Decreto Nobilis Galliae

S. CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI DECRETUM

ORDINARIATUS PRO OMNIBUS CHRISTIFIDELIBUS RITUS ORIENTALIS IN GALLIA

DEGENTIBUS INSTITUITUR

Nobilis Galliae Natio, spiritu christiano acta, hospitalem semper se praebuit erga omnes, qui, decursu temporum, ob varias vicissitudines, propriis regionibus relictis, novam sedem residentiae et operis quaerebant. Sic evenit ut, praesenti tempore, fidelium ritus orientalis non exiguus numerus in Gallia degat, cum animo ibi perpetuo manendi, quorum curae spirituali singuli locorum Ordinarii quam laudabiliter consulunt.

Ad maiorem unitatem regiminis assequendam, re mature perpensa, huic Sacrae Congregationi peropportunum visum est Ordinariatus pro omnibus fidelibus ritus orientalis in Gallia degentibus erectionem proponere, a proprio Ordinario gubernandi, cum facultatibus iure statutis.

Qua de causa, in Audientia diei 16 mensis Iunii currentis anni, referente Excmo ProSecretario Status pro Extraordinariis Ecclesiae Negotiis, Ssmus Dominus Noster Pius, Divina Providentia  Pp. XII, Ordinariatum pro omnibus fidelibus cuiusvis ritus orientalis in Gallia commorantibus constituere et erigere dignatus est, a proprio Ordinario moderandum.

Ad hoc Ordinarii munus, Eadem Sanctitas Sua Emum P. D. Mauritium Card. Feltin, Archiepiscopum Parisiensem, deputavit, facultate ipsi facta unum vel plures Vicarios Generales nominandi.

Potestas iurisdictionis Ordinarii in predictos fideles ritus orientalis exercenda erit cumulative cum potestate Ordinariorum locorum, qui tamen Ordinarii secundario tantum, iure proprio, agant, et Ordinarium fidelium ritus orientalis de rebus maioris momenti, quae egerint, certiorem reddant.

Ordinarius fidelium ritus orientalis in Gallia sedulo curabit, audito Ordinario  loci, paroecias constituere, ecclesias aedificare, iuvenes in sortem Domini vocatos in Seminariis colligere et educare, genuinos ritus ac disciplinam integre servare, sacerdotes fidelibus procurare, opera quaecumque ecclesiastica, socialia, scholastica fovere et cetera omnia quae agenda prudenter in Domino iudicaverit.

In  locis ubi defuerit paroecia pro fidelibus alicuius orientalis ritus, parochus loci latini ritus bono spirituali illorum fidelium ipse provideat, facultatibus aut ab Ordinario fidelium ritus orientalis aut ab Ordinario loci obtentis.

Ordinarius, de quo supra, quinto quoque anno relationem de statu  Ordinariatus ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali mittendam curabit.

Praesens Decretum a die 1 mensis Novembris a. 1954 exsecutionem suscipere incipiet.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis  pro Ecclesia Orientali, die 27 mensis Iulii a. 1954.

 

E. Card.  TISSERANT,  Ep. Ostien., Portuen. et S. Rufinae, a Secretis

L.S

A. Coussa, Adsessor