De ordinariatus militaris nova constitutione

 

Publicado en «Periodica de re morali, canonica, liturgica» 76 (1987), pp. 189-218.
 

SUMMARIUM: I.- Die 21 aprilis 1986 promulgata est Const. Ap. Spirituali militum curae, de Ordinariatibus militaribus seu castrensibus. Excepta mentione cappellanorum militum in can. 569, CIC 83 silet de Vicariatibus castrensibus, qui nunc vocantur Ordinariatus militares seu castrenses. Huius silentii ratio est quia in ordinatione systematica et in praesuppositis Partis II Libri II locus non erat pro iisdem. II.- Elementa considerantur Ecclesiae particularis: scilicet portio populi Dei, Episcopus, presbyterium et territorium. III.- Nunc Ordinariatus militaris dioecesi iuridice assimilatur, quapropter eius locus examinatur in Ecclesiae constitutione hierarchica.

Introductio

1. Die 21 aprilis 1986 promulgata est Const. Ap. Spirituali militum curae (= SMC)1. Ad designandum eos qui prius Vicariatus castrenses dicebantur, hoc in documento vocabulum adhibetur Ordinariatus, quod verbum antehac usitatum non erat in iure universali Ecclesiae latinae: vocabantur enim Ordinariatus illae institutiones quae, intra ambitum alicuius nationis ritus latini, constitutae sunt pro Orientalibus cuiuslibet ritus propria Hierarchia carentibus2, ita ut eorum cura speciatim committatur cuidam Episcopo dioecesano ritus latini. Praeterea, Vicariatus castrensis Italiae dicebatur Ordinariatus militaris3.

Demum, hoc ipsum nomen, scilicet Ordinariatus, adhiberi solet in nationibus linguae germanicae ad designandam curiam dioecesanam4.

Licet igitur vox Ordinariatus usui traditionali iuris latini non respondeat, satis tamen exprimit naturam institutionis de qua agitur, quia eius Ordinarius potestate gaudet propria et non amplius vicaria5.

Iidem Ordinariatus describuntur quoque ut “peculiares circumscriptiones ecclesiasticae”, sicut iampridem fiebat6.

Praeterea, in SMC art. I § 1 dicitur “Ordinariatus militares, qui etiam castrenses vocari possunt”, forsitan ut, in linguis vernaculis, adiectivum seligatur quod magis congruum appareat.

2. De fine propter quem huiusmodi Ordinariatus instituuntur, haec in SMC exstant: milites “quendam socialem coetum constituunt atque ‘ob peculiares eorundem vitae condiciones’ (CD 43)… concreta atque specifica curae pastoralis forma indigent”7. Huic necessitati Sancta Sedes diversis modis providit, sed ad normas hactenus vigentes revidendas ducebat “in primis Concilium Vaticanum II, quod viam stravit aptioribus inceptis ad peculiaria opera pastoralia perficienda (PO 10)”8: fit ergo remissio ad textum conciliarem ubi exoptatur ut “faciliora reddantur peculiaria opera pastoralia pro diversis coetibus socialibus”, quem in finem “peculiares dioeceses vel praelaturae personales et alia huiusmodi utiliter constitui possunt”9.

Functio quam Ordinarius militaris cum suo presbyterio exercet dicitur quoque “peculiare opus pastorale”10, consistens in cura animarum ordinaria fidelium Ordinariatus, idcirco dicta peculiaris, quia exercetur non pro universa portione alicuius Ecclesiae particularis, territorialiter circumscriptae, sed pro aliquo peculiari coetu, pro fidelibus nempe qui, relate ad alios, peculiaribus in adiunctis versantur, cuiusmodi sunt milites11. Est ergo Ordinariatus concreta expressio illius curae pastoralis quae ab organis et institutionibus Ecclesiae universalis promovetur quaeque in bonum vertit singularum Ecclesiarum particularium totiusque communionis12.

Videtur ergo nobis SMC ad effectum deducere novam figuram in structura hierarchica Ecclesiae, figuram nempe peculiaris dioecesis in PO 10 adumbratam, non secus atque Paulus VI ad effectum deduxerat praelaturam personalem13, quae in CIC 83, can. 294-297 suum locum habet: hanc conclusionem penitius explanare conabimur in Sect. III huius laboris. Hoc insuper aliud est signum illius elasticitatis et accommodationis ad concreta adiuncta pastoralia, quae inter characteres sive notas proprias iuris canonici adnumerantur, nam salus animarum suprema lex in Ecclesia esse debet, semper quidem in fidelitate erga constitutionem a Christo Domino datam.

I. De Ordinariatibus militaribus usque ad CIC 83

3. Cum publici iuris facta est Const. SMC, Codicis lacuna tandem adimpletur circa Ordinariatus militares, hactenus dictos Vicariatus castrenses. Etenim CIC 83 de iisdem silebat, si excipiatur brevis referentia, sub rubrica De cappellanis, in can. 569 contenta: “Cappellani militum legibus specialibus reguntur”14. Si istius silentii causas inquiramus, ratio in eo reponenda esse videtur, quod mense octobri anni 1981, in Adunatione Plenaria Cardinalium aliorumque Commissionis Codificatricis Membrorum dubia admota sunt circa naturam theologicam et iuridicam Vicariatuum castrensium15. In ordinatione enim systematica schematis CIC-1980, Vicariatus castrenses, tamquam Praelaturae personalis species, considerabantur sub Sectione Libri II De Ecclesiis particularibus deque earundem coetibus16, non qua Ecclesiae particulares, sed quia Commissionis Consultores censuerant de ipsis hoc loco agi posse, mediante recursu technico aequiparationis in iure17, adhibitis vero opportunis clausulis restrictivis, nempe: “nisi ex rei natura aut iuris praescripto aliud appareat, et iuxta statuta a Sede Apostolica condita”18.

4. Hoc modo, scilicet per inclusionem entium quae non sunt Ecclesiae particulares, ad ius quod attinet, inter Ecclesias particulares, mediante instrumento technico aequiparationis, Commissio solvere conabatur quaestionem quae exsurgebat ex ordine systematico adhibito in Parte II Libri II Codicis, cui inscriptio De Ecclesiae constitutione hierarchica, quaeque in duas Sectiones dividitur, nempe: I. De suprema Ecclesiae auctoritate. II. De Ecclesiis particularibus deque earundem coetibus. Cum, in hac Parte, reiectus esset ordo systematicus Codicis praecedentis19, locus quidem non erat pro iis institutionibus quae, licet ad Ecclesiae constitutionem hierarchicam, iure utique humano, absdubio pertineant, non sunt tamen ipsa potestas suprema aut personae vel organa quae, in eius munere exercendo, Romano Pontifici cooperatricem operam directe et immediate navant, de quibus in Sectione I20; sed neque sunt Ecclesiae particulares, de quibus in Sectione II21. Liber II, Pars II, CIC 83 sequi conatur eundem ordinem systematicum ac Decr. Christus Dominus Concilii Vaticani II, quod tribus capitibus constat. Problema vero in eo residet, quod tria haec capita includi debuerunt in duas Sectiones Codicis: quae exstant in Capitibus I et II Decreti (De Episcopis quoad universam Ecclesiam et De Episcopis quoad Ecclesias particulares seu dioeceses) suum locum habebant, respective, in Sectionibus I et II huius Partis Codicis. Quid autem de Capite III, De Episcopis in commune plurium Ecclesiarum bonum cooperantibus?22. In ordine systematico CIC 17, universa haec materia ponebatur in relatione cum potestate suprema23, dum in CIC 83 omnia haec collocata sunt in Sectione II, De Ecclesiis particularibus deque earundem coetibus24. In hoc vero ordine systematico deest locus pro illis institutionibus hierarchicis quae neque sunt Ecclesiae particulares neque ex iisdem coalescunt ad modum coetus: sic, propter loci defectum, Vicariatus castrenses extra Codicem manserunt et normae vigere perrexerunt quae pro iisdem conditae iam exstabant25.

