DE ALIQUIBUS ASPECTIBUS ECCLESIAE PROUT EST COMMUNIO
2. Cum diversi aspectus Ecclesiae prout est Communio magni sint momenti doctrinalis, pastoralis et oecumenici, Congregatio de Doctrina Fidei opportunum existimavit hisce Litteris breviter recolere atque, ubi necesse sit, clarificare aliqua elementa fundamentalia quae habenda sunt ut capita firma, etiam in auspicata theologica pervestigatione altius promovenda.
3. Notio communionis exstat «in corde autocognitionis Ecclesiae«[4], quatenus ipsa est Mysterium unionis personalis uniuscuiusque hominis cum divina Trinitate et cum ceteris hominibus, quae initium quidem sumit a fide [5], ac tendit ad plenitudinem eschatologicam in Ecclesia caelesti, prout re vera iam inchoative exsistit in Ecclesia terrestri [6].
Notio communionis, quae non est univoca, ut adhiberi possit tamquam clavis interpretativa ecclesiologiae, intellegatur necesse est intra ambitum doctrinae biblicae atque traditionis patristicae, ubi communio implicat semper duplicem dimensionem: scilicet verticalem (communionis cum Deo) et horizontalem (communionis inter homines). Quamobrem acceptioni christianae communionis essentialiter pertinet, quod ipsa communio agnoscatur imprimis esse donum Dei, fructus nempe divinae operationis in mysterio paschali consummatae. Nova itaque relatio hominem inter et Deum, quae stabilita est in Christo atque communicatur in sacramentis, expanditur quoque in hominum inter seipsos necessitudinem pariter novam. Unde oportet ut notio communionis exprimere quoque possit naturam sacramentalem Ecclesiae «dum… peregrinamur a Domino«[7], necnon peculiarem unitatem qua fideles fiunt membra unius eiusdemque Corporis – videlicet Corporis mystici Christi [8]-, atque ideo communitas organice exstructa [9], «de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata«[10], praedita quoque aptis mediis ad visibilem socialemque unionem instaurandam [11].
4. Communio ecclesialis est simul invisibilis et visibilis. Prout invisibilis, ipsa est communio uniuscuiusque hominis cum Patre per Christum in Spiritu Sancto, necnon cum ceteris hominibus comparticipibus naturae divinae [12], passionis Christi [13], eiusdem fidei [14] eiusdemque spiritus [15]. In Ecclesia terrestri intima viget relatio inter hanc communionem invisibilem et visibilem communionem in doctrina Apostolorum, in sacramentis et in ordine hierarchico. His in donis divinis, quae res sunt bene visibiles, Christus variis modis fungitur in historia Suo munere prophetico, sacerdotali et regali pro hominum salute [16]. Haec relatio invisibilia inter et visibilia communionis ecclesialis elementa ad fundamentum pertinet constitutivum Ecclesiae prout est Sacramentum salutis.
Tali ex indole sacramentali derivatur Ecclesiam non esse clausam in seipsa, sed permanenter apertam impulsui missionario et oecumenico, utpote missam in mundum ad annuntiandum et testificandum mysterium communionis quo ipsa constituitur, ad idipsum actuale reddendum et expandendum: ut omnes et omnia coadunet in Christo [17]; ut sit omnibus «inseparabile unitatis sacramentum«[18].
5. Communionis ecclesialis, cui unusquisque fide et Baptismo inseritur [19], radix et centrum est Sacra Eucharistia. Siquidem Baptismus est incorporatio corpori per Eucharistiam exstructo et vivificato a Domino resuscitato, ita ut hoc corpus vere vocari queat Corpus Christi. Eucharistia fons exstat et vis creatrix communionis inter membra Ecclesiae hoc ipso quod unumquemque fidelem cum ipso Christo coniungit: «in fractione panis eucharistici de Corpore Domini realiter participantes, ad communionem cum Eo ac inter nos elevamur. ‘Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus’ (1 Cor 10, 17)» [20].
Propterea formula Sancti Pauli Ecclesia est Corpus Christi significat Eucharistiam, in qua Dominus dat nobis suum Corpus nosque unum Corpus efficit [21], locum esse ubi Ecclesia permanenter seipsam manifestat modo sibi maxime essentiali: praesentem quidem ubique, et tamen solummodo unam, sicut unus est Christus.
