I. Praemittenda
1. Cum, iuxta ordinem Congressus celebrandi, communicationes breves esse debeant, hic exhibeo solummodo adumbratum quoddam schema idearum et ad minimum reduco citationes in calce.
2. Quoad terminologiam hac in communicatione adhibitam: a) vitare satago usum expressionis ius constitutionale, quae, apud iuristas, non unam eandemque significationem prae se fert. Etenim ius constitutionale apud aliquos indicat praesertim quidquid pertinet ad tutelam iurium civis contra arbitrium publicae potestatis; apud alios vero ea omnia eaque sola complectitur, quae ad principia primaria ac fundamentalia ordinis iuridici attinent, quae principia evolvuntur dein in legibus ordinariis; apud alios tandem ad ius constitutionale pertinere dicitur quidquid hierarchicam organizationem alicuius societatis respicit; ultimatim igitur responsio ad quaestionem utrum institutio aliqua iuridica constitutionalis dici queat necne, a conceptu pendet iuris constitutionalis qui singulis in casibus adhibeatur; b) cum de fine mihi disserendum sit (quod elementum nulla indigere videtur explanatione), distinguam inter entia institutionalia et associativa; c) entia vero institutionalia ea voco, quae a competenti ecclesiastica auctoritate constituta sunt et in Ecclesiae organizationem pastoralem inseruntur (iure sive divino sive humano: hoc valet pro omnibus quae in communicatione exponuntur), ut Ecclesia ipsa, quatenus hierarchice ordinatur et exstruitur, suam missionem adimpleat; d) demum, entia associativa ea considero quae, vi iuris sese consociandi, a fidelibus constituuntur, debita quidem cum auctoritate ecclesiastica relatione servata (cfr. AA 19/d; CIC, can. 215).
3. Hic proinde non respicio religiosos, quorum status «licet ad Ecclesiae structuram hierarchicam non spectet, ad eius tamen vitam et sanctitatem inconcusse pertinet» (LG 44/d; CIC, can. 207 § 2). Instituta religiosa exstruuntur quidem tamquam formae seu manifestationes concretae iuris sese associandi (cfr. CIC, can. 298 § 1) et, sub hoc respectu, possunt dici associationes; attamen condicio eorum qui publice consilia evangelica profitentur arctam prae se ferre videtur relationem cum Ecclesiae configuratione fundamentali, qua tamen de re hic nobis agendum non est.
II. De entibus institutionalibus in Ecclesia
4. In Ecclesiae structura, dicendum est institutionale quidquid pertinet ad organizationem hierarchice dispositam quam Ecclesia sibi ipsi dat, ut missionem suam exsequatur. Ecclesia vero una et unica, Corpus Christi mysticum et Populus Dei, exstruitur tamquam corpus Ecclesiarum (LG 23/b), quarum Ecclesiarum principium et unitatis fundamentum sunt, respective (licet non eodem modo et semper in communione hierarchica), Romanus Pontifex et Episcopus quoad suam Ecclesiam particularem. Nullum autem datur ens hierarchice ordinatum, quod hierarchice ac directe connexum non sit cum officio aliquo ex iis qui unitatis principium et fundamentum constituunt: nempe cum Romano Pontifice vel cum Episcopo dioecesano; directe, inquam, quia coniunctio cum illo officio necessario efficit coniunctionem cum universa communione. Attamen, ut videbimus, structura hierarchice ordinata non ad sola officia reducitur, sed relationem dicit ad fidelium communitatem in quorum favorem unumquodque officium exercetur. Pacifice ab omnibus admittitur tum Romanum Pontificem tum Episcopum dioecesanum entia hierarchice ordinata erigere posse in connexione cum propria functione et intra ambitum respectivae competentiae. Exempli gratia, cum officio Romani Pontificis coniungitur Curia Romana, cum officio vero Episcopi dioecesani conectuntur Curia dioecesana, paroeciae, etc.