5. Explanatio autem supra data quaestionis radicem attingere non videtur: re quidem vera haud congruum apparet quod, nisi gravior adfuerit ratio, codificatores ordinem systematicum secuti sint extra quem necessario manere deberent institutiones hierarchicae quae non sint Ecclesiae particulares vel ex iisdem coalescant. Problema vero aliud erat: labores enim Commissionis codificatricis ab initio processerant iuxta schema systematicum supra dictum, in quo tamen, sine ulla difficultate, hae institutiones hierarchicae considerabantur sub inscriptione De Ecclesiis particularibus, quibuscum non identificabantur, sed aequiparabantur in iure, ex quo nulla exsurgebat difficultas sub aspectu theologico. A mense vero octobri anni 1981, scilicet ab adunatione Plenaria iam citata26, servatus utique fuit idem ordo systematicus, sed, quibusdam sub aspectibus, praevaluit opinio illa quae, Ecclesiam primario considerans ut communionem Ecclesiarum, inter alias implicationes ultimatim autumare videtur institutiones hierarchicas nullas adesse posse, quae non sint Ecclesiae particulares vel ex iisdem coalescant27. Haud ergo de eo agebatur, ut iis institutionibus alius vel alius locus systematicus tribueretur, sed de agnoscendo vel negando earum loco intra ambitum  constitutionis hierarchicae Ecclesiae: ideo, in schemate CIC-1982, scilicet in “schemate novissimo” Summo Pontifici praesentato die 25 martii 1982, Vicariatus castrenses prorsus disparuerunt, excepta mentione cappellanorum in can. 569.

6. Sic tandem pervenimus ad responsionem adaequatam quaestioni positae: in schemate CIC-1982, quod hac in re immutatum transiit in CIC 83, locus non erat pro Ordinariatibus castrensibus, haud quidem quia ordo systematicus in nonnullis deficiebat, sed quia in ultima periodo revisionis schematum nimis forsitan eorum opinio praevaluit, qui censebant in Ecclesiae constitutionem hierarchicam inseri non posse illas institutiones (iuris ecclesiastici) quae non sunt Ecclesiae particulares vel ad earundem coetus reducuntur28, licet sint quidem institutiones quae, in bonum Ecclesiarum, a Romano Pontifice creantur et ideo sustentantur in ipso Primatu, prout ipse est principium gubernans cunctam actionem pastoralem eamque promovens atque impellens29. Distinctio ergo radicalis, quae a quibusdam proponebatur, haec est: aliqua institutio est aut Ecclesia particularis, et ideo pertinet ad Ecclesiae constitutionem hierarchicam, aut est consociatio (Zweckverband)30. Modus hic disiunctivus proponendi quaestionem praesupponere videtur Ecclesiam Catholicam unice exsistere in Ecclesiis particularibus, ideoque constitutionem Ecclesiarum particularium esse unicum modum quo institutiones pastorales ecclesiasticae ad effectum deduci queunt31.

7. Rebus sic stantibus, duplex erat solutio quae in Codice adhiberi poterat: aut enim Vicariatus castrenses considerabantur uti Ecclesiae particulares, contra quod tamen graves obstabant difficultates, aut iidem collocabantur inter consociationes, quod pariter incongruum videbatur32. Ideo praeoptatum est ut huiusmodi Vicariatus extra Codicem manerent, donec quaestio de eorum natura apte solveretur, firmis interim manentibus iisdem normis quibus prius regebantur.

II. De Ecclesia particulari in CIC 83

De notione Ecclesiae particularis sub aspectu theologico non est hic locus ut disceptemus33. Ad propositum nostrum quod attinet, sufficere censemus si ea breviter perpendamus, quae hac de re in CIC 83 habentur, quorum valor non est quidem parvi pendendus, nam translatio sunt in sermonem canonisticum ecclesiologiae conciliaris, ita ut merito haberi possint “veluti complementum magisterii a Concilio Vaticano II propositi”34.

9. Mutuatis verbis e CD 11/a, dioecesis describitur vel definitur in can. 369:

“Dioecesis est populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii pascenda concreditur, ita ut, pastori suo adhaerens ab eoque per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata, Ecclesiam particularem constituat, in qua vere inest et operatur una sancta catholica et apostolica Christi Ecclesia”.

Eius elementa integrantia haec sunt:

a) Populi Dei portio, quae verba non de quolibet christifidelium coetu aliqua ratione coalescentium intellegenda sunt, nam ipsi ita circumscribi debent, ut re vera unam, sensu stricto, efforment portionem35, in quam ordinaria cura pastoralis36 plene exerceatur, nec quisquam simul pertineat ad plures portiones sive Ecclesias particulares. Haec est notio technica continenter prae oculis habenda, ne confusiones oriantur.

b) Episcopus, i. e. ordinatione episcopali auctus, qui, tamquam pastor proprius, dioecesim regat potestate ordinaria, propria et immediata37, ut vicarius et legatus ipsius Christi38. Ideo Episcopi dioecesani potestas est ordinaria, nempe officio adnexa, propria, seu non vicaria atque immediata, nempe per se et sine intermediario pertingens ad omnes personas ac quaestiones circa quas competentiam habet. Officium ergo Episcopi alicuius dioecesis -de qua exclusive nunc agimus- coniungitur inseparabiliter cum dioecesi illa cuius est Episcopus: aliis verbis, componi nequit cum Episcopo titulari cui, qualibet de causa, portio populi Dei pascenda committatur39.

c) Presbyterium40. Licet CIC 83 nullam tradat notionem presbyterii, forsitan quia de re agitur adhuc disputata inter theologos, determinat nihilominus qui sacerdotes ad ipsum pertineant, nam in can. 498 § 1 statuitur utique ad quos spectet ius electionis tum activum tum passivum ad consilium presbyterale: cum autem consilium presbyterale sit coetus sacerdotum presbyterium repraesentans41, logice deduci potest eos sacerdotes esse presbyterii membra, qui, ad normam can. 498, iure electionis gaudent, nempe omnes sacerdotes saeculares in dioecesi incardinatos (etsi extra dioecesim degentes) necnon sacerdotes, sive saeculares sive non saeculares, qui, in dioecesi commorantes, in eiusdem bonum aliquod officium exercent. Iisdem adiungi possunt, quatenus statuta consilii presbyteralis id provideant, alii sacerdotes domicilium vel quasi-domicilium in dioecesi habentes (can. 498 § 2): conceptus ergo iuridicus membri presbyterii, ideoque et conceptus ipse presbyterii possidet quandam flexibilitatem, nam ultimatim pendet ab statutis uniuscuiusque consilii presbyteralis42.

d) Territorium43. Quidquid sit de territorio ut elemento intrinseco vel extrinseco Ecclesiae particularis, lex positiva statuit ut, pro regula, “portio populi Dei quae dioecesim aliamve Ecclesiam particularem constituat, certo territorio circumscribatur, ita ut omnes comprehendat fideles in territorio habitantes” (can. 372 § 1). In § 2 eiusdem canonis providetur nihilominus quaedam temperatio huius principii, nam possunt erigi Ecclesiae particulares ritu fidelium (ideo pro Orientalibus) aliave simili ratione distinctae, sed semper “in eodem territorio”, id est intra territorium alicuius dioecesis, vel provinciae ecclesiasticae vel forsitan regionis seu nationis. Prae oculis autem habeatur constitutionem alicuius dioecesis necessario secum ferre ut eius portio populi Dei circumscribatur, sive territorio sive alia ratione, ita tamen ut plene autonoma seu independens fiat a qualibet alia Ecclesia particulari, ut iam notavimus44.

