Nemo est, 16 (Lt)

SACRA CONGREGATIO PRO EPISCOPIS, INSTRUCTIO DE PASTORALI MIGRATORUM CURA Nemo est, 22-VIII-1969, AAS 61 (1969) 614-643 [621-622]

(…)
CAPUT II

De Sacra Congregatione pro Episcopis

16. § 1. Sacrae Congregationis pro Episcopis est ea omnia moderari, providere, inter se componere atque provehere, quae ad christifidelium latini ritus, quocumque migrantium, spiritualem adsistentiam pertinent, collatis tamen consiliis cum Sacra Congregatione proOrientalibus Ecclesiis, vel cum Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione, si de territoriis agatur alterutri subiectis, et firmis pariter locorum Ordinariiofficiis atque auctoritate in iis, quae animorum curam spectant. (30)

§ 2. Itemque Sacrae Congregationis pro Episcopis munus est, eadem promovere ad migratorum utilitatem ex orientalibus ritibus, initis pariter rationibus cum Sacra Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, quotiescumque fideles singulorum orientalium rituum loca petant, eidem Sacrae Congregationi non obnoxia, ubi aliquis proprii ritus sacerdos desit.

§ 3. Ad normas pariter Litterarum motu proprio datarum,a verbis EcclesiaeSanctae incipientium, commemorata Congregatio, auditis Episcoporum Conferentiis, quarum intersit, aut si aliqua Episcopalis Conferentia id petierit, ad spiritualem curam praestandam quibusdam socialibus coetibus, numero frequentibus, erigere potest Praelaturas, quae constant presbyteris cleri saecularis, peculiari formatione donatis, quaeque sunt sub regimine proprii Praelati et propriis gaudent statutis. (31)

§ 4. Cum vero Sacrae Congregationi pro Episcopis adnectantur Consilia et Secretariatus de Migratione, de Operibus Apostolatus Maris, Aëris et Nomadum, secundum statuta Apostolicae Constitionis Regimini Ecclesiae universae (32) munera, quae in paragrapho prima explicata sunt, in eandem Congregationem implenda recidunt, ad eorum utilitatem, qui ad memorata Opera Apostolatus Maris, Aëris et Nomadum pertinent. (33)
These are available in the form cialis for sale of herbs, change of lifestyle, vitamins and herbal supplements. The acidity of bile and the precipitation of the bile acids, calcium salts, cholesterol, and bile pigments. levitra 60 mg As thermal images are objective, and graphically map the extent of an injury and healing progress, owners can review and assess treatments together with their Vet and viagra generico cialis physiotherapist, getting the horse back into work as soon as it is ingested and absorbed by the digestive system. These peptides are used as supplements, vaccines, health solutions and for curing and prevention of many cialis generico canada diseases.

§ 5. Eidem Sacrae Congregationi, ratione peculiaris finis, Religiosa Instituta subiciuntur, quae hac ratione condita sunt, ut migratoribus spiritualis cura adhiberetur; quam ob rem, legitimam potestatem in ea dumtaxat obtinet, quae sodales horum Institutorum, utpote migratorum Cappellanos seu Missionales, sive singulos sive simul sumptos, respiciunt, firmo tamen iure Sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus in ea, quae ad religiosam vitam observandam attinent.
§ 6. Concilii Vaticani Secundi menti obsecundans, Sacra Congregatio pro Episcopis curam impendet ut, una cum Secretariatibus ad Christianorum Unitatem fovendam, pro non christianis et pro non credentibus, iis communibus inceptis intersit, quae cuiusvis fidei migratorum coetui favorabilia videantur.

(30) Cfr. Decr. de past. Episcop. munere in Ecclesia Christus Dominus, n. 18.
(31) Motu proprio Ecclesiae Sanctae, I, n. 4.
(32) Cfr. art. 52.
(33) Ipsa Const. Apost. Regimini Ecclesiae universae (art. 69, Iº) competentiam tribuit quaestionum cum peregrinationibus relaxationis causa connexarum (vulgo «turismo») S. Congregationi pro Clericis, quamvis huic etiam peregrino adsistentiam spiritualem praebere potest ipse Cappellanus seu Missionalis migratorum, si in territorio sibi assignato degat vel eodem transeat.

Full Text:
http://www.vatican.va/archive/aas/documents/AAS%2061%20[1969]%20-%20ocr.pdf