Pio X, Breve Apostolico «In universi christiani», 29-VIII-1911
Ad futuram rei memoriam.
In Universi Christiani gregis regendi munere Nobis divinitus commisso Nostrum praesertim esse ducimus eos Ecclesiis fines terminare qui cum praesidum optatis, tum fidelium bono apprime respondeant. Hac mente ad ducti quo gentis Syro-Malabaricae fidei ac pietati melius consultum sit novum Vicariatum Apostolicum in illorum regione constituere decrevimus.
In hac enim natione rec. me. Leo PP. XIII Dec. Noster suis hisce similibus litteris die duodetricesimo Julii anno MDCCCXCVI datis, tres Apostolicos Vicariatus id est Trichurensem, Ernakulamensem et Changanachernsem condidit, eisque tres antistites ex ipso Syro-Malabarico populo delectos praeficiendos censuit et curavit.
Nunc vero cum tres Vicarii Apostolici eorumdem, quos supra memoravimus, Vicariatuum, initis inter se consiliis per epistolam diei primi Martii huius vertentis anni a Nobis enixe petierint, ut ad spirituali illarum regionum commoditati satius prospiciendum et ad dissidentium animos consiliandos novus Apostolicus Vicariatus in urbe vulgo `Kottayam’ nuncupata erigeretur. Nos ominibus rei momentis cum VV. FFr. NN. S.R.E. Cardinalibus S. Congregationis Christiano nomini propagando pro negotiis ritus orientalis mature ac sedulo perspectis, huiusmodi preces benigne excipere, atque illi preafatae nationi benevolentiae Nostrae pignus exhibere statuimus. Quare motu proprio, ex certa scientia ac de potestatis Nostrae plenitudine a duplici Vicariatu Apostolico Ernakulamensi et Changanacherensi omnes paroecias et Ecclesias- Suddisicas dismembramus easque in novum Vicariatum Apostolicum in urbe vulgo ‘Kottayam’ pro gente Suddistica constituimus. Quis idcirco complectatur omnes Ecclesias et Sacella pertinentia ad Deccanatum Kottayamensem et Kaduthuruthensem in Vicariatu Apostolico Chenganacherensi una cum Ecclesiis Suddisticis Apostolici Vicariatus Ernakulamensis.
Homeopathic remedy is levitra generic vs highly potent and has a wide curative spectrum for disorders like impotency, chronic fatigue syndrome, sterility, depression etc. In addition, condition like chronic alcoholism can enhance the risk of generic cialis online heart disease and diabetes. It is also important to get enough sleep so that sildenafil pills your body gets enough time for repair and regeneration. They can buy anything from LCD televisions to baby carriages, and this scope includes drugs like levitra prices pop over here as well.
Haec volumus ac precipimus, decermentes praesentes litteras firmas, validas, efficaces semper existere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis esse iudicandum, atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostrae Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tolenda aliisque Constitutionibus Apostolicis in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub anulo piscatoris die XXIX Augusti MCMXI Pontificatus nostri anno nono.
Pius PP. X
Raphael Cardinal Merry del Val a Secretis Status