10. Sed, praeter dioeceses, aliae exsistunt fidelium communitates quae in portionem populi Dei constituuntur45 et dioecesi assimilantur. Legitur enim in can. 368:

“Ecclesiae particulares, in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit, sunt imprimis dioeceses, quibus, nisi aliud constet, assimilantur praelatura territorialis et abbatia territorialis, vicariatus apostolicus et praefectura apostolica necnon administratio apostolica stabiliter erecta”.

Sublineandum est in hoc textu adverbium imprimis, quod, dum sese refert ad dioeceses tamquam ad analogatum principale, innuit quoque alias adesse ecclesiasticas circumscriptiones quae, nisi aliud constet, dioecesibus assimilantur46, immo vero in CIC 83 referentia habetur ad “dioecesim aliamve Ecclesiam particularem”47, quo nomine veniunt Praelaturae territoriales, Abbatiae territoriales, Vicariatus apostolicus, Praefectura apostolica necnon Administratio apostolica stabiliter erecta48. Considerabimus igitur quomodo in his Ecclesiis particularibus elementa concurrant quae supra, in numero praecedenti, pro dioecesi enucleavimus:

a) Portio populi Dei semper habetur in his Ecclesiis particularibus, ita quidem circumscripta, ut fideles ad ipsam solam et non simul ad aliam Ecclesiam particularem pertineant.

b) Episcopus: ille cui portio populi Dei pascenda committitur potest non esse Episcopus, sed solummodo presbyter49. Praeterea, qui sunt Episcopi non suam Ecclesiam particularem, sed aliam sedem in titulum habent: agitur videlicet de Episcopis titularibus, quibus aliqua Ecclesia particularis committitur, sine directa tamen coniunctione inter ordinationem episcopalem et officium episcopale50. In iure ergo Vicariatus, Abbatiae, etc. vocantur Ecclesiae particulares, sed non admittunt Episcopum eisdem incardinatum51. Praeterea, Praelatus territorialis et Abbas territorialis suam portionem populi Dei regunt “ad instar Episcopi dioecesani, tamquam proprius eius pastor”52, ideoque cum potestate ordinaria propria; ceteri, e contra, suam portionem regunt “nomine Summi Pontificis”53, cum potestate scilicet ordinaria sed vicaria.

c) Presbyterium: nulla peculiaris exsurgit quaestio quoad ipsum in Ecclesiis particularibus de quibus agimus.

d) Territorium: hae Ecclesiae particulares semper territorio circumscribuntur, ideoque plene respondent criterio in can. 372 § 1 statuto.

Ad modum sumptus, haec asserere possumus: nomine Ecclesiae particularis in iure vigentis Codicis venit portio populi Dei territorio aliave ratione (sed semper “in eodem territorio”) circumscripta, ita ut exclusive pertineat ad illam Ecclesiam particularem et non simul ad aliam, quae pascenda committitur sacerdoti (sive Episcopo illius Ecclesiae vel alterius sedis extinctae sive presbytero), qui, cum cooperatione presbyterii, eam regit potestate ordinaria (aut propria aut vicaria).

III. De Ordinariatu castrensi in SMC

11. In Const. SMC Ordinariatus militares “dioecesibus iuridice assimilantur54, quod sane indicat similitudinem55, ita ut, sub aspectu iuridico, eisdem applicentur fere omnes normae quae pro dioecesibus aliisque Ecclesiis particularibus nunc vigent. Ratione quoque huius iuridicae assimilationis, in SMC art. II § 4 agitur de arcto vinculo communionis deque virium coniunctione quae “inter Ordinariatum militarem et alias Ecclesias particulares… vigeant oportet”.

12. Sed, praeter has considerationes, praestat ut hic quoque elementa perpendamus quae supra pro Ecclesiis particularibus recensuimus, ut comperire possimus quae adsint, quae vero desint in Ordinariatu militari.

13. Populi Dei portio. Imprimis attendamus oportet ad SMC art. X, quo in loco statuitur sub Ordinariatus militaris iurisdictione inveniri milites necnon alios qui copiis addicantur56 eorumque familias, haud exclusis illis “qui quamvis sui iuris, in eadem domo degunt; necnon propinqui ac famuli in eadem domo pariter degentes”57; his adduntur “qui militaria instituta frequentant vel in militaribus nosocomiis, senum hospitiis aliisve similibus locis degunt eorumve servitio addicuntur” necnon “omnes utriusque sexus fideles sive alicui Instituto religioso adscripti sive non, qui munere stabili funguntur, sibi collato ab Ordinario militari aut de eiusdem consensu”58.

Simul vero hoc asseveratur: “personae ad Ordinariatum castrensem pertinentes esse pergunt fideles etiam illius Ecclesiae particularis cuius populi portionem ratione domicilii vel ritus efformant” (art. IV, n. 3): aliis verbis, sunt fideles tum dioecesis territorialis tum Ordinariatus.

Ex parte igitur structurae hierarchicae Ecclesiae nihil obstat quominus fideles ponantur sub iurisdictione duorum Ordinariorum, dummodo, uti par est, integra serventur Episcopi dioecesani iura et norma apta statuatur ad iurisdictionis conflictus vitandos, quae norma, in casu de quo agimus exstat in illis praescriptis SMC, iuxta quae Ordinarii castrensis et cappellanorum militum iurisdictio est cumulativa cum iurisdictione Episcopi dioecesani et parochorum, sed praevalens quoties exercetur in stationibus ac locis quae militibus reservantur59. In statutis determinari quoque debet quidquid spectat ad consilium pastorale sive totius Ordinariatus sive locale, attentis normis Codicis Iuris Canonici60.

14. Relate ad Episcopum. Ordinariatus habet ut caput sacerdotem “dignitate episcopali pro norma insignitum”61, cuius officium episcopale non coniungitur tamen cum Ordinariatu, quia est Episcopus titularis alicuius sedis extinctae. Ipse Ordinariatui praeficitur “ut (Ordinarius) proprius”62, et ideo non est amplius Vicarius, uti contingebat in praecedenti configuratione Vicariatus castrensis; praeterea “omnibus gaudet iuribus Episcoporum dioecesanorum eorundemque obligationibus tenetur”, sed statim additur “nisi aliud ex rei natura vel statutis particularibus constet”63. Notetur etiam quod Ordinarius militaris debet esse pro norma Episcopus consecratus, quapropter clausula “nisi aliud ex rei natura constet” relationem dicit non ad characterem episcopalem vel solummodo presbyteralem Ordinarii, sed ad naturam ipsam Ordinariatus.

Statuitur quoque in SMC: “Ordinarium militarem libere Summus Pontifex nominat, aut legitime designatum instituit vel confirmat”64. Ad indicandam praestantiam Ordinariatus castrensis, praescribitur etiam: “Ut huic peculiari operi pastorali totis viribus incumbere possit, Ordinarius militaris pro norma ab aliis officiis animarum curam secumferentibus liber manebit, nisi peculiaria Nationis adiuncta aliud suadeant”65.

Ordinarii castrensis iurisdictio dicitur proinde “personalis, ita ut exerceatur erga personas ad Ordinariatum pertinentes…, ordinaria, tum fori interni tum fori externi et propria sed cumulativa cum iurisdictione Episcopi dioecesani”66. Quoad stationes vero ac loca militibus reservata, statuitur ea subesse primo et principaliter iurisdictioni Ordinarii militaris, secundario autem iurisdictioni Episcopi dioecesani67: hoc modo, per iurisdictionem scilicet cumulativam et determinationem locorum in quae Ordinarii castrensis iurisdictio primo et principaliter exercetur, principium sancitur -quod quidem iam prius viguerat- iuxta quod relationes inter Ordinariatum militarem et dioeceses territoriales regantur oportet, ut “arctum vinculum communionis atque virium coniunctio in actione pastorali vigeant68“.

