Penitenciería Apostólica, Decreto de concesión de algunas indulgencias

PAENITENTIARIA APOSTOLICA

Prot. N. 682/07/1

BEATISSIME PATER,

Xaverius Echevarría Rodríguez, Praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis Dei Praelatus, debitae oboedientiae ac filialis venerationis sensus Sanctitati Tuae ex animo pandit, et humillime supplicat, ut eadem Sanctitas Tua sequentes Indulgentias concedere dignetur:

I.- in favorem participantium celebrationes liturgicas quas, triduo ante sollemnitatem Nativitatis Domini et Paschatis, Praelatura Sanctae Crucis et Operis Dei necnon Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis, in spiritalem familiarum suorum fidelium atque sodalium profectum, promovere solent: a.- plenariam Indulgentiam suetis condicionibus (sacramentali Confessione, eucharistica Communione et oratione ad mentem Summi Pontificis) lucrandam, si, vere paenitentes, easdem triduanas celebrationes ex integro participaverint; b.- partialem, saltem a contritis acquirendam singulis diebus eiusdem tridui quibus sacris functionibus interfuerint;

II.- pro parentibus, fratribus et sororibus fidelium Praelaturae et sodalium Societatis Sacerdotalis necnon pro coniugibus, filiis et filiabus fidelium supernumerariorum: Indulgentiam plenariam suetis condicionibus lucrandam die festo Sanctae Familiae Iesu, Mariae, Ioseph, si, vere paenitentes, sacrae functioni adfuerint.

Et Deus, etc.

Die XIV Maii MMVIII

PAENITENTIARIA APOSTOLICA, de mandato Summi Pontificis, benigne annuit pro gratia iuxta preces, ad septennium. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

XIACOBUS FRANCISCUS S.R.E. Card. STAFFORD

Paenitentiarius Maior

XIoannes Franciscus Girotti, O.F.M. Conv.
Ep. Tit. Metensis, Regens