6. Ecclesia est Communio sanctorum, secundum expressionem illam antiquam in versionibus latinis Symboli apostolici traditam inde a fine saeculi IV [22]. Communis participatio visibilis bonorum salutis (nempe rerum sanctarum), praecipue Eucharistiae, radix est communionis invisibilis inter participes (qui sancti vocantur). Quae communio secum fert spiritalem coniunctionem atque conspirationem in unum inter membra Ecclesiae, quatenus sunt membra unius eiusdemque Corporis [23], atque tendit ad veram ipsorum unionem in caritate, qua fiunt «cor et anima una» [24]. Item tendit communio ad unionem in oratione [25], quam inspirat in omnibus idem Spiritus [26], nempe Spiritus Sanctus «qui totam Ecclesiam replet et unit» [27].
Talis communio, quoad sua elementa invisibilia, exsistit non tantum inter membra Ecclesiae peregrinantis in terris, sed etiam inter eosdem Christi discipulos et illos omnes, qui ex hoc mundo in gratia Domini abierunt et nunc partem habent in Ecclesia caelesti vel ipsi incorporabuntur post completam sui purificationem [28]. Quod significat, aliis praetermissis, exsistere mutuam relationem inter Ecclesiam peregrinam in terris et Ecclesiam caelestem quoad missionem historico- salvificam. Unde sequitur ut sit magni ponderis, sub aspectu ecclesiologico, non solum Christi pro suis membris intercessio [29], sed et intercessio sanctorum atque, modo eminenti, illa Beatae Virginis Mariae [30]. Quamobrem essentia cultus sanctorum, tam insiti in populi christiani pietate, profundae respondet veritati Ecclesiae prout ipsa est mysterium communionis.
7. Ecclesia Christi, quam in Symbolo confitemur unam, sanctam, catholicam et apostolicam, est Ecclesia universalis, scilicet universalis discipulorum Domini communitas [31], quae adest et operatur in particularitate diversitateque personarum, coetuum, temporum atque locorum. Has inter multiplices formas particulares praesentiae salvificae unius Ecclesiae Christi inde a temporibus apostolicis illae inveniuntur quae in seipsis sunt Ecclesiae [32], quoniam, etsi sint particulares, in ipsis praesentem se reddit Ecclesia universalis cum omnibus suis elementis essentialibus [33]. Ideo formatae sunt «ad imaginem Ecclesiae universalis«[34], et unaquaeque earum est «Populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione prebyterii pascenda concreditur«[35].
8. Ecclesia universalis est igitur Corpus Ecclesiarum [36], quapropter fas est notionem communionis modo analogico applicare quoque Ecclesiarum particularium inter se unioni, necnon Ecclesiam universalem intellegere tamquam Communionem Ecclesiarum. Attamen idea communionis Ecclesiarum particularium nonnumquam tali modo adhibetur, ut ipsa conceptio unitatis Ecclesiae debilitetur in sua dimensione visibili et institutionali. Eo igitur pervenitur ut affirmetur quamcumque Ecclesiam particularem subiectum completum esse in seipsa, Ecclesiam vero universalem esse consequentiam agnitionis mutuae Ecclesiarum particularium. Quae visio ecclesiologica unilateralis, restringens notionem non solum Ecclesiae universalis sed et Ecclesiae particularis, prae se fert haud sufficientem comprehensionem notionis communionis.
Ut ipsa historia docet, quotiens Ecclesia aliqua particularis ad sui sufficientiam pervenire conata est, extenuans realem suam communionem cum Ecclesia universali eiusque vitae centro visibili, defecit etiam propria ipsius unitas interna, et insuper ipsa in discrimen incidit ne suam libertatem amitteret, obnoxia multimodis illorum viribus qui eam in servitutem redigere et quaestui habere conarentur [37].
9. Ut germanus sensus percipiatur quo vox communionis analogice applicari queat Ecclesiis particularibus simul sumptis, ante omnia prae oculis habendum est inter illas, in quantum «unius Ecclesiae Christi partes«[38], et totum, id est Ecclesiam universalem, vigere peculiarem relationem «mutuae interioritatis«[39], quia in unaquaque Ecclesia particulari «vere inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia«[40]. Quare «Ecclesia universalis nequit concipi quasi sit summa Ecclesiarum particularium aut Ecclesiarum particularium quaedam foederatio«[41]; non est enim fructus communionis istarum, sed, pro essentiali suo mysterio, ontologice et temporaliter praecedit quamcumque Ecclesiam particularem.
