Declaratio Praelaturae personales (Lt)

 

AAS, 75 (1983), pp. 464-468.

ACTA SS. CONGREGATIONUM
SACRA CONGREGATIO PRO EPISCOPIS

DECLARATIO

De Praelatura Sanctae Crucis et Operis Dei.

Praelaturae personales, quas ad «peculiaria opera pastoralia» perficienda Concilium Vaticanum II voluit (Decr. Presbyteroruná Ordinis, n. 10 § 2) quaeque dein iuridicam obtinuerunt ordinationem in legibus pontificiis ad exsequenda eiusdem Concilii Decreta latis (cfr. Motu pr. Ecclesiae Sanctae, Pars 1, n. 4), aliud constituunt signum ac testimonium sollicitae illius curae qua peculiaribus nostri temporis necessitatibus in re pastorali atque in suo evangelizationis munere exercendo Ecclesia respondet. Quamobrem pontificia decís io qua «Opus Dei» in Praelaturam personalem, sub nomine «Sanctae Crucis et Operis Dei», erigendum est, apostolicae operositatis Ecclesiae efficacitatem directe et imprimis respicit; qua ratione ad effectum re et opere adducitur novum instrumentum pastorale, hactenus in iure quidem desideratum ac praevisum, idque fit per institutionem quae probatas exhibet cautiones quoad doctrinam, disciplinam et apostolicum vigorem.

Simul vero, huiusmodi decisio «Operi Dei» confert ecclesiaiem ordinationem suo ipsius charismati fundationali atque germanae naturae sociali plene accommodatam, ita ut, dum problema eius institutionale apte solvit, harmonicam insertionem huius institutionis in actionem pastoralem organicam Ecclesiae universalis et Ecclesiarum localium apprime compleat eflicaciusque eius servitium reddat.

Ut clare patet ex normis Santae Sedis istiusmodi Praelaturae structuram atque apostolicam operositatem regentibus -congrua quidem servata observantia legitimo Episcoporum dioecesanorum iuri debita-, notae praecipuae quibus constituta Praelatura insignitur hae sunt:

I. Quod ad eius structuram attinet:

a) Praelatura «Opus Dei» ambitu internationalis est habenda; Praelatus, qui est Ordinarius proprius, sedem centralem cum suis Consiliis Romae habet;
b) Praelaturae clerus, eidem incardinatus, ex laicis provenit ipsi incorporatis: nullus proinde candidatus ad sacerdotium, diaconus vel presbyter Ecclesiis localibus subtrahitur;
c) illi laici -cum viri tum mulieres, sive caelibes sive matrimonio iuncti, ex qualibett professione vel condicione sociali- qui servitio finis apostolici Praelaturae proprii sese dedicant, graves et qualificatas obligationes ad hoc assumentes, id efficiunt non vi votorum, sed vinculi contractualis iure definiti.

II. Praelatura «Opus Dei» est structura iurisdictionalis saecularis, et ideo:

a) clerici eidem incardinati quoad omnes effectus pertinent ad clerum saecularem, iuxta praescripta iuris generalis atque iuris Praelaturae proprii; arctas igitur relationes fovent unitatis cum sacerdotibus saecularibus Ecclesiarum localium et, quod ad constitutionem attinet Consiliorum presbyteralium, voce activa et passiva gaudent;
b) laici Praelaturae incorporati non mutant suam condicionem personalem, sive theologicam sive canonicam, communium fidelium laicorum, et qua tales in omnibus se gerunt ac, reatpse, in exercitio su¡ apostolatus;
c) spiritus ac finis «Operis Dei» in lucem proferunt vim sanctificantem ordinarii laboris professionalis propriam, munus nempe sese in eo absolvendo labore sanctificandi, immo ipsum laborem sanctificandi eumque convertendi in apostolatus instrumentum; eorum ergo qui ad Praelaturam pertinent opera et apostolatus praecipue exercentur in locis, adiunctis atque structuris saecularis societatis propriis, attentis normis generalibus quae pro apostolatu laicorum dentur sive a Sancaa Sede sive ab Episcopis dioecesanis;
d) quod ad optiones spectat in re professionali, sociali, politica, etc., laici fideles ad Praelaturam pertinentes, intra limites videlicet catholicae fidei et christianorum morum atque Ecclesiae disciplinae, eadem gaudent libertate qua ceteri fruuntur catholici,, quorum sunt concives: Praelatura igitur suorum membrorum labores professionales, sociales, politicos, oeconomicos, etc., suos omnino non facit.