15. Quoad presbyterium. In SMC art. VI § 1 dicitur Ordinariatum castrensem suum habere presbyterium69 et consilium presbyterale70. Hoc presbyterium efformant “illi sacerdotes, sive saeculares sive religiosi, qui congruis qualitatibus praediti ad hoc peculiare opus pastorale rite perficiendum atque de consensu sui Ordinarii (illius nempe qui eorum Ordinarius est ratione incardinationis), officio in Ordinariatu militari funguntur”. His sacerdotibus alii adiungi possunt, illi nempe qui Ordinariatui castrensi incardinantur, quod duplici via contingere potest: a) si, probante Sancta Sede, Ordinarius castrensis seminarium erigat eiusque alumnos ad ordines promoveat71: non ergo quilibet Ordinarius castrensis potest vi iuris erigere seminarium, sed approbatio Sedis Apostolicae singulis in casibus requiritur, quod restrictionem haud levem secumfert relate ad assimilationem in iure inter Ordiariatum et dioeceses; b) si alii clerici in Ordinariatum castrensem incardinentur ad normam iuris72: hic praesupponi videntur normae statutae de transmigratione in aliam Ecclesiam particularem73, quarum applicatio requirere non videtur approbationem Sanctae Sedis ut Ordinariatus castrensis clericos sibi incardinare valeat: cum enim lex statuat generalem assimilationem iuridicam inter Ordinariatum militarem et dioecesim, talis restrictio iuris clericos incardinandi non praesumenda esset, sed probanda.

Intra ambitum sibi designatum et erga personas sibi commissas, omnes hi sacerdotes, si cappellani nominentur, parochorum iuribus gaudent et officiis tenentur, cumulative vero cum loci parocho74. Quod attinet ad Religiosos et Societatum vitae apostolicae sodales, sive clericos sive non, qui servitio Ordinariatus operam dant, statuitur demum ut Ordinarius castrensis “studiose incumbat ut iidem in fidelitate erga vocationem et identitatem sui cuiusque instituti proficiant et arcte cum suis superioribus coniungantur”75.

16. Restat ut quasdam considerationes exponamus circa territorium. Ambitus Ordinariatus castrensis complectitur quidem territorium unius Nationis, immo eidem subsunt primo et principaliter stationes ac loca militibus reservata (art. V)76, sed expresse statuitur Ordinarii castrensis iurisdictionem exerceri “erga personas ad Ordinariatum pertinentes, etiam si quandoque versentur extra fines nationis” (art. IV, n. 1)77. Hoc principium de extensione iurisdictionis in subditos sine ulla restrictione ratione territorii secumfert amplificationem normae generalis iuris universalis, vi cuius iurisdictio solummodo certis in casibus exerceri potest erga personas e territorio absentes: ex. gr., quoad concessionem dispensationis (can. 91) et, in genere, quoad exercitium potestatis exsecutivae (can. 136) vel quoad administrationem sacramenti confirmationis (can. 886 § 2). E contra, etsi id fiat in favorem propriorum subditorum, sine licentia vel consensu auctoritatis loci nequit Episcopus extra territorium pontificalia exercere (can. 390), ordines conferre (can. 1017) vel matrimonio assistere (can. 1109)78. Propterea, quodam sub respectu deest etiam Ordinariatui castrensi elementum quod, iure positivo, ad constituendam Ecclesiam particularem requiritur, nempe circumscriptio christifidelium in certo territorio vel, si Ecclesia particularis sit indolis personalis, “in eodem territorio”79.

17. Congrue ergo statuitur80 Ordinariatus castrenses dependere, pro territoriorum diversitate, a Congregatione pro Episcopis81 vel a Congregatione pro Gentium Evangelizatione, eorundemque Ordinarium obligatione teneri conficiendi relationem quinquennalem et peragendi visitationem ad Limina82.

18. Ordinariatus militaris iurisdictio est ordinaria, uti patet, necnon personalis atque propria, etsi cumulativa, de quibus omnibus iam supra satis dictum est. Additur tamen ipsum Ordinarium omnibus iuribus gaudere Episcoporum dioecesanorum eorundemque obligationibus teneri83, “nisi aliud ex rei natura vel statutis particularibus constet”84. Praeter alia, quae in statutis haberi queant, praecipuae differentiae relate ad Episcopos dioecesanos, ita quidem ut de peculiari dioecesi ad normam PO 10/b loqui liceat85, hae videntur esse:

a) Fideles qui sub iurisdictione sunt Ordinariatus militaris non efformant sensu stricto portionem populi Dei autonomam, quia iidem pertinere pergunt ad Ecclesiam particularem sibi propriam ratione domicilii vel ritus.

b) Ordinarius castrensis est quidem pro norma Episcopus86, at vero titularis, non recipiens nempe consecrationem episcopalem tamquam Episcopus Ordinariatus castrensis, sed qua Episcopus alicuius dioecesis extinctae, quae ei datur in titulum87.

c) Sine approbatione seu explicito consensu Sanctae Sedis Ordinarius castrensis nequit seminarium erigere et clericos instituere qui ad sacros ordines in Ordinariatu promoveantur in eoque incardinentur88; ita ut, saltem pro praesenti tempore, presbyterium efformetur exclusive a sacerdotibus Ordinariatui non incardinatis89.

d) Ordinariatus castrensis non necessario habet proprium tribunal90; tamquam norma enim generalis haec statuitur:

“quoad causas iudiciales fidelium Ordinariatus militaris, competens est in prima instantia tribunal dioecesis in qua Ordinariatus militaris curia sedem habet; in statutis vero stabiliter designabitur tribunal appellationis. Si autem Ordinariatus suum habeat tribunal, appellationes deferentur ad tribunal quod ipse Ordinarius Castrensis, probante Sede Apostolica, stabiliter designaverit”91.

e) Circumscriptio territorialis amplius intellegitur quam in can. 372 praescribitur.

19. Normae quibus Ordinariatus castrenses reguntur “eaedem esse non possunt pro cunctis nationibus, cum numerus fidelium catholicorum qui militiae addicuntur non idem ubique sit sive absolute sive relative, cumque adiuncta valde inter se differant pro singulis locis”92. Quapropter normae quaedam generales (“legge quadro”) in SMC statuuntur, quae tamen “statutis a Sede Apostolica pro unoquoque Ordinariatu conditis compleantur”93. Etiam in art. I § 1 dicitur: “Ordinariatus militares… propriis reguntur statutis ab Apostolica Sede conditis”.

Haec statuta conduntur ab Apostolica Sede, quapropter naturam induunt legis a suprema Auctoritate latae94, licet in clausula finali SMC hoc praescribatur:

“Normae vero iuris particularis vigere pergunt, quatenus cum hac Constitutione Apostolica congruunt, sed uniuscuiusque Ordinariatus castrensis statuta, ad normam art. I redacta, intra tempus unius anni… recognitioni Sanctae sedis subicienda sunt”.

Haec clausula finalis problema ponere videtur, utrum nempe statuta sint a Sancta Sede condita, uti asseritur in prooemio et in art. I, an indigeant solummodo eius recognitione95. Videtur nobis SMC duplicem casum contemplari: a) si agatur de normis iuris particularis quae cum SMC congruunt, ipsae indigent solummodo recognitione Sanctae Sedis; b) quoad alias vero normas, fons ex quo ipsae procedunt est Sedes Apostolica, suggerente quidem respectivo Ordinario castrensi. Haec interpretatio videtur esse realitati consona, nam ex. gr. in statutis ultimatim determinantur fideles qui ad Ordinariatum pertinent96, quod quidem procedere nequit ex actu unilaterali ipsius Ordinariatus, etsi addatur recognitio ex parte Sanctae Sedis. Idem dici valet de iis quae in art. XIII relinquuntur determinationi statutorum, de designatione ecclesiae alicuius Ordinarii castrensis97. Rebus sic stantibus problema ponitur: si enim ex iis omnibus quae in statutis habentur quaedam conduntur a Sancta Sede, quaedam vero solummodo recognoscuntur ab ipsa, quin tamen fiant lex supremae Auctoritatis, statuta considerari non poterunt per modum unius, sed habebuntur ut compilatio normarum provenientium e diversis fontibus, ex quo forsitan difficultates interpretationis sequentur98: suadendum ergo videtur ut Sancta Sedes statuta promulget per modum unius, ita ut omnia eorum praescripta eundem habeant valorem.

