Decreto de constitución del Tribunal de la Prelatura del Opus Dei

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA

 

Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus

 

Sanctæ Crucis et Operis Dei
DECRETUM

1. Perspecta potestate iurisdictionis ordinaria propria quæ Prælato competit erga sacerdotes Prælaturæ incardinatos, necnon erga eos fideles laicos qui Prælati iurisdictioni subsunt quoad materias eiusdem Prælaturæ finem peculiarem spectantes (1);

2. Cum talis potestas secum ferat quoque potestatem iudicialem (2);

3. Attenta convenientia erigendi Prælaturæ Tribunal primæ instantiæ;

4. Approbante Supremo Tribunali Signaturæ Apostolicæ quod ad Tribunal appellationis attinet (3);

5. Præsenti Decreto erigimus atque erectum declaramus, Romæ, apud sedem Curiæ nostræ Prælatitiæ, Tribunal primæ instantiæ Prælaturæ Operis Dei.

6. Prælaturæ Tribunal efformant:
—Vicarius iudicialis;
—congruus numerus iudicum, ita ut in tuto ponatur compositio collegii iudicantis;
—promotor iustitiæ;
—defensor vinculi;
—notarius.

7. Advocati munere apud Prælaturæ Tribunal ii fungi possunt qui in eius albo sunt inscripti.

8. Ex delegatione Prælati eiusve Tribunalis, actus instructorii peragi poterunt apud sedem Vicarii respectivæ cuisque circumscriptionis (4).

9. In causis pertractatis coram hoc Prælaturæ Tribunali fit appellatio ad Tribunal appellationis apud Vicariatum Urbis constitutum, salvis præscriptis Codicis Iuris Canonici, can. 1444 et Const. Ap. Pastor Bonus, art. 128 (5).

Datum Romæ, apud ædes Curiæ nostræ, die 24 ianuarii 1996, Sancta Maria de Pace, in festo tituli ecclesiæ nostræ prælatitiæ.

+ XAVERIUS ECHEVARRIA

 

Episcopus tit. Cilibiensis

 

Prælatus Operis Dei

Fridericus Dolan
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. lib. V pag. 65.

————————————-

(1) Cfr. IOANNES PAULUS II, Const. Ap. Ut sit, 28 nov. 1982, nn. III et IV, in AAS 75 (1983), pp. 423-425; CONGREGATIO PRO EPISCOPIS, Declaratio Prælaturæ personales, 23 aug. 1982 nn. II, III e VII, in AAS 75 (1983), pp. 464-468; CIC, can. 295 et 296; Codex iuris particularis seu Statuta Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei, nn. 1 et 125.

(2) Cfr. CIC, can. 135 §§ 1 et 3.

(3) Cfr. Const. Ap. Ut sit, n. V; Declaratio Prælaturæ personales, n. VII; Const. Ap. Pastor Bonus, art. 124, 4º; Rescriptum Em.mi Vicarii Generalis Summi Pontificis in Urbe, 16 nov. 1995; SUPREMUM TRIBUNAL SIGNATURÆ APOSTOLICÆ, Decr. Prot. N. 4419/1/96 SAT, diei 15 ian. 1996.

(4) Cfr. CIC, can. 135 § 3; 1428 et 1561; Codex iuris particularis seu Statuta Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei, nn. 126 et 152.

(5) Cfr. IOANNES PAULUS II, Motu pr. Sollicita cura, 26 dic. 1987, in AAS 80 (1988), pp. 121-124; Const. Ap. Pastor Bonus, art. 124, 4º; Rescriptum Em.mi Vicarii Generalis Summi Pontificis in Urbe, 16 nov. 1995; SUPREMUM TRIBUNAL SIGNATURÆ APOSTOLICÆ, Decr. Prot. N. 4419/1/96 SAT, diei 15 ian. 1996.