Const. Ap. Spirituali militum curae (Lt)

21 de abril de 1986 (AAS 78 [1986] 481-486)

 Ioannes Paulus Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

Spirituali militum curae pro varia rerum opportunitate Ecclesia eximia sollicitudine consulere semper voluit. Ipsi enim quendam socialem coetum constituunt atque «ob peculiares eorundem vitae condiciones» (Conc. Vat. II, Christus Dominus, n. 43), sive voluntarie et stabiliter copiis incorporentur sive lege ad ipsas vocentur ad tempus determinatum, concreta atque specifica curae pastoralis forma indigent; cui necessitati, per temporum decursum, sacra Hierarchia, praesertim vero Romani Pontifices, pro suo munere servitii seu «diakoniae» (Cfr Conc. Vat. II, Const. Dogm. Lumen gentium, n. 24), aptioribus modis in singulis casibus providit per iurisdictionem personis et adiunctis aptiorem. Quamobrem passim constitutae sunt structurae ecclesiasticae pro singulis nationibus, quibus Praelatus praeficiebatur congruis facultatibus praeditus (hi Praelati quandoque constituebantur «perinde ac si quoad clericos saeculares eorum veri praesules et pastores» essent: Innocentius X, Breve Cum sicut maiestatis, 26 Sept. 1865: Bullarium Romanum, Taurini 1868, t. XV, p. 410).

S. Congregatio Consistorialis sapientes hac de re normas condidit in Instr. Sollemne semper, d. 23 Aprilis 1951 (AAS 43 (1951), pp. 562-565). Nunc vero tempus advenisse dicendum est, ut normae praedictae recognoscantur, quo maiore vi atque efficacitate polleant. Ad id ducit in primis Concilium Vaticanum II, quod viam stravit aptioribus inceptis ad peculiaria opera pastoralia perficienda (Cfr Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 10) necnon Ecclesiae actionem in mundo nostri temporis perpendit, etiam quod ad pacem attinet in orbe universo fovendam ac promovendam, qua in re qui in militia versantur «tamquam securitatis libertatisque populorum ministros» sese habere debent «dum hoc munere recte funguntur, vere ad pacem stabiliendam conferunt» (Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 79).

Hoc suadet quoque magna rerum commutatio quae facta est non modo ad militiae professionem atque ad vitae militaris adiuncta quod attinet, sed etiam ad communem sensum societatis huius temporis de natura ac munere copiarum in societate vitae hominum inter se. Ad hoc denique impellit novi Codicis Iuris Canonici promulgatio, qui re vera ad pastoralem militum curam se refert, immutatas relinquens normas hactenus vigentes (Cfr CIC, can. 569), quae tamen hodie opportune revidentur, ut ex apta rerum compositione fructus uberiores oriantur. Huiusmodi vero normae eaedem esse non possunt pro cunctis nationibus, cum numerus fidelium catholicorum qui militiae addicuntur non idem ubique sit sive absolute sive relative, cumque adiuncta valde inter se differant pro singulis locis. Congruit igitur ut generales quaedam normae hic statuantur, quae omnibus Ordinariatibus militaribus ‑hactenus Vicariatus castrenses dicebantur‑ applicentur, quaeque statutis a Sede Apostolica pro unoquoque Ordinariatu conditis compleantur, intra ambitum tamen huius legis generalis.

Sequentes ergo normae statuuntur:

I.- § 1. Ordinariatus militares, qui etiam castrenses vocari possunt, quique dioecesibus iuridice assimilantur, sunt peculiares circumscriptiones ecclesiasticae, quae propriis reguntur statutis ab Apostolica Sede conditis, in quibus pressius determinabuntur huius Constitutionis praescripta, servatis ubi exstent Conventionibus inter Sanctam Sedem et Nationes initis (Cfr CIC, can. 3).

§ 2. Ubi adiuncta id suadeant, auditis quorum interest Episcoporum Conferentiis, novi Ordinariatus militares ab Apostolica Sede erigantur.