SMC silet de aliquibus elementis ad Ordinariatus internam compositionem spectantibus, cuiusmodi sunt collegium consultorum99 vel consilium a rebus oeconomicis tum totius Ordinariatus tum uniuscuiusque cappellaniae vel partis aequivalentis100, etc., quae omnia, attenta iuridica assimilatione ad dioecesim, eodem modo in Ordinariatu constituenda esse videntur, nisi adiuncta aliud suadeant.

De aliis quoque statutis agitur in SMC art. VI § 5, de illis nempe quibus consilium presbyterale regitur, quae quidem approbari debent ab Ordinario castrensi, attentis normis ab Episcoporum conferentia prolatis101.

 

1 AAS 78 (1986), pp. 481-486.

2 Cf. Annuario Pontificio anni 1986, pp. 925-928. Nomen completum talium Ordinariatuum est: “Ordinariato per i fedeli di rito orientale sprovvisti di Ordinario del proprio rito”. Vid. etiam CD 23/3.

3 Cf. S. C. Consist., Decr. 6 mart. 1925, “De Ordinario militari in Italia”: AAS 18 (1925), p. 42; Concordatum cum Italia, 11 febr. 1929, art. 13-15: AAS 21 (1929), pp. 280-281; S. C. Sacr. Instr. 1 iul. 1929, art. 7: AAS 21 (1929), p. 353; S. C. Consist., Decr. 13 apr. 1940: AAS 32 (1940), pp. 280-281. Haec autem omnia documenta se referunt ad Ordinarium militarem et nullibi in ipsis expressio adhibetur “Ordinariatus”, quae tamen in usu venit.

4 Cf. H. SCHWENDENWEIN, Das neue Kirchenrecht, 2ª ed., Graz-Wien-Köln 1984, p. 565, nota 45; H. MÜLLER, Die Diözesankurie, in AA.VV. “Handbuch des katholischen Kirchenrechts”, Regensburg 1983, p. 364.

5 Cf. SMC, art. I § 1; IV, n. 3.

6 SMC, art. I § 1. Cf. Annuario Pontificio, 1986, note storiche, p. 1555.

7 SMC, prooem.

8 Ibid.

9 PO 10/b. Ad modum praesentationis documenti, Card. B. GANTIN, Praefectus Congregationis pro Episcopis, haec scribit: “(multa adiuncta postulabant revisionem legum vigentium), innanzitutto, come si ricorda nel proemio dell’odierna Constituzione, la celebrazione del Concilio Vaticano II, che aprì la via a delle iniziative più consone per la realizzazione di speciali attività pastorali, tramite la possibilità di costituire peculiari diocesi e prelature personali (Decr. Presbyterorum ordinis, n. 10)” (Per una più efficace cura spirituale dei militari, in “L’Osservatore Romano”, 5-6 maggio 1986, p. 6).

10 SMC, art. II § 3; VI § 1.

11 Cf. CD 43/a.

12 Haec cura pastoralis exsistebat quidem ante Concilium Vaticanum II, et optimum exemplum exstant Vicariatus castrenses. Nostris diebus, quoad ordinariam curam pastoralem quorundam fidelium, alia huius generis incepta sunt, ex. gr., ea quae, pro pastorali migratorum cura, providentur in Instr. Congr. pro Episcopis, 22 aug. 1969, n. 16 § 3 (AAS 61, 1969, p. 621); vel etiam nominationes Episcoporum quibus committitur cura exsulum (AAS 75, 1983, p. 334), etc.

13 Cfr. Motu pr. Ecclesiae Sanctae, 6-VIII-1966, I, n. 4 (AAS 58, 1966, pp. 760-761).

14 Haec norma magnam praesefert similitudinem cum CIC 17, can. 451 § 3, sub inscriptione De parochis: “Circa militum cappellanos, sive maiores, sive minores, standum peculiaribus Sanctae Sedis praescriptis”. Uterque Codex non directe respicit Vicariatus (seu Ordinariatus) castrenses, sed, ubi de cappellanis agit, ad normas remittit, quibus iidem Vicariatus reguntur, haud quidem sine aliqua vi.

15 Cf. Relatio huius adunationis causa apparata, quoad canones 335-339 schematis CIC-1980: “Communicationes” 14 (1982), pp. 201-204. Nondum publici iuris facta sunt acta istius adunationis, sed, post ipsam, nulla habetur mentio Vicariatuum castrensium in schemate novissimo Codicis, diei 25 martii 1982, excepto can. 569 in articulo De cappellanis, qui deerat quidem in schemate praecedenti.

16 Cf. schema CIC-1980, can. 335 ss. Vid. etiam schema CIC-1977, can. 217 § 2; adunatio Consultorum diei 11 martii 1980: “Communicationes” 12 (1980), pp. 278-281.

17 In legibus condendis, hic recursus technicus adhibetur ratione oeconomiae legislativae, ne scilicet legis verba ultra congruam mensuram multiplicentur. Aequiparatio igitur praesupponit imprimis inaequalitatem duarum institutionum, in quibus tamen notae habentur communes, propter quas notas communes et intra limites in ipsa lege statutos institutioni aequiparatae normae applicantur pro institutione cui aequiparatur conditae. Sic, in CIC 83, “nisi aliud iure caveatur, paroeciae aequiparatur quasi-paroecia” (can. 516 § 1). Vid. quoque can. 134 §§ 1 et 3, 381 § 2, 723 § 4, 1140, 1323 n. 2, 1381 § 2. Ob easdem rationes adhibetur conceptus assimilationis in iure: cfr. can. 99, 368 et 852 § 2.

18 Schema CIC-1980, can. 335 § 2; Schema CIC-1977, can. 219 § 2.

19 Hic erat ordo CIC 17 quoad hanc materiam: Tit. VII. De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes, ubi Vicariatus castrenses sine ulla difficultate collocari potuissent. Tit. VIII. De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.

20 Cf. CIC, can. 334, 342, 349, 360, 362 ss.

21 Hoc problema aliis quoque modis solvi potuerat: cf. H. SCHMITZ, De ordinatione systematica novi Codicis Iuris Canonici recogniti, in “Periodica” 68 (1979), pp. 171-188; P. RODRÍGUEZ, Chiese particolari e Prelature personali, Milano 1985, pp. 64-72 et 120-141.

22 In hoc Capite Decreti agitur de Synodis patriarchalibus, Conciliis plenariis et provincialibus, de Episcoporum conferentiis, deque provinciis ac regionibus ecclesiasticis necnon de Episcopis munere interdioecesano fungentibus (qua sub inscriptione venit n. 43, de Vicario castrensi).

23 Sub inscriptione nempe De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes: cf. supra, nt. 19.

24 Nostra sententia, potestas qua sustentantur sic dictae instantiae intermediae, cuiusmodi sunt provinciae ecclesiasticae, conferentiae Episcoporum aliaeque id genus, non est potestas singulorum Episcoporum dioecesanorum, sed potestas Ecclesiae suprema. Vid. J. L. GUTIÉRREZ, El Obispo diocesano y la conferencia episcopal, in “Ius Canonicum” 21 (1981), praesertim pp. 515-522.

