CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II,
DECRETUM AD GENTES, 7-XII-1965, AAS 58 (1966), pp. 947-990 [970-972; 978-979]
CAPUT III
De Ecclesiis particularibus
(…)
20. Cum Ecclesia particularis universalem Ecclesiam quam perfectissime repraesentare teneatur, probe noscat se ad eos quoque qui in Christum non credentes cum ipsa in eodem territorio commorantur esse missam ut, testimonio vitae singulorum fidelium et totius communitatis, signum sit Christum eis indicans.
Requiritur insuper ministerium verbi, ut Evangelium ad omnes perveniat. Episcopus imprimis fidei praeco sit oportet, qui novos discipulos ad Christum adducat.[3] Quod eximium munus ut rite adimpleat, penitus percipiat tum condiciones sui gregis tum intimas suorum concivium de Deo opiniones, sedulo quoque habita ratione illarum mutationum, quas urbanizationes uti dicunt, migrationes et indifferentismus religiosus introduxerint.
Presbyteri locales in novellis Ecclesiis opus evangelizationis ardenter aggrediantur, communem operam instituendo cum missionariis exteris, quibuscum unum efforment presbyterium, adunatum sub auctoritate Episcopi, non solum ad fideles pascendos et ad divinum cultum celebrandum, sed etiam ad Evangelium praedicandum iis qui foris sunt. Promptos se praebeant et, occasione data, alacri animo Episcopo suo sese offerant ad opus missionarium in dissitis et derelictis regionibus propriae dioeceseos vel in aliis dioecesibus incipiendum.
Eodem zelo fervescant religiosi et religiosae itemque laici erga suos concives, praesertim pauperiores.
Curent Conferentiae Episcopales ut statis temporibus cursus renovationis biblicae, theologicae, spiritualis et pastoralis instituantur eo consilio, ut inter rerum varietates et mutationes clerus pleniorem cognitionem scientiae theologicae et methodorum pastoralium acquirat.
De caetero, sancte serventur ea quae ab hoc Concilio, praesertim in Decreto De Presbyterorum Ministerio et Vita sancita sunt.
Ut hoc opus missionale Ecclesiae particularis perfici possit, requiruntur ministri idonei, tempestive parandi modo condicionibus uniuscuiusque Ecclesiae congruenti. Cum autem homines magis magisque in coetus coalescant, maxime convenit Conferentias episcopales communia consilia inire de dialogo cum his coetibus instituendo. Si autem in quibusdam regionibus coetus hominum inveniuntur, qui a fide catholica amplectenda eo arceantur, quod formae peculiari quam Ecclesia ibi induerit, sese accommodare nequeant, in voto est ut tali condicioni speciali modo[4] provideatur, donec omnes christiani in unam communitatem congregari possint. Missionarios vero, si quos Apostolica Sedes ad hunc finem praesto habuerit, singuli Episcopi in suas dioeceses vocent vel libenter recipiant eorumque incepta efficaciter promoveant.
Ut hic zelus missionarius apud domesticos patriae florescat, valde convenit ut Ecclesiae novellae quam primum Missioni universali Ecclesiae opere participent, mittendo et ipsae missionarios qui Evangelium ubique terrarum annuntient, etsi penuria cleri laborent. Communio enim cum Ecclesia universali quodammodo consummabitur cum et ipsae navitatem missionalem ad alias Gentes actuose participabunt.
(…)
27. Quae omnia, quamvis unicuique ad gentes misso omnino necessaria sint, ab individuis vix reapse attingi possunt. Cum etiam ipsum opus missionale, experientia teste, a singulis impleri nequeat, communis vocatio singulos ad Instituta congregavit, in quibus, collatis viribus, apte formarentur et illud opus nomine Ecclesiae et ad nutum hierarchicae auctoritatis exsequerentur. Quae Instituta multis abhinc saeculis pondus diei et aestus portaverunt, sive integre labori missionali sese devoverunt sive ex parte. Saepe vasta territoria illis evangelizanda a Sancta Sede commissa sunt, in quibus Deo novum populum coadunaverunt, Ecclesiam localem propriis pastoribus adhaerentem. Ecclesiis suo sudore, imo et sanguine suo fundatis, zelo atque experientia in servitium erunt fraterna cooperatione vel curam animarum gerendo vel munera specialia ad bonum commune persolvendo.
There are a lot other movements with which one can detect this buy levitra online disease such as automatic blinking of the eye, causing sudden vision loss. Fildena viagra in canada is indeed a boon to men who have diminished sexual ability, especially if the problem starts after a fever or exhausting illness. Not only does that pump up the girth of the penis – simply from sheer blood volume – but the increase in oxygen-rich blood helps deliver vital nutrients to the penis, promoting a boost in the sales viagra overall health of the manhood. Problems Related to Congestion / Stagnation / Toxicity Acne Abscesses Boils Eczema Allergies Arthritis Asthma Constipation Colitis Hemorrhoids Diverticulitis Cirrhosis Hepatitis Fibrocystic breast disease Atherosclerosis Heart disease Hypertension Thrombophlebitis Gout Obesity Infections by: Bacteria Virus Fungus Parasites Worms Uterine fibroid tumors Cancer Cataracts Colds Bronchitis recommended buying cialis cheap Pneumonia Sinusitis Emphysema Kidney stones Kidney disease Stroke Prostate disease Menstrual problems Vaginitis Varicose veins Diabetes Peptic ulcers Gastritis Pancreatitis Mental illness Multiple sclerosis.
Aliquando pro toto alicuius regionis ambitu urgentiores quosdam labores in se sument, ex. gr. evangelizationem coetuum vel populorum qui forsan nuntium evangelicum ob peculiares rationes nondum acceperunt vel ei hucusque restiterunt.[28]
Si opus est, illos qui activitati missionali ad tempus se devovent, experientia sua efformare et adiuvare praesto sint.
His de causis, et cum multae adhuc exstent gentes ad Christum adducendae, Instituta apprime necessaria manent.
(…)
—
[3] Cf. CONC. VAT. II, Const. Dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 25. AAS 57 (1965), p. 29.
[4] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum Ordinis, n. 10, ubi ad peculiaria opera pastoralia pro diversis coetibus socialibus faciliora reddenda, praevidetur constitutio Praelaturarum personalium, in quantum ratio apostolatus recte exercendi id postulaverit.
(…)
[28] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum Ordinis, n. 10, ubi de Dioecesibus et Praelaturis personalibus et aliis huiusmodi sermo fit.