tamen non obstat quominus structura iuridica hunc in finem erigi possit: significat enim solummodo actionem Operis Dei plene inserí in missionem totalem ac unicam Populi Dei atque Dominum promovere voluisse aliquam institutionem quae, specificis mediis asceticis atque institutionis doctrinalis, commune illud officium fovere curaret. Ceterum, universae institutiones ecclesiasticae fines habent specificos qui pertinent ad totalitatem spiritualitatis christianae atque ad Ecclesiae finem.

47 S. C. pro Episcopis, Declaratio cit., n. IV, a).

48 Ibid., n. I, b).

49 Ibid., n. II, c). Laici Operis Dei apostolatum praecipue exercent personalem, non autem ad modum coetus, in proprio cuiusque ambitu et inter laboris professionalis collegas. Praeterea quidam ex ipsis, una cum aliis eorum concivibus, incepta quandoque promovent indolis educativae, socialis, assistentialis, etc., cuiusmodi sunt scholae, dispensaria medica aliaque multa id genus: id vero efficiunt velut consequentiam proprii laboris professionalis et tamquam fructum desiderii apostolatum peragendi, quapropter illa incepta non transformantur in activitates ecclesiasticas, licet haud dubiam ecclesialem utilitatem prae se ferant, propter spiritum christianum quo imbuuntur et sociale servitium quod praestant. Quibusdam autem in casibus ipsum Opus Dei qua institutio his inceptis praebet specificam assistentiam pastoralem, ut apte prospiciat stabili eorum curae spirituali, quin tamen praedicta incepta laicorum suam amittant indolem civilem et professionalem. Ut id ad effectum deducat, Opus Dei Centrum erigit, licentia prius obtenta ab Ordinario loci, ad illa incepta christiane vivificanda, accurate servatis eorum legitima autonomia eorumque natura civili ac professionali, quin responsabilitatem umquam assumat de aspectibus technicis et oeconomicis horum inceptorum laicalium, in quibus servanda erunt non solum quae leges civiles in casu statuant, verum etiam praescripta ab ecclesiastica auctoritate circa rem de qua agatur lata: ex. gr., quoad catechismum tradendum in scholis, etc.

50 Declaratio cit., n. IV. a). Cfr. etiam quae supra  n. 11 de iurisdictione mixta scripsimus. Anno 1979, Praeses Generalis Operis Dei postulavit institutionis transformationem in Praelaturam personalem cum proprio populo, quod ita ab ipso, nunc Operis Dei Praelato, explanatur: «Tunc temporis iuris canonici periti distinguebant inter Praelaturas personales et Praelaturas personales cum proprio populo. Priores illae erant quae Praelato et clericis unice constabant …, alterae autem illae erant quae laicis quoque constabant eisdem incorporatis. Congruebat igitur ut, relate ad Opus :Dei, cuius pars maxima sunt laici, expressionem adhiberemus cum proprio populo: aliter enim videri posset nos postulare erectionem in Praelaturam alicuius partis Operis Dei nempe clericorum, sed desiderare ut laici remanerent qua Institutum Saeculare. Simul vero, in illis aliisque documentis ad Sanctam Sedem missis clare exponebatur usum expressionis cum proprio populo necessarium quidem, ne tale aequivocum oriretur minime significare Praelaturae fideles ponendos esse sub completa atque exclusiva dependentia Praelati, et ideo independentes seu exemptos a iurisdictione quam ius commune Episcopis dioecesanis tribuit. Fortunate autem, mense decembri 1980, Pontificia Commissio CIC recognoscendo nuntiavit illam expressionem cum proprio populo suppressam esse in schematibus canonum novi Codicis» (J. NAVARRO VALLS, cfr. supra nt. 45).

51 Cfr. Declaratio, cit, n. V, a).

52 Cfr. ibid., n. IV, b).

53 Ibid, n. VI.

54 Cfr. supra, nn. 2 et 9.

55 Haec videtur esse exigentia ex ipsa rei natura proveniens, nam Praelatus praeficitur structurae non indolis associativae, sed ad Ecclesiae compositionem hierarchícam pertinenti.