Enimvero ontologice Ecclesia quae est mysterium, Ecclesia una et unica, secundum Patres praecedit creationem [42], et parturit Ecclesias particulares sicut filias, in iis seipsam exprimit, est mater Ecclesiarum particularium et non earum effectus. Praeterea in tempore Ecclesia manifesta apparet die Pentecostes in communitate centum viginti congregatorum cum Maria atque duodecim Apostolis, personam gerentibus unicae Ecclesiae futurisque fundatoribus Ecclesiarum localium, qui missione potiuntur respiciente mundum universum: tunc iam Ecclesia loquitur cunctis linguis [43].
Ex qua Ecclesia, nata et manifestata universali, ortae sunt diversae Ecclesiae locales, tamquam expressiones particulares unius et unicae Ecclesiae Iesu Christi. Nascentes in et ex Ecclesia universali, in ipsa et ab ipsa habent suam ecclesialitatem. Propterea formula Concilii Vaticani II: Ecclesia in et ex Ecclesiis [44], inseparabilis est ab hac altera: Ecclesiae in et ex Ecclesia [45]. Patet prorsus hanc relationem Ecclesiam universalem inter et Ecclesias particulares naturam induere mystericam, neque comparari posse necessitudini totum inter et partes in quolibet coetu vel societate mere humana occurrenti.
10. Quicumque fidelis per fidem et Baptismum incorporatur Ecclesiae, quae est una, sancta, catholica et apostolica. Nemo ad Ecclesiam universalem pertinet modo mediato, mediante incorporatione alicui Ecclesiae particulari, sed modo immediato, quantumvis ingressus in Ecclesiam universalem et vita in ipsa degenda necessario eveniant in aliqua particulari Ecclesia. Sub respectu igitur Ecclesiae prout est communio, universalis communio fidelium et communio Ecclesiarum non sunt altera alterius consequentia, sed eandem constituunt rem, sub diverso aspectu consideratam.
Insuper, quod quis pertineat ad aliquam Ecclesiam particularem, numquam repugnat illi veritati in Ecclesia neminem esse advenam [46]: praesertim cum celebratur Eucharistia, quilibet fidelis in Ecclesia sua est, in Ecclesia videlicet Christi, sive pertinet sive non pertinet, sub respectu canonico, ad illam dioecesim, paroeciam vel aliam communitatem particularem ubi fiat talis celebratio. In hoc sensu, firmis manentibus necessariis de iuridica dependentia normis [47], qui ad unam pertinet Ecclesiam particularem, pertinet ad omnes Ecclesias; etenim actus pertinendi ad Communionem, qua actus pertinendi ad Ecclesiam, numquam est mere particularis, sed ipsa sua natura est semper universalis [48].
11. Unitas sive communio Ecclesiarum particularium in Ecclesia universali, praeterquam in eadem fide communique Baptismo, radicatur praesertim in Eucharistia et in Episcopatu.
In Eucharistia quidem radicatur communio, quoniam Sacrificium eucharisticum, quamvis celebretur semper in communitate particulari, numquam tamen est celebratio a sola istiusmodi communitate peracta: ipsa enim, recipiens praesentiam eucharisticam Domini, totum recipit donum salutis, ideoque, etsi in sua permanenti particularitate visibili, sese ostendit ut imago veraque praesentia Ecclesiae, quae est una, sancta, catholica et apostolica [49].
