Decreto de nombramiento de un Vicario Auxiliar

 

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus

 

D E C R E T U M

Extensio navitatis apostolicæ Operis Dei, augmentum circumscriptionum regionalium, centrorum et inceptorum quibus Prælatura assistentiam pastoralem præstat, secum tulit incrementum non parvum laboris regiminis directe ad Prælatum spectantis.

Quibus omnibus perpensis et consideratione quoque habita meæ ætatis, decisi procedere ad nominationem Vicarii auxiliaris, cuius officium expresse prævidetur in n. 134 §§ 1 et 3 necnon n. 135 Codicis iuris particularis Operis Dei, promulgati a Sancto Ioanne Paulo II per Const. Ap. Ut sit, die 28 mense novembri 1982 (AAS 75 [1983] 423-425).

Quapropter, audito meo Consilio,

Nomino

Rev.mum D.num Ferdinandum Ocáriz Braña Vicarium auxiliarem, cum omni potestate exsecutiva ad regimen Prælaturæ necessaria, inclusis competentiis Prælato specialiter reservatis, his solummodo exceptis quæ exercitium ordinis episcopalis requirunt.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 9 mense decembri anno 2014.

 

Xaverius Echevarría

 

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. lib. VI pag. 56