II.- § 1. Ordinariatui militari, ut proprius, praeficitur Ordinarius dignitate episcopali pro norma insignitus, qui omnibus gaudet iuribus Episcoporum dioecesanorum eorundemque obligationibus tenetur, nisi aliud ex rei natura vel statutis particularibus constet.

§ 2. Ordinarium militarem libere Summus Pontifex nominat, aut legitime designatum instituit vel confirmat (Cfr CIC, cann. 163 et 377, § 1).

§ 3. Ut huic peculiari operi pastorali totis viribus incumbere possit, Ordinarius militaris pro norma ab aliis officiis animarum curam secumferentibus liber manebit, nisi peculiaria Nationis adiuncta aliud suadeant.

§ 4. Inter Ordinariatum militarem et alias Ecclesias particulares arctum vinculum communionis atque virium coniunctio in actione pastorali vigeant oportet.

III.- Ordinarius militaris pertinet ipso iure ad Episcoporum conferentiam illius nationis in qua Ordinariatus sedem habet.

IV.- Ordinarii militaris iurisdictio est:

1º personalis, ita ut exerceatur erga personas ad Ordinariatum pertinentes, etiam si quandoque versentur extra fines nationis;

2º ordinaria, tum fori interni tum fori externi;

3º propria sed cumulativa cum iurisdictione Episcopi dioecesani, nam personae ad Ordinariatum pertinentes esse pergunt fideles etiam illius Ecclesiae particularis cuius populi portionem ratione domicilii vel ritus efformant.

V.- Stationes vero ac loca militibus reservata primo et principaliter subsunt iurisdictioni Ordinarii militaris; secundario autem iurisdictioni Episcopi dioecesani, quoties scilicet Ordinarius militaris eiusve cappellani desint: quo in casu tum Episcopus dioecesanus tum parochus iure proprio agunt.

VI.- § 1. Praeter illos de quibus in sequentibus §§ 3 et 4, Ordinariatus castrensis presbyterium efformant illi sacerdotes, sive saeculares sive religiosi, qui congruis qualitatibus praediti ad hoc peculiare opus pastorale rite perficiendum atque de consensu sui Ordinarii, officio in Ordinariatu militari funguntur.

§ 2. Episcopi dioecesani necnon competentes Superiores religiosi Ordinariatui castrensi concedant numero sufficienti sacerdotes et diaconos huic muneri idoneos.

§ 3. Ordinarius militaris, probante Sancta Sede, seminarium erigere potest eiusque alumnos, specifica formatione spirituali ac pastorali donatos, in Ordinariatu ad sacros ordines promovere.

§ 4. Alii quoque clerici possunt in ordinariatu castrensi incardinari, ad normam iuris.

§ 5. Consilium presbyterale habeat propria statuta ab Ordinario approbata, attentis normis ab Episcoporum conferentia prolatis (Cfr CIC, can. 496).

Men who suffer from sexual problems such as erectile dysfunction (ED).The disorder of Erectile Dysfunction pushes a man into mental best cialis online trauma. If you want to use them, use natural ones and price viagra stay away from Propecia, as it causes permanent sexual dysfunction. There are a number of treatment viagra properien travishartley.com choices that are used while producing the Neogra oral jelly. It has been seen that the effects of this particular pill may be used against pulmonary hypertension as much as they can be implemented as fix for arterial kind of hypertension which is really a unusual disorder. viagra in usa online
VII.- Intra ambitum sibi designatum et erga personas sibi commissas, sacerdotes qui in Ordinariatu cappellani nominantur parochorum iuribus gaudent et officiis tenentur, nisi ex rei natura vel statutis particularibus aliud constet, cumulative vero cum loci parocho, ad normam Art. IV.

VIII.- Quoad Religiosos vero et Societatum vitae apostolicae sodales, qui servitio Ordinariatus operam dant, Ordinarius studiose incumbat ut iidem in fidelitate erga vocationem et identitatem sui cuiusque Instituti proficiant et arcte cum suis superioribus coniungantur.