5. Sed alia quaestio ponitur eaque centralis in re de qua agimus, nempe: quis est ambitus competentiae Romani Pontificis in Ecclesiae communione et notatim in relationibus cum singulis Episcopis dioecesanis? Hic me refero ad eorum auctorum sententiam qui corpus Ecclesiarum non intellegunt quidem ut foederationem quandam, sed Petri Successorem considerant tamquam fontem ultimum et arbitrum communionis in universa Ecclesia: in hoc quidem cum ipsis concordo. Iuxta eosdem vero auctores -et ab hoc discrepo-, ordinariis in adiunctis Romano Pontifici functio competit solummodo subsidiaria, vi cuius in vitam et actionem alicuius dioecesis ipse ingredi nequit nisi casu quo Episcopus dioecesanus respectivus, propter rationem quamlibet, a suo munere discedat eove non recte fungatur. Praeter hanc tamen functionem subsidiariam, videtur mihi in Ecclesiae communione functionem quoque impulsivam, et quidem primariam, Romano Pontifici competere: aliis verbis, actio pastoralis non est exclusive, neque praesertim, ea quae peragitur a singulis Ecclesiis particularibus earumque coetibus, sed est imprimis actio pastoralis Ecclesiae universalis, sub ductu et impulsu Romani Pontificis, quacum arcte et inseparabiliter coniungitur actio pastoralis organica uniuscuiusque dioecesis. Ad hanc actionem pastoralem Ecclesiae universalis pertinent, ex. gr., magisterium habituale Successoris Petri, itinera apostolica et visitationes ad Limina, normae ad fidem vel mores spectantes, consilia vel optata quoad agenda, et, in genere, cotidiana sollicitudo Romani Pontificis in bonum omnium Ecclesiarum. Episcopus vero dioecesanus, vi ipsius communionis, habet correlativum officium et ius huic actioni pastorali totis viribus obsecundandi, ad cuius partes pertinet quoque promovere et tueri non solum unitatem fidei, sed etiam «disciplinam cunctae Ecclesiae communem, (necnon)… omnem actuositatem quae toti Ecclesiae communis est» (LG 23/b; cfr. CIC, can. 392).
6. Ad functionem igitur Romani Pontificis pertinet quoque suprema directio actionis pastoralis Ecclesiae universae, quae quidem recidit in actionem pastoralem singularum Ecclesiarum, servata uti patet voluntate institutionali Christi, vi cuius sunt in Ecclesia etiam Episcopi, quorum potestas «a suprema et universali potestate non eliditur, sed e contra asseritur, roboratur et vindicatur» (LG 27/b). Ad hoc autem suum munus exercendum, Romanus Pontifex potest organa erigere, cuiusmodi sunt Curia Romana, «qua negotia universae Ecclesiae Summus Pontifex expedire solet et quae nomine et auctoritate ipsius munus explet in bonum et in servitium Ecclesiarum» (CIC, can. 360), vel Legati Romani Pontificis, quibus «officium committitur ipsius Romani Pontificis stabili modo gerendi personam apud Ecclesias particulares» (CIC, can. 363 § 1) et quorum «praecipuum munus est ut firmiora et efficaciora in dies reddantur unitatis vincula, quae inter Apostolicam Sedem et Ecclesias particulares intercedunt» (CIC, can. 364): hoc enim modo munus primatiale intimius fit praesens in singulis Ecclesiis particularibus, ita ut communio et concors actio foveantur. Tum Curia Romana tum Legati aliaque organa Sanctae Sedis actionem pastoralem participant, quam Romanus Pontifex in bonum omnium singularumque Ecclesiarum exercet.
7. His positis, affirmandum quoque videtur ad munus Romani Pontificis, cuius est actionem pastoralem Ecclesiae universalis promovere ac fovere, constitutionem etiam spectare aliorum organorum1, quatenus ipsa necessaria vel opportuna appareant, quae opera pariter pastoralia exsequantur2, ita quidem ut, servatis iuribus Episcopi dioecesani (quod est principium recti ordinis in communione), ipsa adiutorium quoddam constituant a Romano Pontifice Ecclesiis particularibus praestitum in earumque sinu evolvantur et agant iuxta modum coordinationis ab ipso Summo Pontifice sancitum. Non ergo agitur de dioecesibus (cfr. CD 11), sed de entibus quae dici possunt complementaria et partem efformant illius organizationis quam Ecclesia sibi ipsi dat ad actionem suam pastoralem perficiendam. Ad hanc quaestionem referentia fit in Decr. Christus Dominus, nn. 42-43, sub inscriptione «Episcopi munere interdioecesano fungentes», nam necessitates pastorales magis magisque requirunt «ut quaedam pastoralia munia concorditer regantur et promoveantur» (CD 42/a), quo in genere recenseri queunt, inter alia, Ordinariatus pro Orientalibus3, necnon Ordinariatus castrenses4 aliaeque «peculiares dioeceses vel praelaturae personales» (PO 10/b), de quibus omnibus valet commendatio a Concilio Vaticano II facta, ut scilicet «inter Praelatos seu Episcopos, his muneribus perfungentes, et Episcopos dioecesanos atque Conferentias Episcopales fraterna semper vigeat communio et animorum in sollicitudine pastorali conspiratio, cuius rationes etiam iure communi definiantur oportet» (CD 42/b), ita quidem ut semper procedatur «in concordi cum Episcopis dioecesanis cooperatione» (CD 43/a)5.