Verumtamen auctus nostris diebus cultus ecclesiologiae eucharisticae, qui sine dubio fructus edidit magni pretii, nihilominus eo nonnumquam duxit, ut modo unilaterali extolleretur principium Ecclesiae localis. Autumant ergo quidam totum Ecclesiae mysterium praesens fieri ubi Eucharistia celebratur, tali quidem modo, ut quodlibet aliud unitatis universalitatisque principium reddatur non essentiale. Aliae autem opiniones, diversis influxibus theologicis obnoxiae, tendunt ad supradictam visionem particularem Ecclesiae modo adhuc magis radicali proponendam, adeo ut sustineant congregari in nomine Iesu (cf. Mt 18,20) idem esse ac generare Ecclesiam: velut si congregatio, in nomine Christi facta communitas, in se portet potestates Ecclesiae, haud exclusa illa ad Eucharistiam attinente; Ecclesia, ut quidam affirmant, nasceretur «ab infra». In hos aliosque similes errores incurrentes haud satis animadvertunt ipsam Eucharistiam efficere ut Ecclesia particularis nullo modo valeat sibi ipsi sufficere. Profecto ex unicitate atque indivisibilitate Corporis eucharistici Domini necessario sequitur unicitas ipsius Corporis mystici, quod est Ecclesia una et indivisibilis. Eucharistia enimvero centrum et origo exsistit, unde necessaria apertura oritur cuiuslibet commmunitatis celebrantis et cuiuscumque Ecclesiae particularis: qui enim se attrahi sinit in bracchia aperta Domini, ilico inseritur Corpori ipsius, unico quidem et indiviso. Hanc etiam ob causam exsistentia ministerii Petrini, quod est fundamentum unitatis Episcopatus necnon Ecclesiae universalis, profunde cohaeret cum indole eucharistica Ecclesiae.
12. Unitas equidem Ecclesiae radicatur quoque in unitate Episcopatus [50]. Sicut enim ipsa notio Corporis Ecclesiarum requirit esse Ecclesiam aliquam Caput Ecclesiarum, quae ipsa est Romana Ecclesia, «universo caritatis coetui praesidens«[51], ita unitas Episcopatus poscit esse Episcopum Caput Corporis seu Collegii Episcoporum, qui est Romanus Pontifex [52]. Etenim «Romanus Pontifex, ut successor Petri, est unitatis» tum Episcopatus tum totius Ecclesiae «perpetuum ac visibile principium et fundamentum«[53]. Quae unitas Episcopatus in saecula perdurat per successionem apostolicam, et fundamentum quoque exsistit identitatis Ecclesiae cuiuslibet temporis cum Ecclesia a Christo aedificata super Petrum et super ceteros Apostolos [54].
13. Episcopus est quidem visibile principium et fundamentum unitatis in Ecclesia particulari suo ministerio pastorali commissa [55]. Ut autem unaquaeque Ecclesia particularis plene sit Ecclesia, particularis nempe praesentia Ecclesiae universalis cum omnibus ipsius essentialibus elementis, ideoque ad imaginem Ecclesiae universalis formata, adsit in ipsa necesse est, tamquam elementum proprium, suprema Ecclesiae auctoritas: Collegium scilicet episcopale «una cum Capite suo Romano Pontifice, et numquam sine hoc Capite«[56]. Primatus Romani Episcopi atque Collegium episcopale elementa sunt propria Ecclesiae universalis «non derivata ex particularitate Ecclesiarum«[57]), sed nihilominus intima cuicumque Ecclesiae particulari. Itaque «ministerium Successoris Petri habendum est nobis non modo ut servitium quoddam ‘globale’, attingens singulas Ecclesias particulares ‘ab extra’, sed ut pertinens ad essentiam uniuscuiusque Ecclesiae particularis et quidem ‘ab intra'»[58]. Re enim vera ministerium Primatus ipsa sua natura secum fert potestatem vere episcopalem, non tantum supremam, plenam ac universalem, sed etiam immediatam, in omnes sive Pastores sive ceteros fideles [59]. Ministerium Successoris Petri intimum esse unicuique Ecclesiae particulari necessaria exsistit expressio fundamentalis illius mutuae interioritatis Ecclesiam universalem inter et Ecclesiam particularem intercedentis [60].
14. Unitas autem Eucharistiae atque unitas Episcopatus cum Petro et sub Petro unitatis Ecclesiae radices sunt haud independentes, quippe cum Christus Eucharistiam et Episcopatum instituerit ipsa sua essentia inter se colligata [61]. Episcopatus namque unus est sicuti una est Eucharistia: unum quidem Sacrificium unius Christi, qui mortuus est et resurrexit. Quod ita se habere a liturgia variis modis manifestatur: exempli gratia, cum in luce ponitur, quamlibet celebrationem eucharisticam fieri in unione non modo cum Episcopo proprio, sed etiam cum Papa, cum ordine episcopali, cum universo clero et cum omni populo [62]. Quaevis igitur valida celebratio Eucharistiae prae se fert hanc universalem cum Petro cumque tota Ecclesia communionem, seu obiective ipsam requirit, ut apud Ecclesias christianas a Roma seiunctas contingit [63].