III. Relate ad Praelati potestatem:
The reason is that, buy viagra is safe and permitted by the FDA in 1982 for the healing of stern spots in citizens elder than 13 years of age. Chronic alcoholism and purchase generic viagra smoking cigarettes can also produce erectile dysfunction. It works for around much better when the dosage is taken on an empty stomach. brand levitra online Workout is a tremendous mode to cut stress and viagra sildenafil get better your health.

a) ipsa est potestas ordinaria regiminis seu iurisdictionis, ad id circumscripta quod finem respicit Praelaturae proprium, et ratione materiae substantialiter differt a iurisdictione quae, in ordinaria cura pastorali fidelium, Episcopis competit;
b) praeter regimen proprii cleri, generalem secum fert directionem tum institutionis doctrinalis tum peculiaris curae spiritualis et apostolicae quas laici «Operi Dei» incorporati recipiunt, quo impensius ad Ecclesiae servitium sese dedant;
c) simul cum iure incardinandi proprios candidatos ad sacerdotium, Praelatus obligatione tenetur curandi peculiarem eoruT institutionem in Centris Praelaturae, iuxta normas a competenti Sacra Congregatione latas, necnon vitam spiritualem ac permanentem institutionem eorum sacerdotum quos ipse ad sacros Ordines promoverit, ac praeterea eorum congruam sustentationem atque convenientem assistentiam ob infirmam valetudinem, senectutem, etc.;
d) laici iurisdictioni Praelati obnoxii sunt in jis quae pertinent ad adimpletionem peculiarium obligationum, vitam spiritualem, doctrinalem institutionem atque apostolatus exercitium respicientium, quas ipsi libere sibi sumpserunt vinculo deditionis ad finem Praelaturae proprium.

IV. Quoad dispositiones ecclesiasticas territoriales atque legitima Ordinariorum locorum jura:

a) qui ad Praelaturam pertinent, iuxta iuris praescripta, normis territorialibus tenentur quae tum dispositiones generales respiciunt indolis doctrinalis, liturgicae ac pastoralis tum leges ordini publico consulentes; sacerdotes praeterea generalem cleri disciplinam servare debent;
b) Praelaturae sacerdotes facultates ministeriales petere debent, a competenti auctoritate territoriali concedendas ut suum ministerium erga personas ad «Opus Dei» non pertinentes exercere possint;
c) laici Praelaturae «Operis Dei» incorporati fideles esse pergunt earum dioecesium in domicilium vel quasi-domicilium habent, et subsunt igitur iurisdictioni Episcopi dioecesani in jis omnibus quae iure statuuntur quoad communes fideles.

V. Quod ad pastoralem praeterea attinet coordinationem cum locorum Ordinariis atque ad proficuam insertionem Praelaturae «Operis Dei» in Ecclesias locales, haec statuuntur:

a) ad unumquodque Praelaturae Centrum erigendum, praevia semper requiritur venia su¡ cuiusque Episcopi dioecesani, cuius est praeterea ad normam iuris visitare huiusmodi Centra, de quorum actuositate regulariter certior fit;
b) relate ad paroecias vel templa, sive rectoralia sive non, aliaque officia ecclesiastica quae ipsi Praelaturae vel sacerdotibus eidem incardinatis a loci Ordinario concredita sint, fiet singulis in casibus conventio inter loci Ordinarium et Praelatum «Operis Dei» eiusve Vicarios;
c) omnibus in nationibus Praelatura debitas relationes servabit cum Praeside et organismis Conferentiae episcopalis, necnon frequenter cum Episcopis earum dioecesium in quibus ipsa operatur.

VI. Cum Praelatura inseparabiliter iungitur Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis, ad quam illi sacerdotes e clero dioecesano pertinere possunt, qui sanctitatem in exercitio su¡ ministerii consequi desiderent, iuxta spiritum et praxim asceticam «Operis Dei». Vi tamen huius adscriptionis ipsi non efficiuntur membra cleri Praelaturae, sed quoad omnes effectus sub regimine manent proprii Ordinarii, quem, si id desideret, de praedicta adscriptione certiorem reddent.

VII. Praelatura dependet a Sacra Congregatione pro Episcopis (cfr. Const. A. Regimini Ecclesiae universae, n. 49 § 1) et, haud secus atque aliae iurisdictiones autonomae, capacitate gaudet ut, attenta materia de qua singulis in casibus agatur, quaestiones tractet cum competentibus Sanctae Sedis Dicasteriis.

VIII. Per Sacram Congregationem pro Episcopis, singulis quinquenniis Praelatus Romano Pontifici subiiciet diligentem relationem de Praelaturae statu, sub respectu sive pastorali sive iuridico, deque eius specifici laboris apostolici exsecutione.

Declarationem hanc de Praelatura «Sanctae Crucis et Operis Dei» Summus Pontifex Ioannes Paulus divina Providentia Pp. II, in audientia concessa infrascripto Praefecto Sacrae Congregationis pro Episcopis, d. 5 m. augusti a. 1982, ratam habuit, confirmavit atque evulgari iussit.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis pro Episcopis, d. 23 m. augusti a. 1982.

+ SEBASTIANUS Card. BAGGIO, Praefectus
           + Lucas Moreira Neves, Archiep. tit. Feraditanus maior, a Secretis