8. Contra haec tamen obiciunt quidam ens indolis hierarchicae nullum exsistere, quod non sit dioecesis vel ad dioecesim reduci queat. Haec tamen opinio satis non explanat quomodo Romanus Pontifex entia constituere possit quae in organizationem pastoralem Ecclesiae inserantur, ita ut -iuxta hanc opinionem- eius munus primatiale reduci videatur ad generalem tutelam communionis atque ad functionem illam subsidiariam supra expositam. Quae autem omnia non satis componi posse videntur cum doctrina iterum proclamata6 a Concilio Vaticano II (cfr. LG 18/b), iuxta quam «Romanus Pontifex, ut successor Petri…, suprema, plena, immediata et universali in curam animarum, ex divina institutione, gaudet potestate» (CD 2/a)7. Non enim apparet cur, si Romanus Pontifex, vi suae supremae functionis in curam animarum, adiutorium praestandum esse censeat omnibus vel aliquibus Ecclesiis particularibus, mediante ente quod peculiaria quaedam opera pastoralia perficiat, ad id efficiendum non officium vel ens indolis interdioecesanae (vel supradioecesanae) et hierarchicae, sed tantum associationem quandam constituere possit: ex hoc autem sequeretur, mea sententia, indebita reductio ambitus communionis in Ecclesia.
9. Ex hactenus expositis sequentes, ni fallor, consequentiae eruuntur:
a) functio Romani Pontificis in communione atque in actione pastorali Ecclesiae non est mere subsidiaria, sed ipsi competit officium et ius activas partes agendi;
b) nihil quidem impedit quominus, hunc in finem, Romanus Pontifex actione utatur alicuius consociationis, sed ad id efficiendum ipse potest etiam organa constituere institutionalia, quae harmonice inserantur in structuram pastoralem Ecclesiae, hierarchice exstructam;
c) quapropter accipi non posse videtur idea iuxta quam structura pastoralis Ecclesiae, hierarchice exstructa, ad solas Ecclesias particulares reducenda sit.
III. De entibus associativis
10. Qui sententiam propugnant quam in praecedenti numero 9, c exposui, entium indolis associativae studium directe non aggrediuntur, sed per exclusionem procedere videntur: determinare enim satagunt quae entia sint institutionalia (seu constitutionalia, iuxta terminologiam ab iisdem adhibitam) eorumque notas describunt; posthac vero concludunt cetera omnia, si pluribus personis constent, esse non posse nisi associativa. Licet notae entis associativi rectius forsitan enuntientur modo positivo quam per exclusionem, in genere tamen videtur consequentias istiusmodi ratiocinationis acceptari posse, dummodo natura et notae entium institutionalium apte ac complete configurentur, attentis quidem omnibus principiis ecclesiologicis. In numeris igitur qui sequuntur (nn. 11-13) de notis acturus sum quae entibus institutionalibus competunt iuxta quosdam ex praedictis auctoribus8. Hac ergo via procedentes, statuere conabimur quae notae distinctivae et qua ratione ad entia institutionalia pertineant, quae vero ad entia associativa tribuendae sint.