15. «Ecclesiae universalitas secum fert hinc quidem firmissimam unitatem, illinc simul pluralitatem atque diversitatem, quae nedum unitati obstent, eidem potius conferunt indolem ‘communionis’«[64]. Quae pluralitas complectitur sive diversitatem ministeriorum, charismatum, formarum vitae apostolatusque in singulis Ecclesiis particularibus exsistentium, sive varietatem traditionum liturgicarum et culturalium apud diversas Ecclesias particulares vigentium [65].
Tum promovere unitatem quae non impediat diversitatem, tum agnoscere ac fovere diversitatem quae nedum obstet unitati, eam potius ditet, ad munus praecipuum pertinet Romani Pontificis pro universa Ecclesia [66], necnon, servatis quidem generalibus iuris praescriptis ipsius Ecclesiae, ad munus uniuscuiusque Episcopi in Ecclesia particulari eius ministerio pastorali commissa [67]. Sed aedificare et custodire hanc unitatem, quae characterem communionis a diversitate haurit, cunctorum est quoque in Ecclesia fidelium, siquidem omnes vocati sunt ad illam cotidie exstruendam atque tuendam, praesertim illa caritate quae exstat «vinculum perfectionis«[68].
16. Quo plenius eluceat hic aspectus communionis ecclesialis -unitas nempe in diversitate-, consideretur necesse est institutiones et communitates exsistere ab Apostolica Auctoritate constitutas ad peculiaria opera pastoralia perficienda. Ipsae, qua tales, ad Ecclesiam pertinent universalem, etiamsi membra earum membra sunt quoque Ecclesiarum particularium ubi degunt et operantur. Conditio vero haec pertinendi ad Ecclesias particulares, pro flexibilitate qua ipsa pollet [69], diversis iuridicis modis sese exprimit. Quod quidem nedum quidpiam detrahat unitati Ecclesiae particularis in Episcopo fundatae, confert potius ad hanc unitatem diversitate interiore communionis propria locupletandam [70].
Perpendentibus Ecclesiam prout est communio consideranda sunt quoque multiplicia instituta et societates, fructus charismatum vitae consecratae ac vitae apostolicae, quibus Spiritus Sanctus ditat Corpus Mysticum Christi: quae, licet ad Ecclesiae structuram hierarchicam non spectent, ad eius tamen vitam et sanctitatem pertinent [71].
Omnes illae ecclesiales institutiones, ob earum indolem supradioecesanam in ministerio Petrino radicatam, elementa etiam sunt, quae ad inserviendum communioni diversas inter Ecclesias particulares concurrunt.
17. «Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam«[72]. In Ecclesiis enim et Communitatibus christianis non catholicis multa inveniuntur elementa Ecclesiae Christi, ob quae fas est agnoscere cum gaudio et spe quandam communionem, etsi non perfectam [73].
Haec communio exsistit praesertim cum Ecclesiis orientalibus orthodoxis, quae, quamvis seiunctae a Sede Petri, cum Ecclesia Catholica coniunctae esse pergunt arctissimis vinculis, cuiusmodi sunt successione apostolica et valida Eucharistia, quapropter titulum merentur Ecclesiarum particularium [74]. Etenim, «per celebrationem Eucharistiae Domini in his singulis Ecclesiis, Ecclesia Dei aedificatur et crescit«[75], quia in quacumque valida Eucharistiae celebratione vere praesens fit Ecclesia una, sancta, catholica et apostolica [76].
Quia autem communio cum Ecclesia universali, cuius personam gerit Successor Petri, non est quoddam complementum Ecclesiae particulari ab extra adveniens, sed unum e principiis internis quibus ipsa constituitur, conditio Ecclesiae particularis, qua potiuntur venerabiles illae communitates christianae, vulnere quoque afficitur. Atqui vulnere etiam multo profundiore laborant communitates ecclesiales, quae apostolicam successionem et Eucharistiam validam non servarunt. Quibus omnibus vulnus etiam iniungitur Ecclesiae Catholicae, vocatae a Domino ut omnibus fiat «unus grex, unus pastor»[77], quatenus illi impeditur ab universalitate sua plene in historia consummanda.
