Ratio Fundamentalis Institutionis Diaconorum Permanentium

Congregatio de Institutione Catholica, Ratio Fundamentalis Institutionis Diaconorum Permanentium, 22-II-1998

(…)
8. Diaconi, cum ecclesiasticum ministerium in inferiore gradu participent, in sua potestate exercenda necessario ex Episcopis pendent prout plenitudinem sacramenti ordinis habentibus. Praeterea, necessitudinem peculiarem cum presbyteris ineunt, quippe in communione quorum ad populum Dei serviendum sint vocati.(12)
Sub disciplinari respectu diaconus ordinatione diaconali incardinatur vel Ecclesiae particulari vel Praelaturae personali ad cuius servitium admissus est, vel tamquam clericus alicui Instituto religioso vitae consecratae vel Societati clericali vitae apostolicae.(13) Incardinationis institutum non est plus minusve secundarii momenti habendum in quantum characterem vinculi constantis servitii induit pro determinata portione populi Dei. Quod quidem ecclesialem adhaesionem implicat sub respectu iuridico, affectivo et spirituali atque obligationem servitium ministeriale praestandi.

(…)

19. In diaconorum permanentium institutione primum signum et instrumentum Spiritus Christi est Episcopus proprius (vel Superior maior competens).(26) Ille enim eis discernendis et formandis praeest.(27) Etiamsi officium istud per cooperatores a se electos plerumque exercet, diligenter tamen studebit omnes ad diaconatum se praeparantes in persona pro posse cognoscere.

(…)
__________________

(…)
(12) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum Christus Dominus, 15.
(13) Cf. C.I.C., can. 266.
(…)
(26) Episcopo dioecesano merito aequiparantur ii quibus concredita sunt praelatura territorialis, abbatia territorialis, vicariatus apostolicus, praefectura apostolica et administratio apostolica stabiliter erecta (cf. C.I.C., cann. 368; 381, § 2) necnon praelatura personalis (cf. C.I.C., cann. 266, § 1; 295) atque ordinariatus militaris (cf. Ioannes Paulus II, Constitutio apostolica Spirituali militum curae [die 21 Aprilis anno 1986], art. I, § 1; art. II, § 1: AAS 78 [1986], pp. 482; 483).
(27) Cf C.I.C., cann. 1025; 1029.

Full Text:

http://www.vatican.va/roman_curia/congregations/ccatheduc/documents/rc_con_ccatheduc_doc_31031998_directorium-diaconi_lt.html