11. Asserunt imprimis auctores quorum sententiam perpendimus structuram institutionalem Ecclesiae esse structuram ipsius communionis, quae ex verbo et sacramento vitam suam haurit. Ens vero institutionale hierarchice exstructum -iuxta eosdem- haberi potest solummodo si officium constitutivum personale (ex. gr. Patriarcha Orientalis, Metropolita, Episcopus dioecesanus) vel collegiale (ex. gr. Synodus Patriarchalis, Episcoporum conferentia) coniungatur cum respectiva portione Populi Dei. Huic affirmationi plene assentior, nam ut aliquid sit hierarchice exstructum non sufficit officium (scilicet sacerdotium ministeriale seu hierarchicum), sed requiritur ut structura adsit, nempe coniunctio cum alio polo: in casu autem de quo agimus coniunctio functionis propriae sacerdotii ministerialis cum sacerdotio communi omnium fidelium, quae coniunctio et organica cooperatio inter utrumque sacerdotium ad Ecclesiae structuram fundamentalem pertinere dicenda est. Hoc tamen addendum esse censeo: portio Populi Dei (sicut et fideles singuli ipsam efformantes) sumi non potest eo sensu quod cum uno tantum officio coniungatur, nam, exempli gratia, in ambitu communionis eadem portio coniungitur cum proprio Episcopo, cum Metropolita, cum Patriarcha (et Synodo Patriarchali) et cum Romano Pontifice. Hoc valet quoque pro iis entibus quae iuridice dioecesibus assimilantur, ut in Const. Ap. Spirituali militum curae legimus: «personae ad Ordinariatum (militarem) pertinentes esse pergunt fideles etiam illius Ecclesiae particularis cuius populi portionem ratione domicilii vel ritus efformant» (art. IV, n. 3).
Si associationes nunc respiciamus, asserere possumus elementum descriptum in iisdem non esse necessarium, quia ipsae non requirunt unionem portionis populi Dei cum aliquo officio ecclesiastico ut elementum earum constitutivum, quamvis manere utique debeant in ambitu communionis, et ideo in arcta coniunctione cum competenti auctoritate. Per se autem non excluditur associationem dari posse, exempli gratia sacerdotum, quae proprium Episcopum ut moderatorem habeat, quo in casu haberetur portio quaedam fidelium9 vinculo associativo coniuncta cum officio capitali, non autem ens institutionale.
12. Iidem auctores addunt ad entia institutionalia seu ad communionis organa hierarchice exstructa non posse quempiam pertinere proprio marte seu libera voluntatis decisione, sed propter actionem (libere quidem receptam) ex alto provenientem, uti patet ex baptismo quo quis Ecclesiae universali irrevocabiliter incorporatur, ex quo sequitur incorporatio ipso iure in aliquam Ecclesiam particularem, attentis criteriis quae obiectiva et non subiectiva dicuntur, cuiusmodi sunt domicilium vel ritus. Notari autem debet inter incorporationem ad Ecclesiam universalem et adscriptionem alicui Ecclesiae particulari magnas adesse differentias ad voluntarietatem quod attinet: dum enim baptismi character omnino indelebilis est a nullaquae auctoritate supprimi valet, dioecesis cuiusque propria determinatur domicilio libere electo propter rationes generatim non ecclesiales vel alio simili criterio, sed potest quoque respondere ad simplicem liberam electionem illius cuius intersit. Quaedam sufficiant exempla: licet cuilibet libera electione in aliam Ecclesiam ritualem sui iuris transire, si licentia accedat Apostolicae Sedis (can. 112 § 1, n. 1)10. Si alia entia organizationis pastoralis respiciamus, facile apparet quomodo paroeciae personales adsint ratione linguae, quarum fideles non omnes sunt qui, in territorio quodam degentes, lingua aliqua utuntur, sed ii solummodo qui, ad coetum istiusmodi linguae pertinentes, libere eligunt ut paroeciae personalis membra fiant, eidemque nomen dant, quia ipsis competit libera optio. Sed alia entia hierarchice exstructa in Ecclesia habentur, ad quae pertinere quispiam potest si confluant libera ipsius voluntas et acceptatio pariter libera ex parte auctoritatis competentis: sic contingit in Curia Romana, quae est quidem ens institutionale Ecclesiae universalis, non associatio officialium Sanctae Sedis.
Quoad associationes vero asseri potest earum exsistentiam incipere propter voluntatem sese consociandi conditorum, earumque membrum quempiam fieri vi liberae petitionis et acceptationis.
Ideo elementum voluntarium necessarium quidem considerandum est in associationibus necnon in illis entibus institutionalibus quae non sint Ecclesiae particulares vel earum coetus constituant; ad Ecclesiam autem particularem quis pertinet generatim propter criteria diversa a libera electione, quae tamen non excluditur absolute. Addendum est demum Ecclesiam (sive universalem sive particularem) non posse sua membra libere admittere vel reiicere.