18. Hoc rerum statu omnes vehementer urgentur ad operositatem oecumenicam fovendam, ut plena redintegretur communio in unitate Ecclesiae; in illa scilicet unitate «quam Christus ab initio Ecclesiae suae largitus est, quamque inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus«[78]. Cui oecumenicae actioni omni studio provehendae praecipui momenti et ponderis sunt oratio, paenitentia, studium, dialogus et actuosa cooperatio, ut, renovata ad Dominum conversione, omnes possint agnoscere Primatum Petri permanere in suis successoribus, nempe Romanis Episcopis, et ministerium petrinum videant ad effectum deductum secundum Domini intentionem tamquam universale servitium apostolicum, quod est praesens vigensque ab intra in cunctis Ecclesiis, quodque, salva substantia divina institutione definita, diversimode pro varietate locorum et temporum se manifestare potest, teste historia.
Ut concludat has Litteras, Congregatio de Doctrina Fidei, extrema resonans verba Constitutionis Lumen gentium [83], invitat omnes Episcopos et, ope eorum, christifideles universos, imprimis theologos, ut sollicitam suam curam et studium communionis aedificandae ipsamque reflexione theologica altius in dies intellegendae intercessioni commendent Beatae Virginis.
Has Litteras in Conventu ordinario huius Congregationis deliberatas, Summus Pontifex Pp. Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus Congregationis de Doctrina Fidei, die 28 mensis maii anno 1992.
Praefectus
Archiep. tit. Caesarien. in Numidia
Secretarius
[1] Cf. Const. Lumen gentium, nn. 4, 8, 13-15, 18, 21, 24-25; Const. Dei Verbum, n. 10; Const. Gaudium et spes, n. 32; Decr. Unitatis redintegratio, nn. 2-4, 14-15, 17-19, 22.
[2] Cf. SYNODUS EPISCOPORUM, II Coetus extraordinarius (1985), Relatio finalis, II, C), 1.
[3] PAULUS VI, Allocutio secunda Ss. Concilii Vaticani II periodo ineunte, 29-IX-1963: AAS 55 (1963) p. 848. Cf., exempligratia, lineamenta ad studium altius promovendum proposita a COMMISSIONE THEOLOGICA INTERNATIONALI, in Themata selecta de Ecclesiologia: «Documenta (1969-1985)», Off. Libr. Vaticana 1988, pp. 462-559.
[4] IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Episcopos Stat. Foed. Americae, 16-IX-1987, n. 1: «Insegnamenti di Giovanni Paolo II» X,3 (1987) p. 553.
[5] 1 Io 1, 3: «Quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo«. Cf. etiam 1 Cor 1, 9; IOANNES PAULUS II, Adhort. Apost. Christifideles laici, 30-XII-1988, n. 19; SYNODUS EPISCOPORUM (1985), Relatio finalis, II, C), 1.
[6] Cf. Phil 3, 20-21; Col 3, 1-4; Const. Lumen gentium, n. 48.
[7] 2 Cor 5, 6. Cf. Const. Lumen gentium, n. 1.
[8] Cf. ibidem, n. 7; PIUS XII, Litt. Enc. Mystici Corporis, 29-VI-1943: AAS 35 (1943) pp. 200ss.
[9] Cf. Const. Lumen gentium, n. 11/a.
[10] S. CYPRIANUS, De Oratione Dominica, 23: PL 4, 553; cf. Const. Lumen gentium, n. 4/b.
[11] Cf. Const. Lumen gentium, n. 9/c.
[16] Cf. Const. Lumen gentium, nn. 25-27.
[17] Cf. Mt 28, 19-20; Io 17, 21-23; Eph 1, 10; Const. Lumen gentium, nn. 9/b, 13 et 17; Decr. Ad gentes, nn. 1 et 5; S. IRENAEUS, Adversus haereses, III, 16, 6 et 22, 1-3: PG 7, 925-926 et 955- 958.
[18] S. CYPRIANUS, Epist. ad Magnum, 6: PL 3, 1142.
