Decreto de extensión de la jurisdicción del Obispo eparquial de Kottayam

AAS 47 (1955), pp. 785-786

Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali

KOTTAYAMENSIS

DECRETUM IURISDICTIO EPISCOPI KOTTAYAMENSIS EXTENDITUR

« Suddistica Gens » quam vocant, cuius gratia a. 1911 Apostolica Sedes erexit Vicariatum Apostolicum Kottayamensem, anno deinde 1923 ad gradum dioeceseos evectum, partim magisque in annos extra fines provinciae ecclesiasticae ritus chaldaici Malabarensium transmigravit.

Novissime autem Ssmus Dominus Noster Pius Divina Providentia Pp. XII, habito voto Excmi Internuntii Apostolici in India, audita relatione ab infrascripto Cardinali a secretis Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali in Audientia diei 28 mensis Aprilis h. a. peracta, fines provinciae ecclesiasticae ritus chaldaici Malabarensium in commodum huius ritus fidelium benigne indulsit immutare.

Agendum porro supererai negotium iurisdictionis extendendae Episcopi Kottayamensis, cuius curae « Suddistica Gens » commissa est. Cui quidem negotio ut apte consuleretur, Idem Summus Pontifex in Audientia ipsa, de qua supra mentio facta est, dignatus est Kottaymensis Episcopi — cuius residentiae sedes est in urbe Kottayam — iurisdictionem ad novos fines universae provinciae ecclesiasticae chaldaici Malabarensium ritus extendere, edito de re speciali decreto.

Quapropter, vi praesentis decreti, iussu Ssmi dato, personalis iurisdictio Episcopi Kottayamensis pro « Suddistica Gente » extenditur ad totam provinciam ecclesiasticam ritus chaldaici Malabarensium, auctam videlicet novis limitibus descriptis in decretis nuper editis pro dioecesibus Tellicherriensi, Trichuriensi, Changanacherensi.

Ad haec autem exsecutioni mandanda Sanctitas Sua deputare dignata est Exdmum P. D. Augustinum Kandathil, Archiepiscopum Ernakulamensem et Metropolitam, eidem tribuens facultates necessarias, haud excepta facultate subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in dignitate ecclesiastica constitutum, facto eidem Metropolitae onere remittendi ad hanc Sacram Congregationem authenticum exemplar actorum peractae exsecutionis.

Contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, die 29 mensis Aprilis a. 1955.

+ S.R.E. Card. Tisserant , Ep. Ostien., Portuen. et S. Rufinae, a Secretis

L + S

A. Coussa, Adsessor