13. Ad finem autem quod attinet, auctores quorum sententiam refero merito tenent ambitum communionis eiusque structurae complecti missionem totalem Ecclesiae, quae missio ad effectum deducitur tum in Ecclesia universali tum in singulis Ecclesiis particularibus; sed adiungunt notam peculiarem eamque propriam associationum in eo consistere, quod ipsae semper persequuntur finem quendam particularem et concretum, qui non identificatur cum missione totali Ecclesiae. Plene concordo quoad ea quae hactenus exposui, non autem in conclusione ultima ad quam praedicti auctores perveniunt: quod nempe ens quodlibet finem persequens qui non identificetur cum fine generali Ecclesiae, sine ulla alia addita specificatione, necessario pertinere debeat ad genus associativum. Haec autem sententia locum tribuere videtur Ecclesiae universali atque Ecclesiis particularibus, sed, ut videtur, non explicat quae sit natura aliorum entium in communione exsistentium, quorum finis non in eo consistit ut missionem Ecclesiae in universum assumant, sed in eo ut functionem quandam concretam exerceant, quae in bonum totius communionis redundet, quo melius ita ad effectum deducatur actio pastoralis Ecclesiae universalis sub ductu Romani Pontificis atque facilius reddatur ut Ecclesiae particulares suam missionem omnicomprehensivam perficiant: in diversis gradibus organizationis tales sunt, ex. gr., Cardinalium collegium, Curia Romana quoad functionem praesertim administrativam, Conferentiae Episcopales et Synodi Patriarchales, curia dioecesana, etc., quae omnia finem habent profecto particularem, sed considerari nequeunt ut associationes. In sequenti ergo huius communicationis sectione hanc quaestionem de fine propius examinabo.
IV. De fine in entibus institutionalibus et associativis
14. Nullum datur in Ecclesia ens, sive institutionale sive consociativum, cuius finis poni possit extra ambitum finis generalis ipsius Ecclesiae. Entia vero institutionalia persequuntur finem generalem Ecclesiae, et quidem duplici ratione: a) sive totaliter, uti contingit in Ecclesiis particularibus (quibus competit praedicatio totius doctrinae et administratio omnium sacramentorum, utique in communione), b) sive quoad aspectum aliquem concretum, qui ad finem illum totalem obtinendum conferat; hic autem finis non respondet ad utilitatem communem vel particularem earum personarum quae ens efformant, nam personae illae in servitium agunt finis determinati ab auctoritate instituente in actu constitutionis entis, qui finis respicit utilitatem quandam extra ens ipsum positam.
15. Ideo dici debet, ut videtur, notam peculiarem entis institutionalis non in eo consistere quod ipsum persequatur finem Ecclesiae in tota eius amplitudine, sed in eo quod finem Ecclesiae persequatur (sive totum sive in aliquo eius aspectu) vi actus constitutivi a competenti auctoritate positi et ad obtinendam utilitatem non immanentem enti qua tali vel personis ipsum efformantibus.
16. Ad finem ergo quod attinet, differentia inter id quod est associativum et id quod est institutionale non in eo reponenda est quod finis intentus sit finis Ecclesiae integre sumptus vel particularis eius aspectus, sed in eo residet quod, in associatione, personae coetum efformant qua titulares propriarum utilitatum; in ente institutionali, e contra, hic finis semper transcendit ambitum utilitatis tum singulorum tum ipsius coetus.
Conclusiones
17. Ex dictis, sequentia statui posse videntur:
a) periculum quoddam confusionis oritur si notae peculiares entium indolis associativae desumantur per exclusionem notarum quae entibus institutionalibus tribuuntur ut propriae;
b) entibus institutionalibus, complexive sumptis, solummodo hae notae competere videntur: ipsa pars sunt ordinationis hierarchice exstructae quam, ad missionem suam adimplendam, Ecclesia, prout est communio, a Christo Domino recipit vel sibi ipsi dat. Instituuntur ergo talia entia ab auctoritate competenti ad finem persequendum qui semper utilitatem transcendit earum personarum quae ens ipsum efformant;
c) entibus vero associativis hae notae tribui possunt: in sinu utique communionis et debita cum ecclesiastica auctoritate relatione servata, constituuntur ad finem aliquem attingendum, qui finis poni potest sive intra sive extra ambitum utilitatis singulorum vel totius entis, ita tamen ut fideles libere ea entia constituant et iis nomen dent qua titulares propriae utilitatis.
