Decreto de aprobación de los estatutos del Ordinariato militar del Reino Unido

Publicados en «Ius Ecclesiae» 1 (1989), pp. 790-791

CONGREGATIO PRO EPISCOPIS
24-X-1987
Ordinariatus Militaris Magnae Britanniae
De Statutorum ratihabitione
DECRETUM

 

Pro sollicitudine omnium Ecclesiarum, qua Romanus Pontifex urgetur, Ioannes Paulus, Divina Providentia PP. II, melius consulere studens opitulationi eorum fidelium, qui inter copias sunt conscripti, Apostolicam Constitutionem « Spirituali Militum Curae » die XXI mensis Aprilis, superiore anno editam promulgavit. Ibi enim generaliores sanciebantur normae, quae ad omnes Ordinariatus militares, qui nunc sunt, vel in posterum erigentur, pertinerent. Id insuper eadem Constitutione Summus Pontifex decrevit, ut huiusmodi normae aptius explicarentur atque pro temporum locorumque opportunitate accomodarentur per leges particulares seu peculiaria Statuta, ab Apostolica Sede pro unoquoque Ordinariatu condita.
 
Itaque, ratione habita multiplicium necessitatum atque adiunctorum sive ecclesiastici sivi civilis generis, in quibus proprium Ordinariatuum pastorale munus disponendum et exsequendum est, voluit Romanus Pontifex socia eorumdem Ordinariatuum opera uti, ut ipsa legum particularium scriptura ac confectio variis locorum temporumque adiunctis congruenter responderet. Itaque omnibus ac singulis Ordinariis Militaribus mandavit, ut unusquisque suae particularis legis exemplar appararet secundum dictae Constitutionis Apostolicae « Spirituali Militum Curae » generales normas, necnon peculiares normas superiori temporis hisce cum normis congruentes, utque tale specimen Statutorum Apostolicae Sedi traderet, eo sane consilio ut exhiberentur et recognoscerentur antequam supremae Romani Pontificis auctoritati approbanda subicerentur et ab eadem Apostolica Sede publice ederentur.
 
Haec Congregatio pro Episcopis, a qua Ordinariatus Castrensis Magnae Britanniae dependet, postquam attente perpendit eiusdem Statutorum exemplar, collatis cum ipso Ordinario militari consiliis ad necessarias opportunasque mutationes inducendas, Summo Pontifici in Audientia diei 24 mensis Octobris subiciendum curavit.
The buy viagra online next task is to follow the CAN-SPAM rules of sending mails. Offering full-bodied protection like no other, the excellent folio offered a wireless keyboard, a dependable case and a magnificent stand rolled into one – a perfect fit for the first tadalafil india pharmacy generation of iPads. It rejuvenates functioning of nerves and boosts sensation amerikabulteni.com discount levitra in genitals. Have you noticed any new factors or issues with stress in it? This is essentially where herbal supplements for male potency will come. cialis uk
 
Summus vero Pontifex, de iis omnibus certior factus, id muneris huic Congregationi commisit, ut, ad normam can. 30 Codicis Iuris Canonicis, hoc ipso Decreto Ordinariatus militaris Magnae Britanniae Statuta publice ederet. Attento autem praescripto can. 8 § 2 C.J.C., haec Statuta Ordinariatus militaris Magnae Britanniae vigere incipient post unum mensem elapsum ab eorundem promulgatione, quae quidem per commentarios ipsius Ordinariatus militaris fiet.
 
Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
 
Datum Romae, ex Aedibus Congregationis pro Episcopis, die 24 mensis Octobris, anno 1987.

B. Cardinal Gantin, Praefectus.
J.B. Re, a Secretis