Decreto Annis praeteritis

S. CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI DECRETUM

Ordinariatus pro fidelibus ritus orientalis in Argentina erigitur

Annis praeteritis ingens multitudo fidelium ritus orientalis Rempublicam Argentinam petiit, ibique domicilium acquisivit.

Hucusque Episcopi ac sacerdotes ritus latini, adiuvantibus etiam plurimis sacerdotibus ritus orientalis, spiritualem curam istis fidelibus pro posse praestiterunt.

Attamen diversitas ritus ac disciplinae saepe difficultates ac dubia suscitavit.

Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali, quo melius provideret necessitatibus fidelium ritus orientalis, auditis primoribus ecclesiasticis Argentinis, de instituendo proprio Ordinariatu cogitavit ac infrascriptus Cardinalis a secretis, in Audientia diei 13 Februarii a. c. Ssimo relationem fecit.

Et Ssmus Dominus Noster Ioannes, Divina Providentia Papa XXIII, benigne annuens precibus porrectis, dignatus est Ordinariatum peculiarem pro omnibus fidelibus ritus orientalis in Argentina degentibus constituere et erigere, a proprio Ordinario gubernandum.

Ad hoc Ordinarii munus Summus Pontifex Excmum ac Revmum D. D. Firminum Lafitte, Administratorem Apostolicum Bonaërensem, deputavit, facultate ipsi facta Auxiliarem Episcopum pro toto Ordinariatu et Delegatos vel Secretarios pro singulis ritibus habendi.

Potestas iurisdictionis Ordinarii in praedictos fideles ritus orientalis erit exclusiva.

Ordinarius sedulo curabit paroecias constituere, ecclesias aedificare, iuvenes in sortem Domini vocatos instituere, genuinos ritus ac disciplinam integre ab omnibus servari, Sacerdotes pro cura animarum deputare, et cetera omnia fovere quae in Domino agenda prudenter iudicaverit.

In locis ubi defuerit paroecia pro fidelibus alicuius ritus orientalis, parochus loci latini ritus bono spirituali illorum fidelium ipse provideat, facultatibus ab Ordinario fidelium ritus orientalis obtentis.

Ordinarius, de quo supra, quinto quoque anno, relationem de statu Ordinariatus ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali mittendam curabit.

Praesens Decretum exsecutionem suscipere incipiet a die 17a mensis Maii, a. C, in festo Pentecostes.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, die 19 mensis Februarii anno Domini 1959.

 

EUGENIUS Card. TISSERANT, a Secretis

L.S

A. Coussa, Adsessor