Christus Dominus, 43 (Lt)

CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, DECR. CHRISTUS DOMINUS, 28-X-1965, AAS 58 (1966) 579-597

(…)

43. Cum spirituali militum curae, ob peculiares eorumdem vitae condiciones, eximia debeatur sollicitudo, in unaquaque natione erigatur, pro viribus, Vicariatus Castrensis. Tum Vicarius tum cappellani in concordi cum Episcopis dioecesanis cooperatione huic difficili operi impense se devoveant. [37]

Quare Episcopi dioecesani Vicario Castrensi concedant numero sufficienti sacerdotes huic gravi muneri aptos simulque faveant inceptis ad bonum spirituale militum provehendum. [38]

(…)

—————

[37] Cf. S. C. CONSISTORIALIS: Instructio de Vicariis Castrensibus, 23 apr. 1951: AAS 43 (1951), pp. 562-565; Formula servanda in relatione de statu Vicariatus Castrensis conficienda, 20 oct. 1956: AAS 49 (1957), pp. 150-163; Decr. De Sacrorum Liminum Visitatione a Vicariis Castrensibus peragenda, 28 febr. 1959: AAS 51 (1959), pp. 272-74; Decr. Facultas audiendi confessiones militum Cappellanis extenditur, 27 nov. 1960: AAS 53 (1961), pp. 49-50. Cf. etiam S. C. DE RELIGIOSIS: Instructio de Cappellanis militum religiosis, 2 febr. 1955: AAS 47 (1955), pp. 93-97.

[38] Cf. S. C. CONSISTORIALIS: Epistula ad Em.mos PP. DD. Cardinales atque Exc.mos PP. DD. Archiepiscopos, Episcopos ceterosque Ordinarios Hispanicae Ditionis, 21 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 566.

[Full Text]