25 CIC 83 “re vera ad pastoralem militum curam se refert, immutatas relinquens normas hactenus vigentes (in nota remittitur ad can. 569), quae tamen hodie opportune revidentur” (SMC, prooem.). Praeter Decreta erectionis aliaque Sanctae Sedis documenta singulos Vicariatus castrenses respicientia, normae hactenus vigentes sunt: S. C. Consistorialis, Instr. Solemne semper, 23 apr. 1951: AAS 43 (1951), pp. 562-565; S. C. de Religiosis, Instr. de cappellanis militum religiosis, 2 febr. 1955: AAS 47 (1955), pp. 93-97; S. C. Consistorialis, Formula servanda in relatione de statu Vicariatus castrensis conficienda: AAS 49 (1957), pp. 150-163; S. C. Consistorialis, Decr. de Sacrorum Liminum visitatione a Vicariis castrensibus peragenda, 28 febr. 1959: AAS 51 (1959), pp. 272-274.

26 Cf. supra, nt. 15.

27 Usque ad annum 1980, solummodo duo Consultores, ceteris contradicentibus, sustinuerant hanc sententiam in adunationibus Coetus studiorum: cf. “Communicationes” 12 (1980), pp. 275-282.

28 In “Handbuch…” cit., nt. 4, articulus circa Vicariatus castrenses (A. E. HIEROLD, Militärseelsorge, pp. 447-453) collocantur non inter institutiones ad Ecclesiae constitutionem hierarchicam pertinentes, sed in capite quod inscribitur Kategoriale Bereiche (“ambitus categorialis”), una simul cum articulis circa curam pastoralem ab Ecclesiis particularibus exercendam erga itinerantes, scholarum alumnos et eos qui permanenter degunt in stabilimentis (nempe in nosocomiis, etc.).

29 Cf. P. RODRÍGUEZ, o. c., nt. 21, pp. 120-124. Quoad doctrinam Concilii Vaticani I, vid. F. J. URRUTIA, Legis ecclesiasticae definitio, in “Periodica” 75 (1986), pp. 313-314.

30 Haec distinctio propugnatur praesertim a W. AYMANS: cfr. Der strukturelle Aufbau des Gottesvolkes, in “Archiv für katholisches Kirchenrecht” 148 (1979), praesertim pp. 34-40; Kirchliches Verfassungsrecht und Vereinigungsrecht in der Kirche, in “Österreichisches Archiv für Kirchenrecht” 32 (1981), pp. 79-100; Ekklesiologische Leitlinien in den Entwürfen für die neue Gesetzgebung, in “Archiv für katholisches Kirchenrecht” 151 (1982), praesertim pp. 42-45; Ecclesiological Implications of the New Legislation, in “Studia Canonica” 17 (1983), praesertim pp. 79-82. Expressio “in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit” (LG 23/a) pertractatur multis in operibus ab ipso W. AYMANS, qui, sese referens ad suum articulum Die Communio Ecclesiarum als Gestaltgesetz der einen Kirche, in “Archiv für katholisches Kirchenrecht” 139 (1970), pp. 69-90, scribit: “Wenn ich mich nicht täusche, bin ich einer der ersten gewesen, die auf die grundsätzliche Bedeutung dieses Textes aufmerksam gemacht und ihn einer eingehenderen Analyse unterzogen haben” (Ekklesiologische Leitlinien… cit. in hac ipsa nt., p. 33, nota 24).

31 Non plene neque in omnibus concordamus cum ideis de communione Ecclesiarum a W. AYMANS expositis, praesertim quod attinet ad vim ac functionem primatus Romani Pontificis in hac communione. Vid. eius articulum Der Leitungsdienst des Bischofs auf die Teilkirche, in “Archiv für katholisches Kirchenrecht” 153 (1984), praesertim p. 39.

32 Hoc expresse notaverunt duo Patres in adunatione plenaria anni 1981: cf. “Communicationes” 14 (1982), p. 202.

33 Loca praecipua Concilii Vaticani II hac de re sunt LG 23-27; CD 11; AG 19-22. Notandum est LG sese referre ad Ecclesias particulares, in quibus respectivi Episcopi (consecrati) “visibile principium et fundamentum sunt unitatis” (n. 23/a). Verbum autem “dioecesis” bis solummodo legitur in LG (nn. 26/b et 28/b), dum frequentissime et fere exclusive adhibetur in CD, cuius Caput II inscribitur “De Episcopis quoad Ecclesias particulares seu dioeceses”, ubi coniunctio seu innuere videtur identitatem. Vid. hac de re G. PHILIPS, Utrum Ecclesiae particulares sint iuris divini an non, in “Periodica” 58 (1969), pp. 143-154; P. CHOUINARD, Les expressions ‘Eglise locale’ et ‘Eglise particulière’ dans Vatican II, in “Studia Canonica” 6 (1972), pp. 115-161; H. DE LUBAC, Pluralismo di Chiese o unità della Chiesa?, Brescia 1973; J. HAMER, Iglesia local y comunión eclesial, in “Scripta Theologica” 9 (1979), pp. 1057-1075; J. BEYER, Chiesa universale e Chiesa particolare, in “Vita consacrata” 18 (1982), pp. 73-87; G. GHIRLANDA, De definitione Ecclesiae universalis, particularis, localis iuxta Concilium Vaticanum II, in “Periodica” 71 (1982), pp. 605-636; P. RODRÍGUEZ, Iglesia local e Iglesia universal, in “Sacramentalidad de la Iglesia y Sacramentos. IV Simposio Internacional de Teología de la Universidad de Navarra”, Pamplona 1983, pp. 551-584; A. ROUCO VARELA, Iglesia universal-Iglesia particular, in “Ius Canonicum” 22 (1983), pp. 221-239; COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS, Documenta 13: Themata selecta de ecclesiologia occasione XX anniversarii conclusionis Concilii Oecumenici Vaticani II, Libreria editrice Vaticana 1985, n. 5, pp. 30-34.

34 Cf. IOANNES PAULUS II, Const. Ap. Sacrae disciplinae leges, 25 ian. 1983, qua CIC 83 promulgatur. “Certo è che i postulati conciliari come le direttive pratiche tracciate al ministero della Chiesa, trovano nel nuovo Codice esatti e puntuali riscontri, a volte perfino verbali… accanto al Libro contenente gli Atti del Concilio c’è ora il nuovo Codice di Diritto Canonico” (IOANNES PAULUS II, alloc. in caeremonia praesentationis officialis CIC 83 ad universam Ecclesiam, 2 febr. 1983: AAS 75, 1983, p. 463).

35 “Singuli Episcopi, qui particularibus Ecclesiis praeficiuntur, regimen suum pastorale super portionem Populi Dei sibi commissam, non super alias Ecclesias neque super Ecclesiam universalem exercent” (LG 23/b). Cf. F. J. URRUTIA, o. c., nt. 29, pp. 314-316.

36 Cf. can. 383 § 1.

37 Cf. LG 27/a; CD 8/a; CIC, can. 381 § 1. Cf. J. L. GUTIÉRREZ, La potestà legislativa del Vescovo diocesano, in “Raccolta di scritti in onore di Pio Fedele”, vol. I, Perugia 1984, praesertim pp. 471-476.

38 Cf. LG 27/a-b. H. MÜLLER addit: “Demnach sind die Bischöfe Stellvertreter Christi für ihre Teilkirchen (LG 27) wie der Papst Stelvertreter Christi für die Universalkirche ist (LG 18/b)” (Ekklesiologische Perspektiven im Codex Iuris Canonici von 1983, in “Raccolta di scritti in onore di Pio Fedele”, vol. I, Perugia 1984, p. 226). Talis autem correlatio (sicut – ita) semper magnam cautelam requirit. Cfr., exempli gratia, emendationem textus LG 23/a, antequam promulgaretur; in schemate enim dicebatur: “Sicut Romanus Pontifex… ita Episcopi singuli…” (Acta Synodalia, III, I, p. 217), sed redactio modificata est quia “in suggestionibus a S. Pontifice missis proponitur ut n. 23, in secunda phrasi, supprimantur particulae ‘Sicut’ et ‘ita’, et simpliciter iuxtaponantur duae phrases. Acceptatur. Comparatio non nisi aliquem parallelismum manifestare volebat, quin aliquid suggereretur de modo quo respective Romanus Pontifex in universa Ecclesia, Episcopus vero in sua Ecclesia esset centrum unitatis” (Acta Synodalia III, I, pp. 247 s.).

