Decreto Cum fidelium

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

DECRETUM

ORDINARIATUS IN BRASILIA CONSTITUITUR PRO FIDELIBUS RITUUM ORIENTALIUM

Cum fidelium rituum orientalium numerus in Brasilia residentium in dies augeatur, cumque eorum spirituali bono uberius tutiusque fovendo unitas sacri regiminis et iam atque etiam per opportuna videatur, rebus mature perpensis et peritorum in re consiliis conlatis, Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali iisdem fidelibus unicum Ordinarium omnibus facultatibus praeditum, quibus hucusque singuli latini Ordinarii fruebantur, praeficiendum censuit.

Qua de causa, in Audientia diei 26 m. Octobris anni volventis, referente infrascripto Sacrae huius Congregationis Cardinali a Secretis, Sanctissimus Dominus Noster Pius, divina Providentia, Papa XII, pro omnibus fidelibus rituum orientalium in Brasilia degentibus, unicum Ordinariatum benigne erigere atque constituere dignatus est, unico Ordinario moderandum.

Ad hoc Ordinarii munus Eadem Sanctitas Sua Emum ac Revmum P. D. Iacobum Card. de Barros Cámara, Archiepiscopum S. Sebastiani Fluminis Ianuarii, elegit, ipsi facultate facta unum vel plures Vicarios Generales habendi.

Ordinarius pro fidelibus rituum orientalium in Brasilia degentibus sedulo curabit paroecias constituere, ecclesias aedificare, iuvenes in sortem Domini vocatos in Seminaria colligere et educare, genuinos ritus ac disciplinam integre servare, sacerdotes sive indígenas sive aliunde invectos fidelibus procurare, opera quae cumque sive ecclesiastica, sive socialia, sive scholastica fovere et coetera omnia quae in Domino prudenter iudicaverit.

Quodsi in aliquibus locis defuerit sacerdos pro fidelibus rituum orientalium deputatus, parochus loci bono spirituali istorum fidelium ipse provideat, facultatibus  tamen ab Ordinario pro fidelibus rituum orientalium in Brasilia degentibus obtentis.

Ordinarius, de quo supra, quotannis relationem de suo ministerio ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali mittendam curabit.

Praesens Decretum vigorem habeat a die ab Excmo Nuntio Apostolico in Brasilia statuenda.

Contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, die 14 Novembris 1951, in festo Sancti Iosaphat Martyris.

 

E. Card. TISSERANT, a Secretis

L.S

V. Valeri, Archiep. tit. Ephesin., Adsessor