[19] Eph 4, 4-5: «Unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum baptisma» Cf. etiam Mc 16, 16.
levitra order prescription Abuse of drugs like amphetamines and cocaine can also cause erectile Dysfunction. How we cheap generic viagra help you Basic facilities: MediGence helps in arrangement of medical visa, to and from the treatment of COX-2 inhibitors in patients with depression. Nitrate cheap viagra https://www.energyhealingforeveryone.com/Chakras.html drugs, if combines with sildenafil citrate, may bring harmful consequences, so it should be kept in a freezer maintained at negative eight degrees, Celsius. This drug has certainly provided a great solution to the problem of erectile dysfunction Get More Info commander cialis and incontinence.
[20] Const. Lumen gentium, n. 7/b. Eucharistia est sacramentum «quo in hoc tempore consociatur Ecclesia» (S. AUGUSTINUS, Contra Faustum, 12, 20: PL 42, 265). «Non aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi quam ut in id quod sumimus transeamus» (S. LEO MAGNUS, Sermo 63, 7: PL 54, 357).
[21] Cf. Const. Lumen gentium, nn. 3 et 11/a; S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In 1 Cor. hom., 24, 2: PG 61, 200.
[22] Cf. Denz.-Schön. 19, 26-30.
[23] Cf. 1 Cor 12, 25-27; Eph 1, 22-23; 3, 3-6.
[26] Cf. Rom 8, 15-16.26; Gal 4, 6; Const. Lumen gentium, n. 4.
[27] S. THOMAS AQUINAS, De Veritate, q. 29, a. 4 c. Profecto, «exaltatus autem in cruce et glorificatus Dominus Iesus Spiritum promissum effudit, per quem Novi Foederis populum, qui est Ecclesia, in unitatem fidei, spei et caritatis vocavit et congregavit» (Decr. Unitatis redintegratio, n. 2/b).
[28] Cf. Const. Lumen gentium, n. 49.
[30] Cf. Const. Lumen gentium, nn. 50 et 66.
[31] Cf. Mt 16, 18; 1 Cor 12, 28; etc.
[32] Cf. Act 8, 1; 11, 22; 1 Cor 1, 2; 16, 19; Gal 1, 22; Apoc 2, 1.8; etc.
[33] Cf. PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA, Unité et diversité dans l’Eglise, Off. Libr. Vaticana 1989, praesertim, pp. 14-28.
[34] Const. Lumen gentium, n. 23/a; cf. Decr. Ad gentes, n. 20/a.
[35] Decr. Christus Dominus, n. 11/a.
[36] Const. Lumen gentium, n. 23/b. Cf. S. HILARIUS PICTAVIENSIS, In Psalm., 14, 3: PL 9, 301; S. GREGORIUS MAGNUS, Moralia, IV, 7, 12: PL 75, 643.
[37] Cf. PAULUS VI, Adhort. Apost. Evangelii nuntiandi, 8-XII-1975, n. 64/b.
[38] Decr. Christus Dominus, n. 6/c.
[39] IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Curiam Romanam, 20-XII-1990, n.9: «L’Osservatore Romano», 21-XII-1990, p. 5.
[40] Decr. Christus Dominus, n. 11/a.
[41] IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Episcopos Stat. Foed. Americae, 16-IX-1987, n. 3: l. cit., p. 555.
[42] Cf. HERMAE PASTOR, Vis. 2, 4: PG 2, 897-900; S. CLEMENS ROMANUS, Epist. II ad Cor., 14, 2: Funck, 1, 200.
[43] Cf. Act 2, 1ss. S. IRENAEUS, Adversus haereses, III, 17, 2 (PG 7, 929-930): «unde et omnibus linguis conspirantes hymnum dicebant Deo, Spiritu ad unitatem redigente distantes tribus, et primitias omnium gentium offerente Patri«. Cf. etiam S. FULGENTIUS, Sermo 8 in Pentecoste, 2- 3: PL 65, 743-744.
[44] Const. Lumen gentium, n. 23/a: «[Ecclesiae particulares]… in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit«. Hac doctrina enucleatur, homogenea quidem continuitate, quod iam prius erat affirmatum, verbi gratia, a PIO XII, Litt. Enc. Mystici Corporis, l. cit., p. 211: «…ex quibus una constat ac componitur Catholica Ecclesia«.
[45] Cf. IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Curiam Romanam, 20-XII-1990, n. 9: l. cit., p. 5.