39 Quae in textu exponuntur valent quidem de Epìscopo dioecesano, sed praetermittendum non est sacramentum Ordinis relationem habere et ad Ecclesiam universalem et, addita missione canonica, ad Ecclesiam quandam particularem. Minime repugnat ut aliquis sit Episcopus cum sola referentia ad Ecclesiam universalem: exempli gratia, qui Cardinales creantur et non sunt actu Episcopi dioecesani, dimittunt dioecesim titularem quam prius possidebant (quae remanet vacans et alii Episcopo tribuitur) et habent unice titulum cardinalitium diaconalem vel presbyteralem. Pariter Cardinales, qui Episcopi diocesani erant et in Urbem transferuntur ut menere aliquo fungantur in Curia Romana, non amplius retinent dioecesim, nequidem tamquam “olim Episcopi” (cf. Annuario Pontificio, sub rubricis Sacro Collegio et Sedi titolari).

40 Cf. SC 41/b; LG 28/b, 29/a; CD 11/a, 28/a; PO 7/a, 8/a; AG 19/c, 20/c; CIC, can. 245 § 2, 369, 400 § 2, 495 § 1, 499, 529 § 2, 713 § 3, 757. Vid. O. SAIER, Die hierarchische Struktur des Presbyteriums, en “Archiv für katholisches Kirchenrecht” 136 (1967), pp. 341-391; A. VILELA, La condition collegiale des Prêtres au IIIe siècle, Paris 1971; A. FERNÁNDEZ, Nuevas estructuras en la Iglesia. Exigencias teológicas de la comunión eclesial, Burgos 1980, praesertim pp. 311-324; S. KOTZULA, Der Priesterrat. Ekklesiologische Prinzipien und kanonistische Verwirklichung, Leipzig 1983.

41 Cf. PO 7/a; CIC, can. 495 § 1.

42 Alia autem adest quaestio quae maius habet momentum ad obiectum quod attinet huius studii: videlicet nihil obstat quominus aliquis sacerdos iure electionis in duobus presbyteriis gaudeat (scilicet in dioecesi incardinationis necnon in dioecesi in cuius bonum aliquod officium exercet), quo sub aspectu utriusque presbyterii membrum praesupponi videtur.

43 In Concilio Vaticano II de territorio ut elemento Ecclesiae particularis actum est praesertim durante elaboratione n. 11 Decreti CD: cf. Relatio prior de capite II, art. I et II, 30-X-1964 (Acta Synodalia, III, VI, p. 156) necnon Relatio de singulis numeris eiusdem schematis, ad n. 11 (ibid., p. 163). Cf. etiam Acta Synodalia, III, II, pp. 49 et 62. Quoad labores codificationis, cf. Principia quae Codicis Iuris Canonici recognitionem dirigant, n. 8: “Communicationes” 1 (1969), p. 84 (versio abbreviata huius principii exstat quoque in praefatione CIC 83).

44 Cf. supra, n. 9, a).

45 Cf. can. 369-372.

46 Cf. can. 368. Vid. quoque can. 134 § 1, ubi distinctio fit inter Ecclesiam particularem et “communitatem eidem aequiparatam ad normam can. 368”, quae redactio bene intellegitur sub luce schematis CIC-1980.

47 Cf. can. 372 § 1, 374 § 1.

48 Non secus atque CIC 17, Codex silet de alia figura, nempe de missione sui iuris, cui applicantur, “servatis servandis”, normae conditae pro Vicariatibus et Praefecturis apostolicis (cf. S. C. de Propaganda Fide, rescriptum ex audientia, 7 nov. 1929: J. OCHOA, Leges Ecclesiae post Codicem Iuris Canonici editae, vol. I, Romae 1966, col. 1112-1113). Paucae nunc exstant Administrationes apostolicae permanenter constitutae: cf. Annuario Pontificio 1986, pp. 957 s. et 959 quoad tres Administratores apostolicos permanenter constitutos; vid. etiam notas historicas in pp. 1554-1555.

49 Vicarii apostolici et Administratores apostolici stabiliter constituti sunt generatim Episcopi. Solummodo post Concilium Vaticanum II initum factum est regula generalis, quae tamen etiam hodie patitur exceptiones, ut Praelati territoriales, non autem Praefecti apostolici, sint Episcopi ordinati. Abbates territoriales ordinarie non consecrantur Episcopi (cf. PAULUS VI, Motu pr. Catholica Ecclesia, 23 oct. 1976: AAS 68, 1976, pp. 694-696). Iuxta aliquos auctores, Ecclesia particularis illa tantum populi Dei portio revera intellegitur, cui, cum cooperatione presbyterii, praeest Episcopus in quo simul concurrunt et ordinatio episcopalis et officium episcopale: cf. H. MÜLLER, Diözesane und quasidiözesane Teilkirchen, in “Handbuch…” cit. nt. 4, praesertim pp. 330-333. Ideo, quoad populi Dei portiones, quibus praeest non Episcopus, sed presbyter, licet de re agatur quae in Ecclesiae vita per plura saecula comprobatur, H. MÜLLER hoc exprimit iudicium: “Deshalb bedeutet es ein Manko, daß für die Vorsteher quasi-diözesaner Teilkirchen nicht in jedem Falle auch die Bischofsweihe vorgesehen ist” (ibid., p. 330, nota 12). W. AYMANS censet id explanari posse quia presbyteratus confert sufficientem capacitatem repraesentandi Christum ut Caput, sed concludit “hanc esse unam ex consequentiis ex eo provenientibus, quod Concilium Vaticanum II suam exposuit doctrinam de Collegio Episcoporum sub aspectu potius sacramentali quam ecclesiologico. Hac de causa, Concilium consulto respondere noluit quaestioni de presbyteris qui Ecclesiis particularibus praesunt: hoc vero impossibile fuisset si doctrina circa Collegium Episcoporum processisset a conceptu Ecclesiae quatenus ipsa est communio Ecclesiarum” (Der Leitungsdienst…, cit. nt. 31, pp. 42-43).

50 CIC 83, can. 376, nudum factum respicit commissionis alicuius dioecesis, id est attributionem iurisdictionis. Hoc sensu, in iure vocari utique possunt Episcopi dioecesani (cf. can. 381 § 2), licet alio sub respectu sint titulares, immo sint solummodo presbyteri.

51 Una excipitur Praelatura territorialis: “Il Santo Padre, nell’Udienza concessa il 10 ottobre scorso, ha disposto che ai Prelati (nullius) insigniti di carattere vescovile che d’ora in poi verranno nominati, non venga più conferito il titolo di una sede vescovile estinta. Questo provvedimento, che valorizza il vincolo reale che si stabilisce tra il Prelato stesso e la Chiesa particolare affidata alla sua cura pastorale…” (S. C. pro Episcopis, epist. 17 oct. 1977: “Communicationes” 9, 1977, p. 224). Notanda autem est clausula transitoria, quae statim adiungitur: “Per quanto concerne i Prelati al presente insigniti del carattere vescovile, è lasciato loro di optare per la conservazione del titolo ricevuto o per l’adozione della nuova qualifica, lasciando libera la Chiesa titolare a suo tempo loro conferita” (ibid.).