IX.- Cum omnes fideles ad aedificationem Corporis Christi cooperari debeant (Cfr CIC, can. 208), Ordinarius eiusque presbyterium curent ut fideles, laici Ordinariatus, sive uti singuli sive consociati, suas partes gerant tamquam fermentum apostolicum, sed et missionale, inter ceteros milites cum quibus vitam agunt.

X.- Praeter alios qui in statutis, ad normam Art. I determinantur, ad Ordinariatum militarem pertinent et sub eius iurisdictione inveniuntur:

1º Fideles qui sunt milites necnon alii qui copiis addicantur, dummodo legibus civilibus pro iisdem latis astringantur;

2º qui eorumdem familiam constituunt, coniuges nempe ac liberi, illi etiam qui quamvis sui iuris, in eadem domo degunt; necnon propinqui ac famuli in eadem domo pariter degentes;

3º qui militaria instituta frequentant vel in militaribus nosocomiis, senum hospitiis aliisve similibus locis degunt eorumve servitio addicuntur;

4º omnes utriusque sexus fideles sive alicui Instituto religioso adscripti sive non, qui munere stabili funguntur, sibi collato ab Ordinario militari aut de ipsius consensu.

XI.- Ordinarius militaris a Congregatione pro Episcopis vel a Congregatione pro Gentium Evangelizatione dependet et pro casuum diversitate quaestiones pertractat cum competentibus Romanae Curiae Dicasteriis.

XII.- Ordinarius militaris singulis quinquenniis relationem Sedi Apostolicae exhibebit de statu Ordinariatus, iuxta praescriptam formulam. Item Ordinarius obligatione tenetur visitationis ad Limina, ad normam iuris (Cfr CIC, cann. 399 et 400, pp. 1 et 2. Vid. S.C. Consistorialis, Decr. De Sacrorum liminum visitatione a Vicariis castrensibus peragenda, d. 28-II-1959: AAS 51 (1959), pp. 272-274).

XIII.- In statutis particularibus, servatis semper ubi extent Conventionibus inter S. Sedem et Nationes initis, determinabitur inter alia:

1º quo loco ecclesia Ordinarii castrensis eiusque curia consistant;

2º an unus vel plures esse debeant Vicarii generales necnon qui alii nominandi sint curiae officiales;

3º quid de condicione ecclesiastica Ordinarii castrensis ceterorumque sacerdotum vel diaconorum Ordinariatui militari addictorum durante et cessante munere, necnon quae normae servandae sint quoad eorum militarem condicionem;

4º quomodo providendum sit in casu sedis vacantis vel impeditae;

5º quid de consilio pastorali sive totius Ordinariatus sive locali, attentis normis Codicis Iuris Canonici;

6º qui libri de Sacramentorum administratione deque statu personarum habendi sint, iuxta leges universales et Episcoporum conferentiae praescripta.

XIV.- Quoad causas iudiciales fidelium Ordinariatus militaris, competens est in prima istantia tribunal dioecesis in qua Ordinariatus militaris curia sedem habet; in statutis vero stabiliter designabitur tribunal appellationis. Si autem Ordinariatus suum habeat tribunal, appellationes deferentur ad tribunal quod ipse Ordinarius castrensis, probante Sede Apostolica, stabiliter designaverit (Cfr CIC, can. 1438, n. 2º).

Quae Constitutione hac Nostra praescripsimus vigere incipient a die 21 Iulii vertentis anni. Normae vero iuris particularis vigere pergunt, quatenus cum hac Constitutione Apostolica congruunt, sed uniuscuiusque Ordinariatus castrensis statuta, ad normam Art. I redacta, intra tempus unius anni ab eadem die computanda, recognitioni Sanctae Sedis subicienda sunt.

Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxi mensis Aprilis, anno mcmlxxxvi, Pontificatus Nostri octavo.

Ioannes Paulus PP. II