56 Cfr. PO, n. 10; ES, I, n. 4.

57 Etenim ES, 1, n. 4 conditum est ad exsequendum PO, n. 10, uti patet e rubrica; in Const. Ap. Regimini Ecclesiae universae, n. 49 § 1, postquam de Praelaturis agitur ad peculiaria opera pastoralia perficienda, nota remittit ad Decr. Christus Dominus, n. 42 (ubi de Episcopis munere interdioecesano fungentibus) necnon ad PO, n. 10 et ES, I, 4.

58 Cfr. S. C. pro Episcopis, Declaratio cit., n. V, b).

59 Cfr., ex. gr., can. 208, de vera aequalitate inter omnes christifideles, «qua cuncti … ad aedificationem Corporis Christi cooperantur».

60 Vid., ex. gr., usum verbi «organica» in sequentibus locutionibus: «in tuto ponatur praeprimis uniuscuiusque dioecesis unitas organica, … ad instar corporis apte viventis» (Decr. Christus Dominus, n. 23); «indoles sacra et organice exstructa communitatis sacerdotalis et per sacramenta et per virtutes ad actum deducitur» (Const. dogm. Lumen gentium, n. 11); «Spiritu Sancto organicam structuram eiusque concordiam continenter roborante» (ibid., n. 22); «variis in locis ab Apostolis eorumque successoribus institutae Ecclesiae decursu temporum in plures coaluerunt coetus, organice coniunctos»(ibid., n. 23); pariter communio «non intelligitur de vago quodam affectu, sed de realitate organica» (Nota explicativa praevia, 20). Vid. etiam Const. Sacrosanctum Concilium, n. 23; Decr. Orientalium Ecclesiarum, nn. 2 et 6.

61 Haec laicorum participatio in Praelaturae operibus tam piena esse potest, ut ipsorum relatio cum Praelatura vere sit et vocetur incorporatío, sicut accidit quoad laicos Praelaturae Sanctae Crucis et Operis Dei (cfr. S. C. pro Episcopis, Declaratio cit., nn. I, b; II, b; III, b; IV, c). Verbum incorporatio, quoad laicos, adhibebatur quoque in schemate novissimo CIC, 25 martii 1982, can. 575. Expressio «cooperatio organica» videtur esse magis flexibilis, quia sic lex generalis non imponit cunctis Praelaturis eundem gradum participationis laicorum in earum fine et operositate.

62 Cfr. «Communicationes» 12 (1980), pp. 275283; 14 (1982), pp. 201203.

63 Cfr. «Communicationes» 13 (1981), pp. 255-270.

64 Cfr. CIC, schema novissimum, 25 martii 1982, cann. 573-576.

65 Vid. Principia quae Codicis luris Canonici recognitionem dirigant, n. 8, in primo Coetu Generali Synodi Episcoporum approbata, mense octobri 1967, ubi circumscriptio territorialis, utpote non essentialis, proponitur tamquam regula generaliter servanda, quin possibilitas excludatur alius criterii delimitationis seu determinationis fidelium, sed quod notandum est «insimul saltem cum territorio» («Communicationes» 1, 1969, p. 84).

66 Huius rigiditatis signum atque exemplum ex eo etiam patet quod, praeter genericam referentiam ad militum cappellanos, qui «legibus specialibus reguntur» (can. 569), e schematibus CIC suppressa est quaelibet mentio Vicariatus Castrensis, qui est structura iurisdictionalis personalis, etsi pro determinato territorio nationali constituta scilicet intra ambitum plurium Ecclesiarum particularium seu localium ad exercendam plenam animarum curam, licet iurisdictio Vicarii Castrensis sit cumulativa cum iurisdictione Ordinarii loci: quae lacuna Codicis haud facile explanari potest. Vid. S. C. Consistorialis, Instr. Sollemne semper, 23 aprilis 1951 (AAS 43, 1951, pp. 562565). Vid. etiam Decreta erectionis singulorum Vicariatuum Castrensium.