52 CIC, can. 370.

53 CIC, can. 371 §§ 1 et 2.

54 SMC, art. I § 1. “Quanto alla natura degli Ordinariati militari o castrensi, essi vengono considerati giuridicamente assimilati ad una diocesi o chiesa particolare: ad essi, cioè, si applicano in genere le norme stabilite dal diritto per le diocesi e le altre circoscrizioni ecclesiastiche” (Card. B. GANTIN, o. c., nt. 9, p. 6). Ideo, mutato verbo aequiparantur in assimilantur, reditus tandem fit ad optionem technicam (scilicet ad assimilationem in iure) quam Commissio CIC recognoscendo sibi proposuerat in schemate CIC-1980, can. 335 § 2. Cf. supra, n. 3.

55 Magnam quidem, ita ut SCM se referat quoque ad sedem vacantem vel impeditam (art. XIII, n. 4) et provideat etiam ut ecclesia aliqua Ordinarii castrensis constituatur (art. XIII, n. 1).

56 Clausula vero additur, nempe: “dummodo legibus civilibus pro iisdem (militibus) latis astringantur” seu sint sub legislatione militari.

57 Quoad militum familias, normae diversae erant pro singulis Vicariatibus castrensibus, prout statuebatur in eorum Decreto erectionis aliove Sanctae Sedis documento. Nunc vero norma generalis hac de re statuitur in SMC.

58 Determinatio eorum qui sub Ordinariatus castrensis iurisdictione sunt ultimatim pendet ab uniuscuiusque Ordinariatus statutis: cf. SMC art. X in initio.

59 Cf. SMC, art. IV, n. 3; V; VII.

60 SCM, art. XIII, n. 5. Cf. CIC, can. 511-514. Quoad consilium pastorale quod in Const. Ap. dicitur locale, cf. CIC, can. 536.

61 SMC, art. II § 1.

62 Ibid. Sensus huius expressionis videtur obvius. Ni fallimur, unus J. M. PIÑERO CARRIÓN verba “ut Ordinarius proprius” intellegit ac si significent “ad instar Ordinarii” (La ley de la Iglesia. Instituciones canónicas. I, Madrid 1985, p. 392).

63 Ibid. Dum Ordinariatus iuridice assimilatur dioecesibus, quoad personam Ordinarii castrensis statuitur perfectus parallelismus cum can. 381 § 1.

64 SMC, art. II § 2, ubi, in nota ad calcem, remittitur ad CIC, can. 163 et 377 § 1. Redactio huius normae prae oculis habet normas concordatarias vel conventiones cum Rebus Publicis, iuxta quas iura competere possunt civilibus auctoritatibus circa Ordinarii militaris designationem. Cf. etiam art. XIII in initio.

65 SMC, art. II § 3. Quandoque, officium Vicarii castrensis coniungebatur cum aliqua sede episcopali: exempli gratia, Archiepiscopus Parisiensis erat Vicarius castrensis Galliae (cf. S. C. Consist. Decr. 26 iul. 1952: AAS 44, 1952, p. 745); pariter Archiepiscopus Neo-Eboracensis erat simul Vicarius castrensis Statuum Foed. Americae Sept. (cf. S. C. Consist., Decr. 8 sept. 1957: AAS 49, 1957, p. 971). Haec coniunctio cessavit in Gallia die 15 apr. 1967 (AAS 59, 1967, pp. 645-647), in Statibus Foed. Americae Sept. die 14 ian. 1984 (AAS 77, 1985, pp. 1091-1092), in Republica Columbiae die 25 mart. 1985 (AAS 77, 1985, p. 1093). In aliis autem nationibus, licet  non in omnibus, officio Vicarii fungebatur Episcopus cui nulla dioecesis territorialis commissa erat.

66 SMC, art. IV.

67 SMC, art. V.

68 SMC, art. II § 4.

69 Cf. etiam art. IX.

70 Cf. SMC, art. VI § 5.

71 Cf. SMC art. VI § 3.

72 Cf. SMC art. VI § 4.

73 Cf. CIC, can. 267 ss.

74 Cf. SMC art. VII, ubi clausula additur “nisi ex rei natura vel statutis particularibus aliud constet”.

75 SMC art. VIII.

76 Censemus idem dicendum esse de ecclesia Ordinarii castrensis deque aedificiis curiae Ordinariatus necnon de seminario, si adsit (cf. SMC, art. XIII, n. 1 et VI § 3).

77 Propter hanc rationem, H. SCHWENDENWEIN tenet iurisdictionem Ordinarii castrensis esse praevalenter et fere exclusive personalem (o c., nt. 4, pp. 192 et 254).

78 Relate ad hunc ultimum casum, nempe ad assistendum matrimoniis, prae oculis habendus est can. 1110, de Ordinario vel parocho personali, prout in casu Ordinariatus castrensis contingit, sed solummodo “intra fines suae dicionis”.

79 Cf. CIC, can. 372. Vid. supra, n. 9, d). Cum tamen hoc requisitum sit iuris positivi, absolute non obstat quominus Sancta Sedes possit Ecclesias particulares erigere quae nullo circumscriptae sint territorio.

80 Cf. SMC, art. XI.

81 Die 22 febr. 1985, penes Congregationem pro Episcopis, erectum est Officium Centrale coordinandis Vicariatibus Castrensibus: AAS 77 (1985), pp. 1091-1092.

82 Cf. SMC, art. XII.

83 Expressio “Episcopus dioecesanus” intellegenda est prout in iure adhibetur, nempe ad normam can. 381 § 2.

84 SMC, art. II § 1.

85 Sustinuimus quidem in alio articulo praecedenti has dioeceses idcirco dici peculiares, quia non circunscribuntur ratione territorii, dum alia omnia elementa possident quae dioecesium sunt propria (cf. J. L. GUTIÉRREZ, De Praelatura personali iuxta leges eius constitutivas et Codicis Iuris Canonici normas, in “Periodica” 72, 1983, pp. 76-77). Contrarium tunc asseruit G. LO CASTRO (Le Prelature personali per lo svolgimento di specifiche funzioni pastorali, in “Il Diritto Ecclesiastico”, 1983, p. 91, nota 3). Nunc vero, post promulgatam Const. SMC quae ad effectum deducit hanc figuram, asserendum est notas peculiares dioecesis de qua agitur non ad solum elementum territoriale reduci posse.

86 Cf. SMC, art. II § 1.

87 Uti iam notavimus, hoc contingit quoque quoad Abbates territoriales, Vicarios Apostolicos, etc., si ordinatione episcopali donantur.

88 Cf. SMC, art. VI §§ 3-4.

89 Ibid., art. VI, §§ 1-2.

90 Iuxta decreta erectionis, habent proprium tribunal Vicariatus castrenses Australiae, Novae Zelandiae et Keniae (AAS 61, 1969, pp. 761-76; 69, 1977, pp. 549-551; 83, 1981, pp. 278-280).

91 SMC art. XIV. In calce fit remissio ad can. 1438, n. 2, ubi agitur de appellatione in causis pertractatis in prima instantia coram Metropolita. Iam enim non providetur in iure casus dioecesis quae immediate Sedi Apostolicae subiecta vocabatur: cf. CIC 17, can. 1594 § 3; CD 40/b; CIC 83, can. 431 § 2.

92 SMC, prooem.

93 Ibid.

94 Cf. CIC, can. 94 § 3.

95 Recognitioni submittuntur, ex. gr., decreta generalia ab Episcoporum conferentiis lata (cf. can. 455 § 2), quorum fons productionis manet ipsa conferentia.

96 Cf. art. X, in initio.

97 Vid. etiam nn. 3 et 4 eiusdem art. XIII, necnon quae in art. XIV habentur de tribunali appellationis si Ordinariatus proprio tribunali careat.

98 Cf. CIC, can. 135 § 2.

99 Cf. CIC, can. 502.

100 Cf. CIC, can. 492 et 537.

101 Cf. CIC, can. 496, ad quem SMC in nota ad calcem remittit.