Signatura Apostólica: Decreto de aprobación del Tribunal de Apelación (15-I-1996)

Prot. N. 4419/1/96 SAT.

Visa instantia diei 18 novembris 1995, qua Exc.mus D.nus Xaverius Echevarria Rodriguez, Prælatus Sanctæ Crucis et Operis Dei, petit a Sancta Sede approbationem designationis Tribunalis Appellationis apud Vicariatum Urbis constituti ad pertractandas in altero iurisdictionis gradu causas definitas, in prima instantia, a Tribunali Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei;

Precibus mature perpensis atque consideratis omnibus circumstantiis in casu occurrentibus necnon attento quod Prælatura personalis immediate Sanctæ Sedi subiecta est;

Viso ex analogia can. 1438, n. 2, Codicis Iuris Canonici;

Attento consensu Em.mi Moderatoris Tribunalis Appellationis apud Vicariatum Urbis constituti;

Audito Rev.mo Promotore iustitiæ;

SUPREMUM SIGNATURÆ APOSTOLICÆ TRIBUNAL
Vi art. 124, n. 4, Const. Ap. “Pastor Bonus”,
decernit:

Conceditur petita approbatio, seu Tribunal Appellationis apud Vicariatum Urbis stabiliter approbatur forum ad iudicandas, in altero iurisdictionis gradu, causas pertractatas ac definitas in prima instantia a Tribunali Prælaturæ Sanctæ Crucis et Operis Dei, incolumi semper manente facultate provocandi pro secunda instantia ad Tribunal Rotæ Romanæ iuxta legis præscripta.

Datum Romæ, e sede Supremi Signaturæ Apostolicæ Tribunalis, die 15 ianuarii 1996.

G. Card. Agustoni
Præfectus

+ Zenon Grocholewski
Secr.