Men aged from 22 to 82 were involved in buy cialis clinical trials, and cialis demonstrated high efficiency on all patients regardless of their ages. Sildenafil Citrate that has being affirmed frame FDA (sustenance and medications affiliations) which includes in the in nitty-gritty ideas of erectile disappointment confusion. order generic viagra Antidepressants affect seniors negatively – Research carried out among older patients reveals that these drugs can cause several conditions, such cialis professional cipla as stroke, high blood pressure, and heart disease. You can purchase the medications you pfizer online viagra need at your door.
1 Cfr. J. L. GUTIÉRREZ, Estudios sobre la organización jerárquica de la Iglesia, Pamplona 1987, praesertim pp. 147-153 et 211-227.
2 Dicimus «pariter pastoralia», quia actio Curiae Romanae vel Legatorum est etiam pastoralis. Brevitatis causa, de iis non ago qui populi Dei portionem nomine Summi Pontificis regunt (CIC, can. 371; etiam Exarchae orientales aliique), quorum condicio quibusdam explanationibus indiget.
3 Cfr. «Ordinariati per i fedeli di rito orientale sprovvisti di Ordinario del proprio rito» (Annuario Pontificio, 1987, pp. 920-921), quibus praeficitur aliquis Episcopus respectivi territorii. Quoad Galliam, cfr. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus, Decl., 30-IV-1986: AAS 78 (1986), pp. 784-786.
4 Cfr. J. L. GUTIÉRREZ, De Ordinariatus militaris nova constitutione, in «Periodica» 76 (1987), pp. 189-218.
5 Coordinatio vero, pro inceptorum sive entium diversitate, multas formas concretas induere potest, quae in singulorum entium statutis penitius determinabuntur. Nihil impedit quominus, servatis utique servandis, haec entia iuridice seu quoad normas iuridicas quibus reguntur dioecesibus aequiparentur, uti contingit quoad Ordinariatus castrenses; singulis vero in casibus tales normae determinandae erunt. Verbum autem exemptio aptum non videtur ut ad relationes entium complementariorum cum dioecesibus applicetur, nam agitur semper de relationibus coordinationis inter entia ad eandem organizationem pertinentia.
6 «Haec Sacrosancta Synodus (Vaticana II), Concilii Vaticani I vestigia premens, cum eo docet et declarat…» (LG 18/b, addita referentia in calce ad Const. dogm. Pastor aeternus: Denz.-Schön, 3050 ss.
7 Sub horum verborum luce intellegenda sunt etiam quae in eodem Decreto CD 2/a sequuntur relate ad «ordinariae potestatis principatum» (cfr. etiam CIC, can. 333 et 331 § 1).
8 Sequor expositionem factam a Kl. MÖRSDORF, Zur Neuordnung der Systematik des Codex Iuris Canonici, in «Archiv für katholisches Kirchenrecht» 137 (1968), pp. 3-38, praesertim pp. 16-18. Hae ideae evolvuntur etiam ab aliis: cfr., exempli gratia, W. AYMANS, Kirchliches Verfassungsrecht und Vereinigungsrecht in der Kirche, in «Österreichisches Archiv für Kirchenrecht» 32 (1981), pp. 79-100, praesertim pp. 87-93.
9 Quaestio hic poni potest de determinanda notione portionis Populi Dei, quae, nisi identificetur cum generica qualibet pluralitate fidelium, technice applicanda videtur non cuicumque fidelium communitati, sed ei solummodo qui cum officio aliquo coniungitur intra ambitum institutionalem Ecclesiae, scilicet intra ambitum eorum entium quae a competenti auctoritate constituta sunt ut Ecclesia missionem sibi ipsi commissam perficiat.
10 Omnibus praeterea notae sunt mutationes domicilii, verae vel fictae, ut tribunal aliquod fiat competens ad matrimonii nullitatem declarandam. Hic modus agendi, si in fraudem legis adhibeatur, est quidem contra communionis substantiam, sed praetermittendum haud est vitam communionis sese evolvere his in terris.