[47] Cf., exempli gratia, C.I.C., can. 107.
[48] S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In Ioann. hom., 65, 1 (PG 59, 361): «qui Romae sedet, Indos scit membrum suum esse«. Cf. Const. Lumen gentium, n. 13/b.
[49] Cf. Const. Lumen gentium, n. 26/a; S. AUGUSTINUS, In Ioann. Ev. Tract., 26, 13: PL 35, 1612-1613.
[50] Cf. Const. Lumen gentium, nn. 18/b, 21/b, 22/a. Cf. etiam S. CYPRIANUS, De unitate Ecclesiae, 5: PL 4, 516-517; S. AUGUSTINUS, In Ioann. Ev. Tract., 46, 5: PL 35, 1730.
[51] S. IGNATIUS ANTIOCHENUS, Epist. ad Rom., prol.: PG 5, 685; cf. Const. Lumen gentium, n. 13/c.
[52] Cf. Const. Lumen gentium, n. 22/b.
[53] Ibidem, n. 23/a. Cf. Const. Pastor aeternus: Denz.-Schön. 3051-3057; S. CYPRIANUS, De unitate Ecclesiae, 4: PL 4, 512-515.
[55] Cf. Const. Lumen gentium, n. 20; S. IRENAEUS, Adversus haereses, III, 3, 1-3: PG 7, 848-849; S. CYPRIANUS, Epist. 27, 1: PL 4, 305-306; S. AUGUSTINUS, Contra advers. legis et prophet., 1, 20, 39: PL 42, 626.
[55] Cf. Const. Lumen gentium, n. 23/a.
[56] Ibidem, n. 22/b; cf. etiam n. 19.
[57] IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Curiam Romanam, 20-XII-1990, n. 9: l. cit., p. 5.
[58] IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Episcopos Stat. Foed. Americae, 16-IX-1987, n. 4: l. cit., p. 556.
[59] Cf. Const. Pastor aeternus, cap. 3: Denz-Schön 3064; Const. Lumen gentium, n. 22/b.
[61] Cf. Const. Lumen gentium, n. 26; S. IGNATIUS ANTIOCHENUS, Epist. ad Philadel., 4: PG 5, 700; Epist. ad Smyrn., 8: PG 5, 713.
[62] Cf. MISSALE ROMANUM, Prex Eucharistica III.
[63] Cf. Const. Lumen gentium, n. 8/b.
[64] IOANNES PAULUS II, Allocutio in audientia generali habita, 27-IX-1989, n. 2: «Insegnamenti di Giovanni Paolo II» XII,2 (1989) p. 679.
[65] Cf. Const. Lumen gentium, n. 23/d.
[66] Cf. ibidem, n. 13/c.
[67] Cf. Decr. Christus Dominus, n. 8/a.
[68] Col 3, 14. S. THOMAS AQUINAS, Exposit. in Symbol. Apost., a. 9: «Ecclesia est una (…) ex unitate caritatis, quia omnes connectuntur in amore Dei, et ad invicem in amore mutuo«.
[71] Cf. Const. Lumen gentium, n. 44/d.
[72] Const. Lumen gentium, n. 15.
[73] Cf. Decr. Unitatis redintegratio, nn. 3/a et 22; Const. Lumen gentium, n. 13/b.
[74] Cf. Decr. Unitatis redintegratio, nn. 14 et 15/c.
[75] Ibidem, n. 15/a.
[76] Cf. supra, nn. 5 et 14.
[78] Decr. Unitatis redintegratio, n. 4/c.
[79] Cf. Const. Lumen gentium, nn. 63 et 68; S. AMBROSIUS, Exposit. in Luc., 2, 7: PL 15, 1555; S. ISAAC DE STELLA, Sermo 27: PL 194, 1778-1779; RUPERTUS TUITIENSIS, De Vict. Verbi Dei, 12, 1: PL 169, 1464-1465.
[80] IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 25-III-1987, n. 19.
[81] Cf. Act 1, 14; IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, cit., n. 26.
[82] S. CHROMATIUS AQUILEIENSIS, Sermo 30, 1: «Sources Chrétiennes» 164, p. 134. Cf. PAULUS VI, Adhort. Apost. Marialis cultus, 2-II-1974, n. 28.
[83] Cf. Const. Lumen gentium, n. 69.