Decreto de ejecución de la Bula “Ut sit”, 19-III-1983

NUNZIATURA APOSTOLICA IN ITALIA

PROT. N. 15431/83

DECRETUM

 

De Apostolica sub plumbo Constitutione “Ut sit”, qua Opus Dei in Praelaturam personalem erigitur, perficienda.

Summus Pontifex Joannes Paulus, Divina Providentia PP. II, Apostolicis sub plumbo Litteris, quarum initium “Ut sit”, die XXVIII mensis novembris, anno MCMLXXXII, Pontificatus anno quinto, Opus Dei in Praelaturam personalem ambitus internationalis erexit sub nomine Sanctae Crucis et Operis Dei, breviato autem nomine Operis Dei.

Idem Summus Pontifex, auctoritate Sua Apostolica, nobis, Romulo Carboni, Archiepiscopo titulo Sidoniensi et in Italia Nuntio Apostolico, memoratarum Apostolicarum Litterarum munus perficiendi benigne tribuit.

Easdem, itaque Nos, prae manibus tenentes Litteras, easdemque Praelato personal¡ Operis Dei Reverendissimo Domino Alvaro del Portillo, officio fungentes, statim offerentes, ipsam Praelaturam personalem, uti statutum est, constitutam declaramus cum omnibus iuribus et privilegüs quae, ad normam iuris communis, Praelaturae gaudent personales, simulque Reverendissimum Dominum Alvarum del Portillo Praelatitia dignitate et gradu insignitum, iuribus et privilegüs ornatum, oneribusque pariter et obligationibus ligatum, ad normam iuris generalis et praedictae Constitutionis Apostolicae, necnon propriorum Statutorum, quae “Codex iuris particularis Operis Dei” nuncupantur, renunciamus.

Mandamus denique ut quae constituta et declarata sunt, ab üs, quorum interest, adamussim serventur.

Datum, Romae, in Basilica Sancti Eugenü, die 19 mensis Martii, Anno Domini MCMLXXXIII.

 

+ Romulus Carboni

Archiepiscopus titulo Sidoniensis

           In Italia Nuntius Apostolicus