Regimini Ecclesiae Universae, 44 (Lt)

Paulus PP. VI, Constitutio Apostolica de Romana Curia, Regimini Ecclesiae Universae, art. 44, 15-VIII-1967, AAS 59 (1967), pp. 885-928 [901]

(…)

Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus cognoscit omnia cuiusvis generis negotia, quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum Orientalium pertinent, etiamsi sint mixta, quae scilicet sive rei sive personarum ratione, Latinos quoque attingant; eidemque uni soli subiiciuntur territoria in quibus maior christianorum pars ad ritus orientales pertineat; immo in ipsis territoriis latinis sedula cura, etiam per Visitatores, invigilat nucleis nondum ordinatis fidelium Rituum Orientalium eorumque spiritualibus necessitatibus, quoad fieri potest, consulit, per constitutionem quoque propriae hierarchiae, si numerus fidelium et adiuncta id exigant.

(…)

Full Text:

http://www.vatican.va/holy_father/paul_vi/apost_constitutions/documents/hf_p-vi_apc_19670815_regimini-ecclesiae-universae_lt.html