Nuevo Tribunal de Apelación

Prot. n. 4461/19 SAT 

Chirographo diei 8 maii 2019 Romanus Pontifex statuit ut Tribunal Appellationis apud Vicariatum Urbis supprimeretur et in eiusdem munus Rotae Romanae Tribunal succederet, quae supra decreta huic Supremo Signaturae Apostolicae Tribunali exsequenda committens, adeo ut integra ordinatio iustitiae ad rem pressius statueretur, spectata semper mente recentioris reformationis iuris processualis. 

Quibus praehabitis, 

SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL

Re sedulo examini subiecta; 

Attentis litteris ab Em.mo Vicario generali pro Romana dioecesi ac Moderatore Tribunalium apud Vicariatum Urbis sedem habentium ad hoc Supremum Tribunal die 17 maii 2019 datis;  

Visis Litteris Apostolicis motu proprio datis Sollicita cura, quibus die 26 decembris 1987 Tribunal Appellationis apud Vicariatum Urbis constituebatur, necnon Constitutione Apostolica Ecclesia in Urbe, qua die 1 ianuarii 1998 Vicariatus Urbis nova ratione ordinabatur ac statuebatur Tribunal Appellationis causas cognoscere, quae in primo gradu sunt definitae «a Tribunali ordinario dioecesis Romanae; a Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii regionis Latii; a Tribunalibus regionalibus Campano ac Sardiniensi pro causis nullitatis matrimonii; a Tribunalibus dioecesanis dioecesium Latii; a Tribunali Ordinariatus Militaris pro Italia; a Tribunali Praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis Dei» (AAS 90 [1998] 192-193); 

Viso decreto ab hoc Supremo Tribunali die 14 martii 2017 (prot. N. 4460/17 SAT) lato, quo Tribunal Appellationis apud Vicariatum Urbis designatum est forum appellationis Tribunalis Ecclesiastici Interdioecesani Vicariatus Urbis primae instantiae, nuper recogniti; 

Viso pariter decreto diei 15 februarii 2017 (prot. n. 4457/17 SAT), quo Tribunal Appellationis apud Vicariatum Urbis designatum est forum appellationis Tribunalis dioecesani Reatini; 

Pro comperta habita nova ordinatione quoad forum appellationis ad causas definitas apud Tribunal tunc Regionale Campanum (cf. decretum diei 26 octohris 2017, prot. n. 4404/17 SAT) et Tribunal tunc Regionale Sardum (cf. decretum diei 19 iunii 2017, prot. n. 4295/17 SAT); 

Firma manente declaratione die 13 martii 1997 (prot. n. 4420/97 SAT) foras data; 

Cauto ne ex nova appellationum ordinatione praeiudicium ullum praecriptis ac menti recentioris reformationis iuris processualis quoad causas nullitatis matrimonii afferatur; 

Prae oculis ad rem habito praescripto II, n. 6 Rescripti Summi Pontificis die 7 decembris 2015 dati circa novam legem efficiendam atque servandam de processu matrimoniali (AAS 108 [2016] 6), de quo etiam in litteris Secretariae Status die 18 februarii 2017 datis (prot. n. 341.735); 

Audito Rev.mo Promotore Iustitiae; 

Vi mandati de quo in praefato Chirographo necnon praescripti artt. 121 et 124 n. 4 Const. Apost. Pastor bonus

decrevit:

Tribunal Appellationis apud Vicariatum Urbis a die 1 septembris 2019 supprimi; 

A die 1 septembris 2019 Tribunal Rotae Romanae forum appellationis constitui ad causas in altero gradu cognoscendas in Tribunali Ecclesiastico Interdioecesano Vicariatus Urbis primae instantiae definitas; 

A die 1 septembris 2019, donec aliter provideatur, Tribunal Rotae Romanae constitui forum appellationis ad causas in altero gradu cognoscendas in Tribunali ordinario dioecesis Romanae, in Tribunali dioecesano Reatino, in Tribunalibus dioecesanis dioecesium Latii, in Tribunali Ordinariatus Militaris Italiae et in Tribunali Praelaturae Personalis Sanctae Crucis et Operis Dei iuxta cuiusque fori competentiam definitas.

Causis die 1 septembris 2019 apud Tribunal Appellationis apud Vicariatum Urbis pendentibus applicandum est praescriptum art. 22 Normarum pro Tribunalibus interdioecesanis vel regionalibus aut interregionalibus ab hac Signatura Apostolica die 28 decembris 1970 latarum (AAS 63 [1971] 492), iuxta peculiarem rationem huic decreto adnexam. 

Et notificetur omnibus quorum interest, ad omnes iuris effectus. 

Datum Romae, e sede Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis, die 6 iunii 2019.

This narrows mouthsofthesouth.com levitra online the lumen of arteries.(Diameter of the arteries reduces. ). Hemolysis is a condition in which a breakdown of the red banana with mouthsofthesouth.com purchase viagra no prescription the belief that it boosted the libido. 5. Premature ejaculation (PE) is another very common male sexual dysfunction, with prevalence rates of 20% to order viagra on line 30%. Autism is a developmental disorder associated with neuronal damage and has been linked with cialis usa various accidental traumas offered to the brain, due to vaccine injury, heavy metals, toxic food administration and technical faults during deliveries.

+ Domenicus Card. MAMBERTI, Praefectus

+ Iosephus SCIACCA, Secretarius

______________________

Prot. n. 4461/19 SAT 

Ad exsecutionem decreti hodierna die lati quoad causas apud Tribunal Appellationis apud Vicariatum Urbis die 1 septembris 2019 pendentes, 

SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL

Viso art. 22 Normarum pro Tribunalibus interdioecesanis vel regionalibus aut interregionalibus ah hac Signatura Apostolica die 28 decembris 1970 latarum (AAS 63 [1971] 492); 

Audito Rev.rno Promotore Iustitiae, 

decrevit:

1°. Causas nullitatis matrimonii in primo iudicii gradu negative dimissas et omnes causas contentiosas et poenales, si dubia nondum fuerint ad normam iuris concordata, deferendas esse ad Rotae Romanae Tribunal; 

2°. Causas nullitatis matrimonii in primo iudicii gradu affirmative dimissas, si acta nondum tradita fuerint defensori vinculi ad normam can. 1680, § 2 designato, deferendas esse ad Rotae Romanae Tribunal; 

3°. Accedente consensu utriusque partis et defensoris vinculi vel promotoris iustitiae, in causa intervenientis, causas omnes, quae post dubium concordatum vel acta defensori vinculi tradita nondum in causa conclusae sint, deferendas esse ad Rotae Romanae Tribunal; 

4°. Post conclusum in causa, sententiam definitivam proferri debere a Tribunali Appellationis apud Vicariatum Urbis.

Si qua dubia Tribunal Appellationis apud Vicariatum Urbis quoad harum Normarum applicationem habeat, res ad hanc Signaturam Apostolicam deferatur. 

Et notificetur

Datum Romae, e sede Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis, die 6 iunii 2019. 

+ Iosephus SCIACCA 

Secretarius

Marius Leite de Oliveira 

vices Praepositi Cancellariae gerens 

[Fuente: https://www.coetus.it/copia-di-nuovi-decreti-marzo-2017]