Ecclesiae imago, 172 (Lt)

Sacra Congregatio pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum, Ecclesiae imago, 22-II-1973.

(…)
I. De Diocesi

172. Ex ipsa dioecesis descriptione, quam ex Concilio Vaticano II deprompsimus, liquet dari posse ecclesiam particularem personalem vel ritualem, complectentem scilicet particularem coetum socialem (v. g. militum, immigratorum etc.) vel particularis ritus asseclas, cui nomen dioecesis vel etiam praelaturae confertur (3). Attamen certi fines territoriales ecclesiae particulari generatim sunt attribuendi, intra quos Episcopus praesit, ministerium suum exerceat, omnes pascat quasi rationem pro illorum animabus redditurus (cf. Hebr 13,17).

(3) Cf. D. Christus Dominus 23, 43; D. Presbyterorum Ordinis 10; M.P. Ecclesiae sanctae I, 4.

Full Text:
Enchiridion Vaticanum, vol. 4, Bologna 1978, pp. 1226-1487, nn. 1945-2328.